F. 54R
Henricus de Oyta
(Edidit Daniel Coman)

[54r] lumine[1] non possunt faciliter investigari a maiori parte hominum absque periculoso errore, licet possit per aliquos excellentis ingenii et ad hoc singulariter vacantes; vel intelliguntur quoad ea de quibus est fides simpliciter, ita quod tam alta sunt quod nullum ingenium viatoris ad eorum investigationem precise secundum generalem presentem influxum sufficeret pervenire. Et[2] dicit beatus Thomas Contra gentiles quod “necesarium est homini accipere per modum fidei non solum ea que sunt supra rationem, sed etiam illa que per rationem cognoscibilia sunt. Et hoc propter tria. Primum, ut citius homo ad cognitionem divine veritatis perveniat tenendo firmiter fide ad quod vix posset debitur per longum tempus investigando pervenire. Secundum, ut cognitio dei sit communior. Multi namque propter ebetudinem ingenii vel propter tedium studendi numquam ex proprio studio in Dei cognitionem pervenirent. Tertium est certitudo. Ratio enim nostra est in divinis multum deficiens, quare in certitudinem de talibus raro vel numquam perveniret, ergo oportuit ut divina omnia nobis per modum fidei proponerentur quasi a Deo dicta, qui mentiri non potest”.


Utrum[3] cum unione ypostatica nature humane ad divinam possit stare[4] ipsam humanam carere beatifica visione.


Quod sic arguitur, quia stante unione creature rationalis ad Deum potest Deus suspendere omnem actum rationalem eiusdem creature, conservando tamen unionem ut prius, igitur.

Item, fruitio beatifica non includitur in ratione unionis ypostatice nec necessario consequitur eam, igitur Deus de absoluta potentia potest dare unam non dando aliam. Antecedens patet, quia alias nulla natura irrationalis esset Deo unibilis, cuius oppositum est dictum in secunda conclusione.

Quod non arguitur, quia divinum suppositum semper fruitur divina essentia. Si ergo non frueretur secundum naturam assumptam, idem esset fruens et non fruens, quod est contradictio.

Ypostatica[5] unio est illapsus alicuius suppositi alicui nature quo illabens supplet subsistere istius quo ipsa subsisteret sibi derelicta. Vel sic: est illapsus alicuius suppositi alicui nature quo illabens ipsam suppositat et subsistere seu suppositaliter existere facit.

Suppositum est res per se subsistens nulli alteri a se secundum naturalem inclinationem et tendentiam ut toti vel subiecto vel suppositanti innixa. Vel sic: est res per se subsistens subsistentia sibi ydemptica et forte melius, quia, si Deus naturam assumptam faceret alibi per se subsistere, ipsa esset suppositum et ei non conveniret prima[6] diffinitio.

Persona est natura[7] rationalis per se subsistens subsistentia sibi ydemptica. Unio ypostatica[8] est attributio distinctarum proprietatum secundum plures naturas uni persone eas suppositanti. Hec Hugolinus. Vel sic: est denominationum sumptarum a proprietatibus plurium naturarum in suppositum eas suppositabilitate vi unionis ypostatice ad unam vel plures earum resultatio. Unde ydioma grece proprium vel proprietas dicitur latine et dicitur ab ‘ydos’ quod est forma et ‘onoma’ nomen, quasi nomen sumptum a forma rei, quoniam omne nomen exprimens rem proprie secundum naturam sue speciei similiter et proprietas taliter rei conveniens sic expresse vel expressibilis potest dici ydioma, ut patet libro 1, distinctione 17.[9].

Conclusio prima[10]: licet non quodlibet de facto existens sit suppositum, quodlibet tamen creatum vel creabile absolute potest suppositaliter existere. Prima pars patet de partibus et quantitativis et essentialibus et formis accidentalibus. Secunda pars probatur: non magis repugnat rei que secundum conditionem suam naturalem habet tendentiam in aliud, quod ipsa per se subsistat per reflexionem ipsius super se, quam rei que est suppositum repugnet desuppositari et alteri ut suppositanti inniti. Sed secundum est possibile, igitur et primum.

Corollarium primum: licet aptitudo innitendi ab anima non possit auferri totaliter, stat tamen ipsam per plenariam reditionem ipsius super se vere existere personaliter. Probatur, quia cum possit esse suppositum per conclusionem et in ratione persone ultra rationem suppositi includitur quod sit natura rationalis, quod convenit anime[11], igitur propositum.

Secundum: sicut accidentale est et extrinsecum partibus essentialibus et formis accidentalibus in aliud tendere, sic cuicumque substantie create accidentale est suppositaliter existere propria vel aliena suppositabilitate. Prima pars patet ex conclusione. Secunda probatur, quia sicut Deus absolute potest rem que de conditione naturali habet tendentiam in aliud reflectere super se, sic potest cuilibet rei create dare tendentiam naturalem in aliud per modum partis vel forme, igitur.

Tertium: solum est una natura que per omnimodam et plenariam reditionem super se et omnis tendentie in aliud abnegationem est subsistentia personalis. Patet, cum solam divinam naturam impossibile sit esse partem vel formam inhesivam vel supposito quod non est ipsa inniti suppositaliter, igitur.

Secunda conclusio[12]: quamvis quodlibet ad extra productum possit Deo uniri ypostatice, nullum tamen creatum vel creabile potest a[13] divina natura assumi in ydemptitatem essentie. Prima pars probatur: quodlibet suppositum potest Deo uniri ypostatice; quodlibet creatum potest esse suppositum, igitur. Minor patet per precedentem conclusionem. Maior probatur, quia non est repugnantia ex parte Dei, cum ipse sit infinite potentie, nec ex parte creature, cum ipse iam sibi univerit rationalem creaturam et irrationalem etiam potest sibi unire ypostatice, cum ita bene possit propria subsistentia carere sicut rationalis, cum sit imperfectior, igitur.

Secunda pars patet, cum quelibet creata res differat essentialiter a divina natura.

Corollarium primum: non quodlibet Deo unibile ypostatice est susceptivum gratie.

Secundum: absolute est possibile aliquid simul esse hominem, angelum, leonem et lapidem. Patet, si Deus assumeret simul naturas humanam, angelicam etc.

Tertium: verisimile est verbum in divinis eadem specie unionis esse unitum humanitati et cuilibet eius parti. Probatur primo de partibus quantitativis, quia, si Deus alia specie unionis esset unitus toti et partibus quantitativis, videtur quod in alicuius temporis, ut augmentationis[14] humanitatis Christi[15] quolibet instanti Deus fuerit humanitati assumpte de novo unitus et desierit[16] unitus esse eomodo quo prius fuit unitus. Illud autem videtur superfluum fore, igitur. Probatur etiam de partibus essentialibus: si in triduo manente eadem specie unionis Dei ad animam Deus fecisset animam redire super se sine tendentia naturali ad subiectum, anima fuisset verbo ypostatice copulata, et sic non aliter quam humana natura, igitur et nunc est anima Christo eadem specie unionis unita, igitur.

Tertia conclusio[17]: possibile est absolute naturam humanam esse Filio Dei ypostatice unitam absque hoc quod ipsa videat Deum clare aut fruatur eo[18] beatifice. Probatur per argumenta duo pro veritate questionis adducta que ponebantur hic pro probatione conclusionis.

Corollarium primum: non est necessarium divinum suppositum specialius ad actus nature assumpte quam secundum generalem influxum concurrere, quamvis de facto specialius egerit ad omnem actum a natura assumpta elicitum libere. Secunda pars nota est. Sed primum probatur, quia Deus potest assumere naturam humanam in puris naturalibus sine creatis gratuitis donis, et eam dimittere suis propriis operationibus