[52av] Nota de incarnatione Christi
Versus: Non Pater aut Flatus/
Sed Filius est homo factus/
Nam per quem fecit/
Deus omnia iure refecit.
Nota diceret aliquis: qualitercumque se habuit Filius assumendo carnem, taliter se habuit Pater. Sed Filius assumendo carnem factus est homo, igitur et Pater.
Respondeo negando maiorem. Filius enim aliter se habuit, scilicet terminative respectu istius assumptionis, licet non aliter effective, quia agere effective est agere ad extra, sed terminative agere non est operatio ad extra neque ad intra, sed est bene terminatio operationis ad extra que fuit communis tribus personis.
Incarnationem Christi operata est tota trinitas et attribuitur Spiritui Sancto, quia ex maxima caritate factum est, et dicitur Christus natus de Spiritu Sancto, non quod Spiritus Sanctus sit Pater eius, sed ideo quia ex magna gratia hoc factum est nullis meritis humani generis exigentibus. Item dicitur natus de Spiritu Sancto, id est de eius potestate, non substantia.
Henricus de Hassia[1]. Utrum Deus aliquam essentiam rationalem potuerit facere perfecte et plenarie ad ymaginem suam.
Et arguitur quod sic: secunda causa potest producere effectum omnino similem sibi in omnibus essentialibus conditionibus, proprietatibus et perfectionibus, igitur primam causam hoc posse non videtur negandum. Consequentia tenet, quia prima causa videtur esse[2] magis et plenius sui communicativa ad extra, cum sit summe bona et cum de ratione boni sit esse diffusivum et communicativum sui aliis nec summe bonum invidet, igitur. Sed antecedens notum est, quia ignis producit ignem omnino sibi similem in essentialibus proprietatibus et similiter homo hominem, igitur.
Item, ista propositio non implicat contradictionem ‘essentia intellectualis est tres res distincte et quelibet[3] earum’, igitur et hec non implicat ‘essentia intellectualis creabilis est tres res et quelibet earum’. Antecedens est notum, quia de facto sic est in Deo. Sed consequentia probatur, quia, si secunda implicaret magis quam prima, hoc esset precise ratione illius determinationis addite creabilis. Falsitas patet, quia ista copulativa ‘A est tres res distincte et quelibet earum[4] et A est creatum’ nulla consideratione potest a nobis ad contradictionem reduci[5], quia non videtur quo modo taliter unam essentiam trine subsistere ponat essentiam neccesario extra totam latitudinem entis creati et creabilis, igitur. Henricus de Hassia.