[f. 107v] Conclusio prima: nulla causa secunda potest causare non concausante priore, et tamen quelibet prior potest in effectum nulla posteriore concausante. Prima pars communiter concessa est, quia omnis secunda causa agit in virtute prime innitendo, scilicet illi a quo dependet, et a quo tota virtus eius gubernatur. Secunda pars patet per unam propositionem Procli auctoris Libri de causis que dicit: “Quidquid potest causa prima cum secunda potest se sola et etiam, quia, sicut causa prima continet omnem perfectionem causarum secundarum, sic continet fecunditatem causalem omnium ipsarum secundarum” etc.
Corollarium primum: sola causa prima potest causare primo modo, cum sola causa prima possit esse se sola totalis causa efectus[1]
Secundum: quodlibet productum vel producibile est creativum capiendo creare secundo modo. Sequitur ex fundamento secunde partis conclusionis coassumpto illo quod quodlibet sit productivum omnium similium secundum speciem et etiam inferiorum, quia ista continet perfectionaliter.
Tertium: sicut causa prima se sola efficiente potest effectum non creando producere, sic ipsa potest rem aliquam creare materia prima concausante. Probatur prima pars, quia Deus potest formam educere de potentia materie prime se solo efficiente. Patet, quia potest precise supplere solum vices causarum secundarum efficentium et permittere materie respectu forme producende causalitatem in suo ordine, igitur. Secunda pars probatur, quia materia prima potest creare et non nisi Deo concreante. Nota quod corollarium non videtur fore verum quoad primam partem prout videbitur.
Secunda conclusio: licet rem creatam fuisse ab eterno sit impossibile, non tamen impossibilitate[2] per se et absolute repugnantiam includente. Prima pars patet, quia oppositum eius est necessarium, cum transiverit in predicatum. Secunda patet, cum illa non includat contradictionem ‘mundus vel res fuit ab eterno’.
Corollarium primum: sicut creaturam fuisse perpetuo non convincitur contradictionem includere, sic hec propositio ‘creatura fuit perpetuo’ est possibilis potestate non repugnantie, quia non includit contradictionem.
Secundum: licet nulla creatura possit fuisse ab eterno, quelibet tamen potuit fuisse ab eterno.
Tertium: questio est vera.
Tertia conclusio: sicut Deus potest in alicuius temporis quolibet instanti rem ad extra producere sine mutatione, sic etiam per alicuius temporis quamlibet partem potest productum conservare sine ipsius continua productione. Prima probatur, quia Filius in divinis semper producitur sine mutatione, et sic videtur esse[3] possibile de re ad extra, et secundum Augustinum, libro 4 et 9 Super Genesim: “Deus quamlibet creaturam semper facit et operatur et tamen ex hoc non mutatur mutatione saltem proprie dicta que est a quodam in quoddam. Secunda pars probatur, quia non videtur repugnantiam includere quod Deus conservet esse datum alicui sine continua productione, solum scilicet manutenendo idem sine continua productione”.
Corollarium primum: Deum creaturam in quolibet instanti producere est problema[4] neutrum. Patet, quia ipse sic et opposito modo potest facere et nulla videtur maior evidentia ad unam partem quam ad aliam.
Secundum: iste due non implicant contradictionem ‘creatura causabatur perpetue in quolibet instanti’ ‘creatura fuit perpetue non per continuam causationem, sed per dependentiam’.
Tertium: rem aliquam citra Deum ab eterno fuisse et ab ipso causaliter non nisi dependenter emanasse non videtur repugnantiam prohibere. Patet ex dictis.
Quartum: probabile potuit sic esse ut res primo fieret que tamen de non esse ad esse numquam perveniret. Verbi gratia, si aliquid ab eterno fuisset conservatum sine productione et hodie inciperet creari in aliquo instanti vel in quolibet etc. Et, sicut dictum est de Deo, sic videtur de causis secundis fore quod etiam potuerunt causare etc.
Contra dicta circa creare et creationem sequitur quod agentia naturalia sint nata creare, Deo non specialius concurrente cum ipsis quam secundum communem cursum. Consequens inconveniens, quia tunc nulla esset ratio per quam possemus probare materiam primam esse ex quo naturalia secundum se posset omnes suos effectus etc. Probatur consequentia, quia, si causandum applicaretur speciebus in sacramento altaris ipsum produceret ibi calitatem et nullum presupponeret subiectum et Deus non specialius ageret, alias ipsum sacramentum non melius conservaretur in mundo loco etc. Item, si essent species sacramenti spisse ad spissitudinem pedum, tunc causalitas, que est in centro, ageret ad extra, et sic multiplicaret prius species[5] suas per alias partes sine subiecto etc.
Respondetur secundum aliquos quod Deus in talibus actionibus que fiunt circa sacramentum specialius agit quam in aliis, ista scilicet quod elevat causam secundam. Sed, si ista elevatio esset per fortificationem potentie actuate secunde, tunc diceret in casu argumenti etiam maior effectus apparere in medio per quod agit in species sacramenti quam alias appareat ab eodem vel simili agente quod non agit in species sacramenti etc. Aliter posset dici quod, sicut, si poneretur calidum vel lucidum in vacuo, illud non diffunderet species suas nec ageret extra se, quia non esset subiectum specierum receptivum, sicut in speciebus sacramenti, quia non esset subiectum recipiens species ipsum non ageret nisi Deus sic specialius concurreret quod species agentis naturalis in situ specierum sacramenti conservaret sine subliecto et etiam ipsam qualitatem ut causalitatem etc. quam producunt species agentis et conservaret sine subiecto, et sic diceretur Deus specialius concurrere cum naturali agente in tali productione quod quidem agens secundarium diceretur tunc creare. Aliter apparuit magistro, scilicet quod in hiis actionibus que fiunt circa sacramentum et species eius nulla secunda causa haberet se actuate, sed quelibet solum ministerialiter ad cuius applicationem circa species altaris, sicut alias consuevit agere, consequitur effectus sine ipsius coactione, et hoc Deus facit ad meritum fidei nostre etc.
Secundo: causa secunda naturaliter agendo potest annichilare, igitur creare. Antecedens probatur: posito quod frigiditas non inhereat materie, sed solum assistat et applicetur calidum illud generabit in illa materia caliditatem que frigiditatem sibi contrariam corrumpet, igitur dicatur sicut ad precedens.
Tertio: anima humana creatur, igitur quelibet alia forma tenet contra cum utrobique sit similis causalitas actuata et etiam receptiva materie prime vel detur differentia etc. nisi diceres quod in hoc est differentia quod quelibet alia numquam est nisi in subiecto et ergo generari dicuntur et educi, sed anima humana [f. 108r]