[108v] quia solum dicit relativum ad Filium.
Quinto, si ly ‘Pater’ significat Spiritum Sanctum, vel per modum termini, vel per modum fundamenti. Non per modum termini, quia Pater in ratione Patris, vel quia generans, non refertur ad Spiritum Sanctum. Nec per modum fundamenti, quia tunc supponeret pro eo, quod iterum falsum est.
Nota pro istis terminis quod quelibet relatio in divinis requirit duos terminos, ut Pater habet Patrem pro termino a quo, et Filium pro termino ad quem. Et pro fundamento habet essentiam divinam quam significat suppositive et pro ea supponit, et illa est quelibet trium personarum, quare videtur quod ex isto quilibet trium talium terminorum etiam ratione fundamenti quamlibet personam significat, sicud et ille terminus ‘essentia’; igitur.
Sexto, ly ‘res’ significat communiter et absolute omnem rem, et tres persone sunt tres res distincte, igitur videtur quod possint haberi[1] tres conceptus singulares quidditative inferiores ad ly ‘res’, et absolute illas tres personas representantes; tunc conceptus Patris tantum Patrem significabit, alias non esset singularis; igitur. Respondetur quod non possunt queri conceptus singulares absoluti personarum, neque aliqui absoluti personarum adequati eis, quia ipse tantum relative distinguuntur, etc.
Dubitatur[2] utrum tamen possit haberi singularis connotativus relative sub li ‘Pater’, et, si non, queritur quare cum ipse sit communis. Si sic, quomodo differt a li ‘Pater’, cum eque multa per nos significat per eodem[3] , etiam supponit, etc. Similiter dubitatur de li ‘essentia divina’ an possit habere terminum singularem, et, si non, quare cum ipse sit communis. Si sic, queritur quomodo significet, si etiam essentiam et quamlibet personam erit ita communis sicud li ‘essentia’ in significando et supponendo, etc.
Respondetur quod unomodo posset dici quod quilibet terminus significans adequate res divinas vel rem divinam est singularis in significando et supponendo, ex quo non possit supponere pro pluribus essentialiter distinctis, etc., et sumitur a proprietate que non potest nisi uni competere recte, eo modo quo conceptus singularis ‘Sor’ formaliter, etc., et sic quilibet illorum esset singularis, et non haberet inferiorem, etc. Alio modo posset dici quod sunt communis, et tunc de ly ‘essentia’ dicitur quod, licet non possit supponere pro pluribus essentialiter distinctis etc., sibi tamen ex modo sue significationis non repungnat hoc, sicud communiter dicitur, et ergo, si ad ymaginationem essent due essentie divine numero differentes, ille terminus ‘essentia divina’ ex modo sue significationis pro ambabus supponeret, et terminus singularis eius pro una et eadem solum significaret, etc. Sic forte posset similiter ymaginari de Patre, si essent due essentie divine numero differentes quarum quelibet esset tribus suppositis communicata, consimiliter ille terminus ‘Pater’ in divinis pro utroque duorum patrum supponeret et utrumque significaret, sed terminus singularis sub li ‘Pater’ solum unum illorum, etc.
Septimo sequeretur quod omnis videns divinam essentiam comprehenderet eam. Consequens impossibile. Probatur consequentia, quia videret omnia attributa, omnes perfectiones, et omnes rationes ydeales, et per consequens, per illas rationes ydeales, ipse etiam omnes creaturas cognosceret, quarum rationes ydeales sunt in Deo; igitur. Antecedens patet, quia videndo unam personam videt aliam, igitur a fortiori videndo divinam essentiam videt tales rationes ydeales, cum ille sint met divina essentia, vel minus distinguuntur ab ea[4] quam persone inter se.
Respondetur concedendo quod videns divinam essentiam omnia attributa divina videt et omnes perfectiones in divinis, quia illa omnia solum[5] sunt divina essentia; sed ipse videndo essentiam divinam non habet omnes rationes attributales, et rationes perfectionales, et conceptus proprios, sicud habens conceptum Patris cognoscit Spiritum Sanctum, et tamen non propter hoc habet conceptum proprium Spiritus Sancti, cum isti sint separabiles ab invicem. Sed de creaturis negatur consequentia: licet enim ipse omnes rationes ydeales videat, quia sunt essentia divina quam videt, vel solum formaliter distinguuntur, tamen divina essentia non naturaliter representat eam videnti omnia quorum est ratio ydealis, sed voluntarie quantum vult, etc.
Contra secundam conclusionem: beatus Augustinus 1 De Trinitate, capitulo 7, dicit: inpiis non manifestabitur Filius in forma Dei in finali iudicio, quia sic non potest videri nisi ad gaudium; igitur sine gaudio non potest videri, contra conclusionem.
Secundo: Anselmus De casu dyaboli, capitulo 13, dicit: voluntas non potest non velle beatitudinem sibi ostensam, igitur a fortiori nec Deum clare visum potest non diligere.
Item, non est in potestate nostra quibus visus tangamur, igitur necessario diligimus placibile apprehensum.
Contra primam conclusionem: Anima non est perfecte beata nisi sit beata secundum omnes tres potentias, ergo sicud in intellectu ponitur lumen glorie et caritas in voluntate, ita in memoria debet poni proportionale, et hoc est Spiritus Sanctus, igitur.
Contra primum eius corollarium et probationem ipsius: Clementina nihil facit ad propositum, quia, ut patet ibidem[6] , heretici negabant omne speciale adiutorium Dei et posuerunt hominem per se esse sufficientem ex suis naturalibus ad bene et meritorie agendum, et sic negaverunt fidem, spem, et caritatem, et talia adiutoria vocaverunt lumen glorie, et non illud quod corollarium wult, igitur videtur quod non sit corollarium ex illo probatum, nec videtur aliqua alia causa esse, etc.
Si Deus circa creaturas suas servat iustitiam, aut commutativam, aut distributivam. Nullum istorum, igitur. Non commutativam, quia, cum omnia sint Dei, cum rebus suis nihil possumus secum commutare. Nec distributivam, quia illa fit secundum proportionem geometricam, ita quod, qualis est proportio meritorum, quod talis sit proportio[7] premiorum, et tunc commutativi, etc. Talem autem proportionalitatem Deus non servat in premiando et puniendo, quia in casu[8] Deus uni parvulo confert valde gratiam et ipsum preservat a multis malis, et alterum sibi per omnia equalem permittit sine gratia, et stat quod eum in presenti puniat multis penalibus, et, si moriuntur, unum salvat, alterum dampnat. Et quomodo salvaretur hic equalitas[9] proportionis premiorum et meritorum, ymmo nullus ipsorum umquam meruit, etc.?
Si[10] Pater est absolute significabilis conceptu pro solo Patre supponente, tunc una persona possit cognosci sine alia; sed Pater est sic absolute significabilis, etc. Consequentia tenet a conditionali cum positione antecedentis, etc. Maior nota est, quia sit talis conceptus A: aut ille significat Filium, vel non. Si non, habeo propositum. Si sic, aut connotative, aut suppositive. Si primum, hoc est contra ypotesim, quia supponitur esse absolutus. Si suppositive, tunc supponit pro Filio, quod iterum est contra ypotesim, quia ponitur pro solo Patre supponere. Minor probatur, quia, si obstaret aliquid, maxime relatio. Sed contra: cuiuslibet creature est relatio causalitatis vel effectualitatis inseparabilis respectu Dei, quia quelibet creatura necessario, si est, est effectus Dei et dependens a Deo in duobus generibus cause, efficientis videlicet et finalis, et tamen illo non obstante quelibet creatura est absolute significabilis, igitur a fortiori in divinis sic est. Respondetur quod per nullum absolutum distinguuntur, quia talis ratio absoluta conveniret omnibus personis. [f. 109r]