F. 91v
animas ad penas temporales obligatas nichil prohibet ad tempus aliquod detineri, et post ad Infernum perpetue afflictionis dimergi.
Ad secundam instantiam conceditur quod dampnati maxime demones ratione penarum plura mala non faciunt, que nisi penis distracti impedirentur, perpetrarent. Ex quo non sequitur quod pene faciant eos minus malos, licet bene sint cause quod quandoque non fiunt magis mali. Sequitur ex hoc quod peius est demonibus, sicut et huius vite malis hominibus liberos dimitti quam penis carceris constringi, quamvis enim hoc ipsis corrumptum iudicium habentibus videatur fugibilius, tamen simpliciter esset eis melius penis pro culpis affligi quam in culpis sine penis suo arbitrio dimitti. Melius est ergo Lucifero, hoc est minus malum quod in Inferno est ligatus quam aliis demonibus, quibus libertas dimissa est ad regionem nostram exeundi, quia illa libertas est eis occasio amplius malignandi et peccandi in pervertendo homines suggestionibus, fallaciis et temptationibs. Et ita visum est quomodo ille quartus ignis non est Purgatorius, nec emendatorius eorum quos affligit.
Verumtamen quamquam illis proficuus non sit, est tamen utilis aliis, utpote et hiis qui in purgatorio sunt ad ampliores gratiarum actiones, cum considerant vel vident penas inferni horribiles et eternas, quas ipsi miserante Deo evaserunt. Sic et proficiunt ad maius gaudium beatis, maxime vero[1] valent viatoribus, quia distincta animadversio infernalis ignis et penarum eterne dampnationis iugis contemplatio iustos firmat in iustitia, iniustos prohibet a malitia, illis suadet in bonis perseverare, istis consulit hic penitentiam agere, et utrisque suadet non peccare, et hoc est quod voluit dicere Propheta ubi ait: letabitur iustus cum viderit vindictam etc. Est ergo hoc modo etiam ignis Inferni salubris, purgatorius et emendatorius multorum, a quibus vel oculariter videtur vel mentali contemplatione frequenter inspicitur. Hic potest queri que duarum contemplationum sit efficacior, videlicet an iugis contemplatio gaudiorum celi vel dolorum Inferni. Residuum habes in parvo libro, folio 56. Henricus de Hassia.
Nota de igne tribulationis
Primus inter ceteros ignes est maxime atque expeditissime purgatorius, quia ab omni culpa mortali et pena ei debita, quod nullus aliorum ignis post mortem facere potest, nec solum ignis iste purgat a maculis dedecorum, sed ornat habitibus decoris, quia ille qui huius temporis penalitates et tribulationes recta intensione constanter tollerat, non solum per hoc penas solvit, sed et virtutes accumulat, videlicet humilitatis, pacientie et fortitudinis, quibus et hic gratior Deo redditur et in futuro amplius premiabitur. Et ergo consultius est et salubre multum, quod homo istud purgatorium, quod est presentis vite penalis miseria pacienter sustineat, et in ipso tamdiu maneat, quod nichil amplius in eo purgandum restet, tunc enim post mortem absque dubio anima eius sine arrestatione, in alio purgatorio ad celestem Paradisum deducetur. Henricus de Hassia.
Nota quare anima sola patiatur penas purgaritorias
Queritur[2] quare sola anima[3] patiatur penas purgatorias pro peccatis a toto homine hic comissis. Videretur iustius esse quod totus homo qui peccavit illas hic vel post resurrectionem pateretur. Responditur quod nisi totus homo in hac vita patiatur penas purgatorias que sunt contritiones et puniales afflictiones, quibus purgatur homo a mortali culpa et partim a pena in futuro solvenda, et quandoque a tota nisi inquantum tales pene totius hominis precesserint anima post mortem non purgabitur penis purgatorii, sed affligetur penis inferni. Quid enim aliud vult scriptura Genesim 3, que dicit post lapsum hominis inter ipsum et Paradisum flammam positam esse, quid hodie insinuat allegorice intellectum secundum doctores, nisi quod post lapsum generis humani, nemo pervenire potest ad celestem Paradisum nisi transeat per ignem, et hoc vel tribulationis in presenti vita suscipiende vel per ignem purgationis post mortem, si penas quas hic peccando meruit sufficienter in hac vita non solvit.
Ex quibus[4] duo sequuntur, videlicet quod duplex est purgatorium, scilicet presentis vite et future. Henricus de Hassia.
Nota[5] quod sicut ignis cruda excoquit, dirigit et maturat, ita penales miserie solent homines crudos excoquere et maturare. Item, quia sicut res fortes et compacte bone compositionis, ut aurum et similia in ignibus non peiorantur, sed purificantur et pulchriores redduntur, ita homines constantes fortis animi penales miserias recta intentione suscipientes, inde meliorantur et puriores efficiuntur. Henricus de Hassia.
Ignis[6] vero secundus, qui est animarum purgatorius post hanc vitam, licet[7] respectu eiusdem culpe sit longe gravior ac diuturnior igne purgationis vite presentis, tamen est incomparabiliter minus salubris, quia solum purgare potest a quibusdam levibus culpis venialibus in presenti non dimissis. Potest iterum ille ignis solvere obligationem ad penas pro mortalibus peccatis, hic quoad culpam indultis, pro quibus non fuit in hac vita sufficiens penitentia per acta.
Tertio, purgat animas ab omni qualitate inperfectionis, ut a rerum conceptibus et speciebus inpropriis. Similiter, ab habitibus vitiorum impressionibus falsarum opinionum a fomite ac ab aliis in dispositionibus et habitibus deformantibus, quos anime a corporibus separate secum ad ignem purgatorii deserunt. Ab hiis omnibus tamquam a quibusdam squaloribus hic contractis, anime ibidem purgate exeunt, inde sicut aurum fulgens de camino ignis ad celeste regnum perducende eterne felicitatis. Henricus de Hassia - hoc de illo - immediate sequitur hic duo queri possunt. Henricus de Hassia[8].