F. 93r
fortitudinis in quo homo modo est esse conservandum ita pro penitentia sicut fieri potest. Apparet hoc, quia ratio dicat et lex divina vult corpus esse subditum et obediens imperiis anime rationalis. Ideo vult ipsum reduci ad talem sanitatis gradum vel dispositionem aut statum qui est convenientissimus anime rationali pro exercendis expedite et perfecte operationibus virtutum moralium et intellectualium. Modo certum est quod multi sunt gradus vel status sanitatis et fortitudinis corporalis qui multum distant a statu sanitatis predicto. Hoc manifestum est quia aliquis homo omnino carnaliter vivens, pinguis, grossus, fortis et potens in omnibus viribus naturalibus et animalibus ob hoc ad ea exercenda que sunt scientie et virtutis indispositus dicitur sanus, ymmo sanior spirituali viro debili in viribus corporis qui tamen fortior et perfectior est multo in operibus virium spiritus que, quia principales sunt, homo in eis fortior secundum veritatem sanior dici deberet et carnalis homo eger respectu illius dicendus esset. Et ideo ratio non dicat omnem hominem in illo gradu vel statu sanitatis sue in quo modo est conservandum esse.
Item, veritas huius corollarii aliunde patet, quia nisi esset verum sequeretur quod homo quicumque iam sanus qui semper usus[1] fuit cibis et potibus optimis ut carnibus et vino bis in die in bona quantitate contra[2] rationem ageret si ieiunare inciperet a talibus cibis et uti vilioribus sue complexioni minus aptus ex quo hoc variaret gradum pristine formidinis carnalis. Hoc autem dicere non consonaret religioni christiane que sepe[3] longa et stricta ieiunia omnibus precipit adultis.
Secundum corollarium quod etiam abstinentiarum subtrahentium necessaria nature quedam est licita sicut quedam illicita. Secunda pars huius corollarii clara est, quia aliqua diminutio nutrimenti necessarii nature potest, ut dictum est, tanta esse quod ponit hominem extra latitudinem sanitatis, que diminutio semper est illicita sic et diminutio cuius perseverantia idem facit.
Prima pars patet etiam ex hoc quod sicut non omnis excessus nutrimenti ponit hominem extra convenientis sanitatis latitudinem, ita nec omnis defectus nutrimenti vel diminutio citra necessitatem humane nature corrupte hoc facit. Possunt ergo multi gradus diminutionis nutrimenti necessarii stare cum sanitate maxime illa que convenientissima est pro executione operum spiritualium.
Tertium corollarium esset quod, licet continuatio abstinentie spiritualiter perficientis hominem quandoque abreviet vitam, tamen eligibilius est illam assumere quam sine illa multo diutius animaliter vivere. Patet, quia diu vivere non est appetendum nisi propter perfici in scientiis et virtutum meritis, igitur status vite brevis sub quo perfectiones ille habundantius et citius[4] acquiri possunt appetibilior esset et eligibilior, quod fuit ostendendum.
Ex istis infero duo. Primo quod sepe sanitas cum debilitate virium corporis eligibilior est sanitate cum formidine earumdem. Istud deduci potest faciliter ex hiis que dicta sunt, nec semper debiles corporaliter et tamen sufficienter vel competenter sani pro exercendis principalibus operibus hominis sunt brevioris vite, nec qui vivunt de nutrimentis exilioribus inde brevius vivunt, ymmo sepe tales cum hoc quod a peccatores sunt ad spirituales operationes sunt longioris vite. In exemplum huius sunt nobis religiosi rustici et pauperes prioris evi et presentis.
Secundo infero quod votum abstinendi absolute a carnibus vel vino per totam vitam non est rationi contrarium. Apparet, quia nutrimentis aliis minus lascivis et fomitis vitiorum minus excitativis potest homo sanitatem attingere sibi ad felicitatem secundum quam omnia moderanda sunt conventiorem et se[5] in illa sanitate eque diu vel diutius conservare, sicut si uteretur carnibus et vinum potaret.
Ex quo sequitur ulterius quod observantia Carthusiensium de non commedendo carnibus in tota vita non est irrationalis, sed salutaris. Si irrationalis esset, hoc maxime videretur propter eorum infirmos. Sed hoc non, quia possunt fieri ex ovis et aliis rebus cibi ipsis tantum vel plus valentes carnibus que etiam eis minus proficerent propter longam abstinendi consuetudinem quasi nauseabiles eis facte. Nec medicus quisquam discretus rem circumscripte considerans potest esse certus quod nisi talis infirmus eorum commedat carnes morietur[6] sua egritudine. Non credo quod aliquis medicorum ausus esset hoc asserere quinimmo sit incertus ne forte potius ex usu carnium moreretur qui ex usu alterius speciei nutrimenti sanaretur. Convici ergo non potest dictam observantiam irrationalem esse quasi per ipsam Deus temptetur, nec credendum est salubrius esse[7] infirmis eorum quod ipsi appetunt sibi ministrari forte quandoque dyabolo temptante ut illa salubris observantia paulatim infringatur. Henricus de Hassia.
Nota de inductione sompni
Sompnus inducitur ex hoc quod spiritus vitalis et spiritus animalis, quorum unus est vehiculum caloris et alter speciei sensibilis, retrahuntur vel repelluntur ad interiora. Cuius retractionis multiplices sunt esse. Quedam ab intra ex parte anime, quedam ex parte corporis, quedam ab extra.
Causa naturalis ex parte corporis ab intra est fumalis evaporatio ex membris digestivis ascendens per venas ad regionem cerebri frigidam, ubi fumus ille frigore condensatus descendendo constringit nervos et obstruit ceteros meatus spirituum ad organa exteriorum sensitivuum qui spiritibus ad ipsorum actuationem requisitis, sic privata non percipiunt exterius obiecta.
Iterum, ex parte anime, ut est natura regimina corporis fit quandoque retractio spiritus et caloris propter necessitatem illorum in operationibus digestivis sine quibus alias subsistere non potest, quandoque propter concursum caloris et spirituum ad locum alicuius lesionis interius vehementer torquentis, quandoque ex defectu caloris et spirituum in radice in qua dum spiritus deficiunt necesse est ut sensus a suis actibus cessent, sicut contingit in amentiis que ex inanitione accidunt. Rursus quandoque ex parte anime fit retractio illa ex vehementia attentionis vel contemplationis assiduate circa aliquam materiam tam alte considerationis et tante spiritualis dulcedinis quod requirit omnes vires interius adunari et hoc modo sepe raptus vel extasis principium habet ab intra. Sic et accidit