Dominica tertia Adventus
[f. 114v] Iudicabit in iustitia. Ita scribit de[1] Messia[2] unus prophetarum famosus Ysaie 11 capitulo.
Pro cuius thematis introductione[3] moveo dubium tale[4] : qualis debet esse in vita, qui habet iudicare in iustitia?
Ad quod respondetur per talem propositionem: regens in iustitia debet esse persona vita et probitate autentica. Probatur proposito per illud Deuteronimii[5] 1 ubi[6] Israel[7] Moyses filiis Israel: Date ex[8] vobis viros sapientes et gnaros, et[9] quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, et sequitur[10] : Precepit eis, dicens: Audite illos, et quod rectum est iudicate: sive civis sit, sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum. Hii ergo sunt admonendi ut exerceant diligenter et studiose, ordinabiliter et recte, providenter et iuste. Ideo dicitur Iob 29: causam quam nesciebam diligentissime investigabant[11] , super quo verbo ait Gregorius in Moralibus quod “ad proferendam sententiam ne unquam precipites esse debeamus, ne temere[12] in discussa iudicemus, ne quelibet mala audita nos moveant, ne passim sine probatione credamus”.
Ex quibus infertur corollarie quod in iudicio prelati sive presidentis debet esse exquisita discussio, facilis credulitatis exclusio, propositorum diligens examinatio et cum deliberatione sententie prolatio, et hoc merito, quia Dei iudicium est, Deuteronomii [13] 1. Cavendum est ergo prelato et iudici ne ex nimia crudelitate, nec[14] discussionis omissione, nec ex odii immanitate, nec ex timoris pusillanimitate, nec ex amoris carnalis affectione, nec ex amicitie familiaritate, nec ex munerum cupiditate iudicium pervertat, quia quattuor modis pervertitur, ut deductum est per socium meum, etc. Et[15] ideo dicitur in Canone, 23, questione 5, capitulo ‘Prodest’: “Nichil nocendi cupiditate fiat, et nichil fiat immaniter, nichil inhumaniter[16] .” Sed provideant quod sint imitatores summi iudicis, cuius iudicium in terris exercent, de quo dicitur ubi thema: Iudicabit in iustitia pauperes, igitur boni presidentes et predicta facientes, quibus ipsorum exurget regere gentes.
Ex lectura magistri Henrici de Hassia
Quod[17] non quidquid potest homo peccando contrahere, potest penitendo evadere. Apparet, quia homo peccando contrahit inseparabiliter hoc predicatum indignitatis, quod est ‘peccasse’, quod quelibet sane rationis rationalis creatura vellet sibi abesse, et nulla cupit sibi inesse. Patet ergo quod quamvis omne peccatum quoad penam et culpam sit homini plene remissibile, tamen hominem peccasse remanet[18] irrevocabile. Est ergo solum orandus Deus, ut peccata indulgeat et nequaquam ut nos non peccasse faciat. Sequitur ex hoc quod[19] de ratione beatitudinis non est beato nichil eorum inesse que vellet sibi abesse, quia beatus Petrus utique vellet se Christum non negasse, quod tamen sibi non potest abesse. Sequitur ulterius quod omnibus ceteris paribus minus eligibilis est status beati, cui pecasse inest, statu beati cui hoc predicatum abest. Patet satis ex predictis. Unde patet quod non peccasse est unum de pertinentibus ad beatitudinem accidentalem. Sicut ergo hac consideratione inter alias considerationes a peccando retrahere debentes, homo omni studio retrahi debet a peccatis, ita et econtra, omni conatu inniti deberet virtutum operibus quibus inseparabilia contrahuntur predicata dignitatis. Sed videtur hiis quodammodo obviare Ieronimus dicens quod ideo Deus non potest resuscitare virginem post lapsum, quia iustus iniustitiam velle non potens. Ait enim: Deus non potest suscitare virginem etc., ideo, quia non vult. Volens enim Deus iustus est, nec potest Deus velle iniustitiam, ubi videtur innuere quod, quando privatio glorie virginalis est sequela peccati, non possit tolli eo quod est iusta pena vel dampnum iustum. Et certum est quod ex hoc non sequitur absolute impossibile esse resuscitari virginem lapsam, alias impossibile esset quod Deus dampnatum faceret non dampnatum, cum quilibet dampnatus iuste privetur visione Dei, et alias penas patiatur, et tamen hoc non obstante Deus de dampnato potest facere beatum[20] , et ita non dampnatum.
Respondeo quod beatus Ieronimus in dicta epistula principaliter loquens[21] exhortatorie usus est potius illo modo loquendi, ut etiam ex dicta consideratione retraheret virginem, cui scripsit a peccato, quo irrecuperabiliter perdere posset aureolam vel gloriam sue virginitatis. Henricus de Hassia.
Nota de peccato
Deus de possibilibus seu de contingibilibus semper facit aut fieri permittit quod melius est, cum ipse sit optimus, omnipotens et sapientissimus. Propter quod bene sequitur ‘Sor peccabit, igitur melius inde eveniet’ quam si[22] econtrario iuste ageret, quia sequitur ‘Sor peccabit, igitur Deus voluntarie permittit ut peccet’ et ultra sequitur[23] ‘Deus hoc peccatum fieri permittit, igitur ipsum per melius aliquod reformare vel recompensare intendit’. Verumtamen similiter loquendo non sequitur ‘Deus voluntarie permittit Sor peccare, igitur melius est ipsum peccare quam ediverso iuste agere’. Aparet primo, quia non sequitur absolute ‘Deus permittit Sor peccare, igitur vult eius peccatum per melius recompensare’, quia potest omne peccatum dimittere irreformatum, saltem per penam inflictam. Peccata autem sine tali reformatione manere non videtur melius ad finem universi quam si inessent contrarie iustitie, igitur. Item, ‘Sor peccare’ nichil boni includit, quomodo ergo esset melius quam Sor econtrario iuste agere? Item, stat Sor eternaliter in culpa manere et nulle creature vel causarum bonum inde per accidens evenire, igitur absolute loquendo non videtur quomodo sit melius Sor peccare quam per oppositum, iuste agere. Item[24] , omne peccatum est infractio debiti ordinis vel modi vel dispositionis pertinentis ad res universi, igitur peccatum secundum se non confert ad finem ipsius, sed fini eius repungnat, igitur, si stat peccatum esse et nulli accidentaliter prodesse, manifestum est quod non sequitur ‘Deus permittit Sor peccare, igitur melius est ipsum peccare quam non peccare’, quia, cum antecedente potest stare quod Sor peccare nullomodo sit bonum per se vel per accidens, igitur. Henricus de Hassia.
Nota quale suppositum dicit ly ‘Christus’
'Christus'[25] dicit[26] seu denotat personam Filii Dei suppositantem naturam humanam, non qualemcumque, sed[27] usquequaque pro capacitate perfectam secundum intellectum et rationalem affectum, iuxta illud Io. 1: vidimus eum plenum gratia et veritate. Et Io. 3 dicitur: datus sibi Spiritus non ad mensuram. Et ad Col. 2, quod in ipso sunt omnes thesauri sapientie et scientie Dei absconditi. Ex quibus patet quod hoc nomen ‘Christus’, secundum communem christiane religionis usum, denotat Dei Filium unctum secundum humanitatem plenitudine spiritualium carismatum[28] in regem et sacerdotem super genus hominum. Henricus de Hassia.
Quod solus Dei Filius[29] secundum hominem unctus fuit cum oleo spirituali secundum speciem et gradum, patet, quia ipse non solum ungebatur pro sua salute[30] , verum pro salute omnium, et ita habuit, secundum plenitudinem, ungi taliter ut omnes de plenitudine eius[31] habundanter recipere possent, iuxta illud Io. 1: vidimus eum plenum gratie et veritate. Henricus de Hassia.
‘Christus’ est nomen significans duplicem naturam in uno supposito, divinam scilicet et humanam. Et hoc idem significat ‘Emanuel’, quod interpretatur ‘nobis cum Deus’.