[152v] stellis, herbis et lapidibus virtus mirifica, ita et reliquiis passionis dominice insit aliqua undecumque contracta vis, qua quasi participatione divinitatis venerande sint, et qua mortuos suscitare possint, egritudines sanare et adversarios Christi examinare. Sed talium effectuum virtutem habere dicuntur[1] eo quod ad ipsarum requisitam applicationem divina virtus ex pacto huiuscemodi effectus tempore et loco pro dispositione recipientium et intentione applicantium operari consuevit, reliquiis non concausantibus, sed solum quandam rationem cause sine qua non participantibus. Oppinabile verum est satis quandam vim reliquias individualis esse conservatam supernaturaliter impressam retinere. Quomodo enim iunctus[2] marinus in corona conflexus. Iam usque ad millesimum trecentesimum et octagesimum secundum (1382) annum Deum naturali virtute, qualicumque etiam adhibita custodiendi diligentia ab incineracione conservari potuisset. Et ita ligni crucis et aliorum consimilium conservacio tam diuturna virtutem meem arguit supernaturalem, de virtute vero et efficacia obiectiva[3] reliquiarum harum saluberrima et ceteris earum preferenda virtutibus auditum est, ubi de serpente eneo sermo precessit quo quo[4] est, quanta efficacia earum intuitus ad devotionem compellat, ad compunctionem moveat, et vulnera peccatorum sanet. Iste est effectus, propter quem potissime ecclesia[5] reliquias servat, picturas admittit et ymagines, quare ad hunc movens virtus reliquiarum est potissima.
Audistis itaque has questiones, audistis et[6] earum que occurrerunt solutiones, absque temeritate pro antedictorum[7] explanatione adiectas atque ab hiis, que lecturi sunt, non curiose, sed fructuose contemplationis affectu amplexandas, ne forte verum fiat, quod diligenciores simus dominice passionis scrutatores quam imitatores. Et quod affectivus in ea moveamus[8] questiones quam senciamus dolores. Et ne cum de lancea et clavis et vulneribus Christi plus sapere quam opportet nitimur vicibus*[9] et erroribus, ipsi saciemur. Atque curiose inquisitionis dubia abscindere presumentes periculosius dubitemus et gemamus, si inquisicio curiosa fructum evacuet, quem passionis contemplatio affere debebat, audituri a Christo aliquando: Ecce ego, qui pro vobis flagellatus sive lanceatus, sive clavis confossus, sive omnia considerastis, sed non doluistis aspexistis, sed compuncti[10] non estis. Ubi est tantarum penarum fructus? Ecce[11] precium sanguinis quod dedi pro redemptione animarum vestrarum, non appreciastis, nec salutem eo comparastis. Alii vero, qui non solum vulnerum Christi consideratores fuerunt, sed passionis ipsius diligentes, imitatores audient: Ecce ego baculus clementie, dux et legifer pietatis qui abissum misericordie omnibus creatis, spiribus aperui, et quia agnoscitis vultum passionis mee, et similem induistis, et opere ostendiscis. Quod ego pauper fui, ut vos dicarem quod dolores vestros pertavi ut gauderetis. Quod clavis cruci affixus mortem pertuli, ut vivificaremini. Ergo sto mediator Dei et hominum, reservata habens lancee et clavorum stigmata interposite ipsa districto iudicio eterni Patris et peccatis vestris