F. 77v
igitur[1] non sunt primo diverse.
Item, Ockham distinctione 26: “quando aliqua sic se habent quod aliquid omnino indistinctum est in utroque, et tamen aliquid est in uno quod non[2] in alio, illa non seipsis distinguuntur; sed in Patre et Filio est essentia divina que est omnino indistincta, et paternitas est in Patre et[3] non[4] in Filio; igitur Pater et Filius non seipsis distinguuntur”.
Maior patet, quia quando aliqua primo seipsis distinguuntur, tunc non est aliquid in uno quod non distinguuntur ab alio.
Item, Deus dicitur trinus propter Trinitatem personarum, si igitur proprietates vel notiones sint[5] persone, sequitur quod debet dici quintus propter quinarium numerum notionum paternitas, innascibilitas, filiatio, processio et communis spiratio.
Contra[6] corollarium: Trinitas personarum repugnat simplicitati summe etc. Antecedens probatur, quia ibi est quedam pluralitas seu multitudo, et ita utique alicui paucitati vel simplicitati opponitur etc.
Item, ex alio esse summitur ab essentia, sicut sapere a sapientia, igitur quot esse tot essentie, sed in divinis sunt tria esse, cum ibi sint tres[7] ypostases, igitur etiam tres essentie. Confirmatur, essentia et persona sunt idem realiter, igitur multiplicato uno illorum multiplicabitur reliquum, igitur sicut sunt tres persone, ita tres essentie. Ex alio sequitur quod non est evidens in hac vita primum principium complexum. Patet supposito primo quod non est evidenter notum deitatem et paternitatem non esse summe idem. Secundo quod cuilibet intellectui enuntiare contradictorie de subiectis pro eisdem omnino suppositatibus patet. Tunc sic non est evidenter notum impossibile esse hanc albedinem esse disgregativam visus et non esse disgregativam visus plusquam impossibile est hanc paternitatem esse trinam et non esse trinam, quia hec essentia est trina et hoc paternitas non est trina, igitur trinum est non trinum. Ex alio potissima via probandi A et B distingui essentialiter est verificatio contradictoris de ipso supposito quod sint res, sed de Patre et essentia contradictoria verificantur etc. Assumptum probatur, quia sic arguit Aristoteles 1 Physicorum: “materiam non esse formam, quia materia manet eadem sub utroque termino transitionis” etc.
Contra primam conclusionem, divina essentia non communicatur Patri, igitur conclusio falsa. Antecedens probatur, quia a nullo communicatur sibi etc.
Secundo sequitur quod sint tres dii, quia si una humana natura suppositaretur tribus suppositis essent tres homines, ita etiam debent hic esse tres dii.
Tertio, essentia non est Filius etc. Antecedens probatur, quia est non Filius etc. Antecedens probatur, quia est Pater.
Contra primum corollarium: Pater creat Filium etc. Antecedens probatur, quia producit sine subiecto presupposito etc.
Contra alia corollaria: libertas oppositionis[8] dicit perfectionem simpliciter, libertas autem complacentie quoad modum producendi ad intra non etc.
Item, libertas oppositionis neccesario includit aliam et non econverso, igitur illa dicit maiorem perfectionem.
Item, non est expressus textus Sacre Scripture de hoc quod solum sint tres persone etc. De distinctione formali in creaturis hic homo, hic binarius demonstrando materiam et formam; hic binarius est hic homo, et tamen hic binarius est perpetuus; et hic homo non est perpetuus.
<Johannes Duns Scot> Utrum malitia ministri impediat veritatem sacramenti
Primo, quandocumque omittitur circumstantia essentialis, tunc impeditur sacramentum. Sed existens in peccato mortali omittit etc. Minor probatur, quia existens in peccato non habet rectam intentionem, sed illa requiritur etc. Minor nota et maior patet, quia existens in mortali ordinat omnia in creaturam. Confirmatur: intentio Ecclesie in consecrando finaliter ordinatur ad gloriam Dei. Sed existens in mortali non intendit gloriam Dei. Si dicis quod intendit facere quod Ecclesia facit, verum est <quod> illum effectum intendit, sed propter hoc non habet intentionem Dei. Henricus de Oyta.
Duplex[9] est intentio Ecclesie: prima intentio est qua intendit illum effectum; alia intentio eest[10]st qua opus et consecrando ordinatur in gloriam Dei, quia per omnia opera oportet intendere gloriam Dei. Modo prima intentio requiritur ad effectum et non secunda, et sic stat primam intentionem esse malam et viciosam, eo quod per eam ultimate non intenditur gloria Dei. Et stat causa tum sortiri effectum, quia ad effectum non requiritur quod prima intentio sit bona bonitate morali et debite in honorem Dei ordinata.
Tu dicis ‘sive sacerdos confirmat, sive non, tamen proprius consequitur fructum’. Contra: decretalis dicit quod si sacerdos non consecrat, ipse facit ydolatrare, igitur non consequitur fructum.
Henricus de Hassia dicit quod Christus absolute semper est adorandus et contingit bene quod simplex adoret illud quod sacerdos habet in manibus qui nichil consecravit. Sed ille ydolatrat, quia non deberet intentionem nisi ad Christum dirigere.
Dubitatio[11]: utrum dubium sit vel esse debeat a stanti quod sacerdos consecret. Probatur quod sic, quia dubium est utrum dictat circumstantiam essentialem ad consecrandum requisitam. Quod non, quia tunc oporteret semper dubitare, quod horrendum est.
Henricus de Hassia dicit quod articulus fidei est iste: Iohannes observat omnia essentialia secundum modum Ecclesie ad consecrandum requisita, igitur consecrat et conficit corpus Domini nostri Iesu Christi. Hec consequentia est articulus. Sed iste non est articulus: Iohannes vel talis sacerdos stans in altari consecrat et ergo non obligamur hoc credere. Verum est quod pie credendum est ex multis circumstantiis, quod datus sacerdos consecret, nisi forte constiterit oppositum aliunde. Ista ergo fides de eo quod Socrates consecret talis est quod ei subesse potest falsum, quia ipsa non est fides katholica, sed nulli fidei katholice potest falsum subesse. Stat ergo hominem habentem fidem secundo modo errare, eo quod constat eum assentire propositioni false scilicet tali ‘Iohannes consecrat’, quia ipse ex malitia potest verba consecrationis omittere et non sequitur quod sic credens ydolatret, quia ipse absolute adorat Christum,