F.139v-s1v
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

<139av>

Utrum[1] utilius sit habere temptationes vel carere.


[139av] Solus rei exitus probat quia habere eas et viriliter resistere magne virtutis est, superasse vere et triumphasse de ipsis gloriosum est. Carere autem eis comodius et securius. Succumbere periculosum. Appetere eas et sese ingerere incautum maxime infirmis et inperfectis. Exercitare tamen se ad pungnam spontaneam contra spiritualia vicia, contra iram et invidiam et vanam gloria, etc. Aliquando utile est, ut qui inter illos morari elicit, qui eum persequantur et offendant ut sic distat pacientiam, et qui sub districto magistro vivit, qui in omnibus frangit, eius voluntatem ut sic asswescat humiliter esse obediens et prompte. Et sic de ceteris viciis spiritualibus expungnandis. In libro de profectu religiosorum.

Augustinus 1 De civitate Dei capitulo 9. Boni temporalibus malis quandoque affliguntur, ut sibi ipse humanus animus sic probatus et cognitus quanta virtute pietatis gratis Deum diligat.

O[2] Alexander, noli appetere quod est corporale et transitorium, et quod te oportet cito relinquere para divicias incorporales, vitam immutabilem, dirige cogitaciones semper in bonum. Aristoteles in Secretum secretorum

Crisostomus super Mattheum in imperfecto omelia 7. Tria recia extensa habet super omnem mundum, ut quicumque evasit de retibus gule, incurrat in recia vane glorie, incidat in recia avaricie. De hiis tribus nullus hominum adhuc ad perfectum evasit, et si evasit, non integer, sed contritus evasit. Hic autem iam recia ventris disrupit, recia vane glorie transivit. Ponam ei nunc recia avaricie, et ostendam illi omnia regna mundi. Si concupiescit ea, scio, quia homo est. Nam omnes homines propter avariciam pecuniarum et propter vanos honores serviunt michi. Si autem contempserit ea, scio quia filius Dei est, nec enim potest desiderare que ipse creavit, nec delectatur terrenis qui fruitur celestibus.

Infra: Licet divitie a dyabolo interdum dentur, tamen dyaboli non sunt. Si enim vere consideres, magis ipse divitie in potestate hominis sunt quam in potestate dyaboli. Nam dyabolus non quibus ipse vult divitias dare potest, sed qui volunt ab illo accipere. Homo autem in potestate habet a quo vult eas accipere sive a dyabolo, sive a Deo.

Item: Si quis ad turpem rem aperit oculos, dyabolus aperit oculos eius; si ad iustam, Deus aperit.

Item: Nam et si peccatoribus dare et tollere potest divitias, sanctis neque dare, neque tollere potest. Putas non semper noluit tollere divitias Iob, sed non potuit, nisi quando permissus est.

Item[3]: Dyabolus enim quantum ad se nunquam cessat temptans, neque enim habet alium actum, non manducat, non bibit, non dormit, non opus aliud aliquod operatur, nisi ut temptet, ut fallat, ut subvertat. Hoc est cibus illius, hoc honor et gaudium. Propterea infatigabilis est in malo, sed misericordia Dei repellit eum. Et si mittit eum paulisper temptare propter fidem probandam, tamen repellit eum propter infirmam naturam, quia non tamdiu homines Dei dyabolus temptat quamdiu vult, sed quamdiu Christus eum permittit vel Spiritus Sanctus qui in eis est[4].


Footnotes

[1] Utrum] Crisostomus super Mattheum omelia 29 Quoniam in hoc mundo periculosissimo vivimus quasi in pelago, nunquam est minus tempestas, et si interdum non fuerit, tamen semper timor est tempestatis, sic in hoc mundo viventibus nunquam minus est temptatio, et si interdum temptatio facta non fuerit, tamen timor temptationis est semper. Ideo da nobis auxilium gratie tue, ut non vincamur a malo, sed ipsi omne malum vincamus. Et post dicunt ei: Possumus. Non tamen confidentia cordis tui quantum ignorancie temptationis. Hoc responderunt: Nescientibus enim desiderabile est bellum, sic inexpertis levis videtur esse temptatio passionis et mortis. Si enim dominus cum in temptationem venisset, dicebat: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, quanto magis non fuerant, dicturi* non possumus, si scivisssent qualis est temptatio mortis. in marg. supr. Questio in marg. sin. ms.
[2] O] Nota bene in marg. sin. ms.
[3] Item] […] quod dyabolus non permittitur […] probare* quantum vult in marg. sin. ms.
[4] est] Duabus viis unum alium deicere consuevit, quia vel latenter insidiando vel patenter invadendo. Secunda via quandoque obmitti solet ob defectum potencie, quandoque propter facilitatem victorie per viam fraudis et (ais add. sed del.) astucie obtinende per vires magna fiunt arte et industria maiora. Henricus de Hassia. De conditione malorum iniustam causam habentium est contra eos quos tendere* querunt, ut primo temptent deicere illos per vias fallacie et insidiarum. Quibus viis si tandem proficere minus se provideant quam vellent, tunc si vires suppetunt aut a superiori potestate non impediuntur, ad violentiam prorumpunt. Istum processum tenet dyabolus quandoque. Henricus de Hassia. Infra est in margine ad tale signum +. + Dyabolus interpretatur ‘deorsum fluens’ spiritus malus, tunc insidiatur ut dyabolus, quando insidie eius tendunt ad lapsum de vita spirituali in carnalem et de celesti in terrestrem, tunc inquantum dyabolus insidiatur homini. Henricus de Hassia. + Vel de celesti conversacione in terrenam cadat, aut dum efficit ut mentes humane celestium elevande contemplacionibus deorsum labantur in terram penitus, id est, inmergentur omnino terrenorum occupacionibus aut cupiditatibus. Henricus de Hassia. add. supra ms.