[f. 127v] habere potest philosophus illam habere potest fidelis et non e converso. Prima pars nota, secunda patet per illud Ecclesiastici plurima super sensum hominum ostensa tibi.
Corollarium: sicut homo secundum statum vie potest habere conceptus simplices absolutos et proprios Dei sic et eiusdem conceptus specificum singularem et differentialem potest habere. Prima pars probatur, quia homo potest habere conceptus proprios Dei saltem complexos et connotativos per primam partem conclusionis et eius probationem et de facto invenit plures passiones quas scit soli Deo convenire ut independens, eternum, optimum, finalissimum etc., igitur intellectus abstrahendo se a connotatis que sunt extrinseca isti rei potest ad conceptum simplicem absolutum de eadem re pervenire quam specificum, quam individualem. Ex quo patet totum corollarium. Sed de differentia essentiali probatur, quia considerata aliqua perfectione essentiali in Deo que cognosci potest ex aliqua proprietate eius formari potest conceptus sumens pro Deo connotando eum per modum perfectionis talis vel talis essentialis, sed iste est differentialis.
Secundum corollarium. Ista consequentia non valet ‚ista veritas theologica sequitur ex per se notis humanitus in lumine naturali, igitur intentus humanus vi naturalis ingenii eas deducere potest scientifice’. Patet ex secunda conclusionis parte. Et probatur, quia forsan de facto antecedens est verum, eo quod intellectus divinus tales veritates ex principiis nobis per se notis videt esse deducibiles. Et forsitan scientiam deducendi beatis revelavit. Consequens tamen falsum ex dictis, quia non omnes veritates philosophus potest deducere que fidelis, ymmo nec fidelis omnes deducibiles potest deducere.
Tertium corollarium: licet nulla creatura cognoscat Deum omni modo cognoscendi, probabile tamen videtur quod creatura possit Deum cognoscere infinite et ita perfecte sicut ipse cognoscit se. Prima patet, quia quelibet creatura ymmo angeli vel etiam anima Christi est finita, igitur non est infinite cognitionis susceptiva. Secunda probatur, quia non videtur repugnare quin Deus talem possit producere. Cum hoc nullam repugnantiam implicet nec eam poneret extra limites creature, quia puto quia Deo in infinitum maiora predicata conveniant quam cognoscere.
Tertia conclusio: Deus est proprie diffinibilis in hac via diffinitionibus descriptiva et quidditativa. Probatur: Dei possunt dari diffinitiones descriptiva et quidditativa proprie dicte, igitur etc. Consequentia nota[1] ex terminis, antecedens probatur. Primo pro prima parte, quia homines in hac via ymmo et puri philosophi possunt habere attributa et proprias passiones Dei igitur ista componendo possunt[2]