esse homo distinctus ab alio sicut supposita illa fuerunt distincta.
Propositio tertia: possibile foret tantum unum esse hominem absque quod aliquis homo qui nunc est esse desineret vel destrueretur et postea iterum tot esse homines quot nunc sunt absque hoc quod aliquis homo de novo esse incipiat vel producatur. Prima pars patet, quia, si omnes humanitates que nunc sunt una persona divina uniret sibi ypostatice et non fieret aliquis alius homo, tunc tantum esset unus homo. Secunda pars patet supponendo quod Verbum dimittat econverso humanitates omnes quas assumpsit excepta persona.
Utrum sacramentum eukaristie sit maioris efficacie ceteris sacramentis Ecclesie[1]
Magistri Pauli[2] utrum oblatio eukaristie sit opus maximi valoris inter sacramenta Ecclesie
Quod non. Baptismus videtur potius sacramentum et opus eius maioris valoris quam sacramenti eukaristie, igitur questio falsa. Antecedens probatur, quia in baptismo fit remissio ab omni culpa, etc. Similiter argueretur de sacramento penitentie.
In oppositum arguitur: quia[3] sacramentum eukaristie reputatur fieri pro tota communitate fidelium, cum fiat in persona Ecclesie, que est Deo carissima, et talis oblatio videtur Deo esse acceptissima, igitur questio vera.
Conclusio prima[4]: septem sacramenta Ecclesie a solo Deo misericorditer instituta ex plenitudine gratie, contra defectus viatorum sufficientia, se habent adinvicem secundum valorem ut excedentia et excessa.
Conclusio habet tres partes. Prima probatur. Pro cuius probatione premitto quod sacramentum est signum sensibile invisibilis gratie, practicum, certum, precedens naturaliter[5] fieri ipsius signati.
Secundo premitto quod aliunde signum practicum habet quod sit practicum, et aliunde capit quod sit certum. Patet hoc, nam quod signum aliquod sit practicum habet ex prima institutione, sed quod sit certum habet ex determinatione cause[6] cooperantis illi signo ad causandum signatum. Exempli gratia, si quis legislator instituat quod tactus manus dextere sit signum pacis tenende, tunc illud signum ex institutione habet quod significet practice pacem. Tunc, si quis fallax utatur illo signo false utique pro tunc non concomitatur certive signatum illud, illud signum non habet precise ex impositione quod sit certum.
Tertio premitto quod, licet homo possit imponere signum ita ut signaret practice Deum invisibiliter agere, non tamen posset illi signo dare quod esset certum quantum esset ex parte sui. Prima pars illius suppositionis de se nota est. Secunda vero probatur, quia nullus potest dare perfectam certitudinem alicui signo practico nisi ille in cuius potestate est posse causare inimpedibiliter signatum concomitans illius signi; sed solus Deus est huiusmodi; igitur.
Ex premissis probatur conclusio faciliter sic: de ratione sacramenti propria est quod sit signum practicum, certum, regulariter quantum est ex parte sui – per primam propositionem; sed facere tale signum sic esse certum non est in potestate puri hominis, sed solius Dei – per tertiam; igitur institutio sacramentorum infallibilium est a solo Deo, et sic habetur prima pars conclusionis.
Secunda pars, scilicet quod septem sacramenta Ecclesie sint sufficientia etc., probatur, nam sacramenta fugant malum plenarie et conferunt bonum gratie, igitur etc.
Antecedens quoad primam partem,
[1] utrum – Ecclesie] sup. l. ms.
[2] magistri Pauli] sup. l. ms.
[3] quia] si add. sed del. ms.
[4] conclusio prima] prima conclusio add. in marg. ms.
[5] naturaliter] sup. l. ms.
[6] cause] in marg. ms.