F.79R
Anonymus
(Edidit Luciana Cioca)

F. 79r


Item prima, questione secunda dicitur quod sacerdos degradatus non habet potestatem consecrandi quamvis habeat potestatem baptizandi[1] etc. Ex alio: nullus habens potestatem sacerdotalem puniendus traditur seculari potestati, sed degradatus traditur seculari potestati, igitur. Item Magister in 4, distinctione 14 videtur esse oppinionis opposite adducens auctoritates Beati Augustini.

Contra primam conclusionem: nullus est debitus minister sacramentorum nisi sit sine macula etc. Antecedens patet per illud Lev. 21 homo de semine tuo per familias qui habet maculam non offeret panem Deo tuo, nec accedet ad ministerium eius.

Item sacramenta Ecclesie ordinantur ad emundationem culpe et collationem gratie, sed immundi et mali non possunt mundare nec gratiam conferre etc. Confirmatur: tota virtus sacramentorum derivatur a Christo, sed mali sunt precisi a Christo ex quo non habent caritatem per quam membra uniuntur Christo. Item vel omnes pueri baptizati recipiunt eequalem gratiam[2] vel inequalem. Si equalem, tunc bonitas ministri nichil faceret ad collationem gratie, nec inequalem cum pueri sint eque dispositi.

Nota in transsubstantiatione corpus Christi incipit esse de novo in illo loco et de novo habet esse ex illo pane et ergo non est mutatio ad situm, sed ad corpus Christi quod habet esse ex illo pane, quare oportet panem desinere.


Utrum certitudo fidei sit ex evidentia vel ex speciali Dei influentia.

Nota: certitudo respectu alicuius propositionis non oritur precise ex eo quod firmiter assensio sine formidine, sed ultra requiritur quod talis assensus sit ex apparentiis rationibus et ex fide infusa, quia stat quod quis sic firmiter falso assentiat.

Henricus de Hassia arguit: capiatur articulus qui etiam est scibilis ut ‘Deus est’. Habitus fidei infusus facit aliquante ei assentire. Sit igitur quod ut duo tunc potest fieri quod fiat apparentia generans assensum eiusdem articuli et alia maior, et sic videtur posse deveniri ad apparentiam que tantum facit assentire sicut fides infusa, igitur talis apparentia omnem excludit formidinem, sicut fides infusa, igitur ipsa non debet poni ad excludendum formidinem.

Respondens dixit quod illa apparentia excluderet formidinem actualem tantum, sed fides propter sui excludentiam excludit omnem formidinem et actualem et habitudinalem, quia propter sui eminentiam non compatitur aliquam formidinem etiam ex eo quod solum certa vera.

Henricus de Hassia dixit quod omnis exclusio cuiuscumque formidinis fieret solum per actualem assensum. Et ergo ratio concludit quod aliqua apparentia tantum excludit omnem formidinem sicut fides infusa. Et consequenter dixit quod aliqui essent articuli, ut articulus trinitatis etc., ad quis non possent fieri alique apparentie tante quod sufficerent generare aliquem assensum sine formidine actuali; et ergo propter tales oportet ponere fidem infusam.

Henricus de Hassia arguit: unus hereticus qui discrederet unum articulum, ut Waldenses, ille adhuc credit alium, ut articulum trinitatis. Et, si queratur ab eo quare credis, ipse dicit quia ecclesia dicit, ergo talis credit auctoritate ecclesie, ergo non credit formidulose, et tamen caret habitu infuso.

Respondeo quod non credit auctoritate ecclesie. Ratio est, quia, licet ipse dicat se credere auctoritate ecclesie, tamen ipse dicit hereticos esse ecclesiam. Unde, si queratur ab eo qui sunt ecclesia, ipse dicit certe omnes Waldenses sunt ecclesia. Certe dicit ipse Papa[3]: “cum suis sunt heretici et nos sumus ecclesia.” Ecce igitur quomodo talis non credit auctoritate ecclesie, sed auctoritate hereticorum de sua secta. Simile est de Iudeo qui dicit se credere auctoritate divina et fidem, sed ipse dicit Iudeos esse fideles.

Circa hoc notandum quod ratio quare propter peccatum infidelitatis circa verum articulum tollitur fides infusa et propter alia moralia non tollitur potest esse ista, quia fides infusa facit hominem habitudinaliter assentire auctoritate divina et ecclesie katolice omnia que ecclesia dicit esse credenda. Modo cum iam quis verum articulum discredit, tunc non credit habitudinaliter omnia que dicit ecclesia esse credenda, ymmo actualiter aliquod tale discredit, utputa articulum in quo heretice perseverat.

Nota: si essent duo pueri, unus baptisatus A et B non baptisatus, et erudirentur in fide, cum pervenirent ad annos discretionis, equalibus persuasionibus illi eque firmiter assentiunt actualiter; sed B assentiret formidulose et non A sic, videlicet si ambobus fierent eque fortes persuasiones ad oppositum, B inciperet formidare, ubi A firmiter sisteret se.

Forte tamen etiam posset dici quod[4] tales pueri a principio eruditionis sue equalibus persuasionibus pro articulis inequaliter assentirent, quia habitus pueri A sibi in baptismo infusus iuvaret in assentiendo, ubi alter non habet adiutorium. Verum quod perfectissima et radicalissima fides excludens penitus omnem formidinem[5] requirit gratiam, secundum quod dicit Henricus de Hassia probabiliter posse sustineri.

Circa quod notandum quod Augustinus dicit quod fides in quibusdam sequitur amorem, ita quod amor precedit fidem et dicit ipse quod talis fides habenda est suspecta, quia procedit ex affectione que fit in homine antequam credat. Illi enim homines redarguendi sunt de levitate qui sic amant rem de qua non habent fidem vel ullam apparentiam. Stat etiam tales sepe falli et capitur hic fides communiter pro omni credulitate sive veri, sive falsi. In aliis vero amor sequitur fidem et tales, postquam credunt, amant quod credunt et ex illo amore reflexe incitantur plus credere, et talis fides esset bene matura et amor est ordinatus et stat quod incitentur ad firmissime credendum amore illius crediti, et talis amor excludit penitus omnem formidinem.