[61r] Utrum voluntas possit peccare sine previo iudicii errore[1]
Aliter tamen dicunt doctores communiter et rationalius quod ipsa creata cum nulla acquisita sit eiusdem speciei essentialis, sed quod sit habitus omnibus moralibus virtutibus perfectior, continens eas omnes virtualiter eminenter. Et, sicut continet virtutes omnes virtualiter, sic et opera ipsarum, et ideo ipsa existens una secundum speciem inclinat ad omnia opera meritoria quarumcumque virtutum specialium, et sic ab ipsis mentibus diversis iudiciis procedunt diversi actus ex quibus generantur diversi habitus, omnes tamen sensibiles et alterius speciei ab illo generali habitu etc.
Et, sicut illa caritas est unus habitus generalis ex natura sua inclinans ad omnes actus bonos, sic fomes est unus habitus generalis ex natura sua inclinans ad omnes actus viciorum circa speciales materias et ex istis operibus frequentis generantur habitus speciales omnes alterius speciei ab illo fomite habitu generali.
Contra secundum corollarium: si habitus acquisiti sic corrumpentur ad cessationem actuum suorum, sequeretur quod esset passio naturalis que non esset actio naturalis, et etiam aliquid corrumperetur quod tamen a nullo corrumperetur, nec a se ipso, cum unumquodque appetit se permanere.
Respondeo quod nullum inconveniens est aliquam esse passionem deperditivam naturalem ad quam nullum agens particulare agit positive, ut est corruptio talium habituum et luminis et motus etc. Sed tamen agens primum corrumpit talia positive et cum intentione ipsa non esse. Ymmo videtur quod nisi Deus lumen vel quodcumque aliud positive corrumperet et cum intentione ipsum perpetue maneret secum quantumcumque lucidum esset remotum vel corruptum.
Propter hoc quod nullum aliud agens particulare agit ad hoc positpositive[2]ive fortius in agendo oppositum quam illud in conservando se, nec ipsum se ipsum corrumpit, sed omni conatu appetit se permanere et conservare in esse, et ideo propter tales corruptiones ad quas non coagunt agentia particularia oportet ponere agens universale recte, sicut propter generationes equivocas oportet ponere agens universale.
Item, virtus moralis vel intellectualis est ipsi potentie dispositio naturalis, et ita conveniens sicut igni caliditas et aque frigiditas, igitur quantumcumque cessarent actus virtutis, ipsa potentia deberet conservare ipsam virtutem sibi convenientem dispositionem, et etiam ipsam remissam intendere, recte sicut ignis caliditatem non remittit cum mediante ea[3] nichil agit, sed ipsam conservat et eam remissam intendit.
Respondeo negando consequentiam. Unde, licet virtutes sint perfectiones potentie, non tamen respondentur ad esse eius, sed ad bene esse, et propter hoc non intendit eas immediate, nec sic conservat vel generat ex se, sicut aqua frigiditatem. Sed eadem forma tamen substantialis hominis causalitatem et alias qualitates, quas requirit necessario ad hoc ut maneat in subiecto, in materia immediate generat et intendit deficientes et refrangit excedentes, sicut aqua vel ignis facit de qualitatibus sic ad suum esse requisitis, vel dicatur sicut ad precedens argumentum.
Nota quod aliqui fervorem caritatis vocant ipsammet caritatem, recte virgorem rei dicimus esse ipsammet comparative tamen ad opus. Sic in proposito, et sic dicunt caritatem esse magis fervidam et maioris fervoris quando voluntas sic est disposita quod per ipsam frequenter exit in opera meritoria et in actus meritorios intensos, et tunc dicitur remitti fervor eius quando etiam manifeste eadem caritate voluntas est indisposita per habitus inclinantes in opposita opera sic quod voluntas tepidior est et mediante caritate non ita frequenter exit in opus et ita intensos elicit actus ex caritate.
Alii dicunt quod non sit caritas ipse fervor unde, quando homo dormit, ipse habet eandem caritatem et dispositionem, et tamen tunc non dicitur fervere per caritatem. Sed dicunt quod fervor caritatis possit dici actus caritatis, et ergo quanti isti plures sunt et intensiores dicitur fervor maior etc. Utrumque potest sustineri.
Nota quod potest sustineri quod venialia etiam minuunt caritatem secundum essentiam et modos, vide in Adam in fine penultime questionis secundi libri. Et quando dicitur quod pro minori malo non aufertur maius bonum, dicitur quod peccatum veniale est in infinitum peius quam gratia sit bona, cum propter infinitos mundos homo non deberet committere peccatum etiam veniale, cum sit Dei offensa et quod dicitur quod veniali debetur solum[4] temporalis pena etc. Dicitur quod hoc non est ex parte peccati, sed est ex Dei misericordi dispositione etc. Et cum arguitur ‘tunc venialia replicata auferrent totam gratiam’, dicitur quod non ut ibi declaratur, sed bene propter multa venialia homo continue plus et plus disponitur ad maiorem creature dilectionem et tandem ponet sibi creaturam finem, et sic peccabit mortaliter et tunc aufertur gratia tota, et ergo valde cavendum est etiam a venialibus, quia latenter disponunt ad mortalem etc.
Nota quod multi tenent quod ad peccatum obmissionis requiritur actus etc. Sed potest poni casus ex quo videtur valde apparere quod non requiritur actus neque precedens neque coniunctus neque concomitans ut sit unus bonus vir qui de vespere cenet[5] hora debita et convenienti modo sumat cibum et omnino rationabiliter, et post hoc ponat se ad studium vel ad orationem et non advertat neque unquam imprimat quod medio noctis debet ire ad matutinum, et sic ponat se fatigatus in bonis operibus et obdormiat matutinum ad quod obligabatur ire, tunc peccat obmissive, ut notum est, et nullus concurrit actus neque precedens neque coniunctus neque concomitans etc.
Utrum voluntas possit peccare sine previo iudicii errore. Fundamentum illius opinionis est quod, si in primis parentibus et in Lucifero assensus secundum quem actuasset se voluntas peccando precessisset in intentu, tunc pena precessisset peccatum, quod videtur omnibus esse falsum. Error enim rationis precessisset peccatum primum et ille fuisset pena etc. Sed forte tenentes oppositum dicerent quod ly ‘pena’ supponit pro re et connotat ipsam dare pro peccato et ergo, licet error precessit in ratione, ipse tamen tunc non fuisset pena ex quo non dabatur pro culpa, sed naturalibus suis fuit intellectus dimissus in quibus ipse poterat sic errare sicut ex naturalibus suis potuit peccare et est aliquantulum simile. Sed Christus nullum habuit peccatum et tamen multas habuit penalitates et defectus corporis naturales, que penalitates non fuerunt sibi date pro culpa nec in ratione pene, sed sibi ex suis naturalibus inerant etc.
Precepta affirmativa non obligant pro semper, et ergo angelus primus non peccavit omissive, cum dimisit considerationem Dei et eius dilectionem et consideravit excellentiam suam propriam, alias enim ipse non peccasset primo per superbiam in hoc quod voluit equari Deo, quod est contra omnes.