F. 96r
Quinto modo creatura theologice consideratur si quicquid attribui consuevit a philosophis naturalibus ipsi nature Deo potius attribuatur et immediatius in ipsum referatur tamquam in primum principium movendi, agendi, et quiescendi[1] omnibus creaturis realiter intrinsecum. Verbi gratia: si quod terra in medio mundi est vel[2] quiescit, attribuatur potius primo artifici, qui eam sic ordinavit et naturavit seu ei talem legem indidit, et ita de similibus.
Et quod talis attributio sit conveniens et digne fieri debeat declaratur per hoc quod nulla creatura sibi relicta vel solum quoad esse conservata ageret nec se situaret aut ordinaret quoquo modo ad locum. Et ergo collocatio terre in medio mundi magis et potius est Deo attribuenda quam nature[3] particulari ipsius terre vel cuicumque nature communi create.
Ad istud est manifeste Beato Ambrosio in suo Exameron. Dimitto verba sua propter brevitatem. Et sicut de terra exemplificatum est et Ambrosius ibi inducit, ita in aliis Deo attribuendum que philosophi nature attribuerunt ymaginandum est, et per consequens magis dicendum est quod Deus facit pluviam, illuminat aerem, producit nobis frumentum et vinum quam nescio que natura communis aut propria intrinsece indita rebus creatis hoc idem innuens Apostolus Act. 14 dixit quod Deus non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de celo dans pluvias et tempora fructifera et implens cibo et letitia corda vestra. Unde omnis naturalis philosophica veritas esset theologisabilis vel theologice secundum istum quintum modum considerabilis.
Ex istis infero dua corollaria, quorum primum est quod de omni termino pro re quacumque supposite est multiplex predicatum theologicum invenibile. Patet, quia ex premissis multi sunt modi quibus eadem res est theologice considerabilis, igitur.
Secundum est quod sicut nichil esse potest quin sit proprie metaphysice considerabile in ordine ad esse quidditativum, ita nichil esse potest quin sit proprie theologice considerabile in ordine vel in relatione ad Deum. Apparet, quia sicut omnes res referuntur ad esse tamquam ad unum communem omnibus, ita[4] omnia respiciunt ad unum esse divinum cuius diversimoda participatione constituuntur in suis gradibus et rationibus essendi, igitur. Henricus de Hassia.
Primo: si res ipsa est omnimode sua et taliter ei subiecta quod qualitercumque eam tractet vel circa ipsam agit sibi, licet hoc modo solus Deus dominatur cuilibet create rei et nulla creatura alteri.
Secundo: si res aliqua est alicuius non solum sic quod eam alterius esse facere potest per venditionem vel donationem, sed etiam licite destruere potest.
Tertio: si res tali iure habetur quod vendi et donari potest, sed non destrui, et hoc est dominium in servos empticios.
Neutro horum trium modorum vir habet dominium in uxorem.
Quarto: adhuc res una dominari alteri dicitur si habeat potestatem vincendi illam et ad se reducendi sive sibi conformandi. Sic ignis dominari dicitur aque quam calefacere sufficit et virtus digestiva nutrimento quod potest convertere in substantiam corporis alendi.
Quinto modo ille dominari dicitur alteri qui ipsius iussis et preceptis tenetur obedire ex ordine nature vel tenore legis divine vel humane.
Sexto: ille dominari dicitur aliorum qui potestatem habet usurpatam compellendi et cohercendi remitentes ad obediendum sibi sive iustum sive iniustum sic quod iubet vel precipit. Hoc[5] modo tyranni dominari dicuntur eorum quibus presunt et quolibet horum trium modorum vir potest habere dominium uxoris, verius tamen et rectissime quinto modo.
Unde sicut propter peccatum vel propter exercitium populi accidit sepe tyrannum dominari ita sepe in penam mulieris vel in augmentum virtutis evenit vel mulier permitte Deo maritum respectu sui tyrannum habeat.
Ubi potest queri: quis maiorem habeat miseriam et tribulationem? Vel vir bonus ex mala uxore vel bona uxor ex malo viro?
Responditur breviter quod, licet utrobique alter coniugum ab altero multiplices habeat displicentias et molestias, longe tamen plures et crebriores viri paciuntur tribulationes communiter ab uxoribus quam econverso uxores a maritis suis.
Viri enim naturaliter parcere solent feminis tamquam infirmioribus et non de facili contristari eas volunt. Femine autem non sic, sed ex levi causa insultant viris. Tale etiam quid videmus in animalibus irrationalibus numquam enim canis morderet caniculam etiam graviter incessus ab ea, canicula vero facillime irruit in canes qui tamen contra eam se non erigunt, sed fugiendo silenter cedunt.
Ex hoc documentum pacis et ingenium evadendi molestias male uxoris etiam viri capere possunt. Henricus de Hassia.
Hoc dicto revertendo ad declarationem 5 modi dominationis est advertendum quod sicut Beatus Augustinus 19 De civitate, capitulo 14 dicit: Duo precipua docet precepta magister Deus. Hoc est dilectionem sui et proximi. In quibus invenit tria homo que diligat, videlicet Deum, se ipsum, et proximum.
Qui ergo Deum diligit consequens est ut etiam proximo ad diligendum Deum consulat, ubi talis ordo servandus est quod primitus insit homini cura suorum ad quos oportuniorem facilioremque habitum consulendi vel nature ordine vel ipsius societatis humane ut uxori, filiis, et domesticis. Unde Apostolus dicit: quisquis autem sibi et maxime domesticis non providet fidem denegat et est infideli deterior. Talis ergo presidentia est eorum qui ex dilectione dominantur et talis est obedientia eorum qui ex caritate subsunt superioribus suis, tale est dominium amoris quale etiam status innocentie habuisset, hec est presidendi potestas viri sub qua mulier esse debuit et adhuc esse debet dicente Deo sub potestate viri eris, Gen.
Henricus de Hassia.
Solet dyabolus preter modum communis presentie sue in rebus quandoque specialiter quibusdam bestiis et hominibus coniunctis per modum obsessionis illabi et in illis ad perditionem hominum insidiari, sicut experientia docuit in multis. De quibus est illud quod fertur de corvo cuiusdam nobilis austrie obsesso a demone qui per illum locutus est grandia et multa mirabilia fecit ut dominum corvi perderet sicut forte perdidit. Unde non numquam ex bestiis a dyabolo inspiratis et agitatis utpote equis, canibus, cattis et huiusmodi, homines vani qui hoc meruerunt mirabiliter et miserabiliter in peccatis suis interempti sunt. Hic pro declaratione illorum advertendum est quod dyabolus potest triplici modo[6] intimitatis in re aliqua insidiose latitare. Henricus de Hassia[7]
Primo enim hoc facere potest solum per presentiam coexistentie parti vel toti.
Secundo[8] per presentiam que addit coexistentie habitudinem motoris ad mobile quo modo inest obsessis hominibus et bestiis et quibusdam aliis rebus inanimatis quas movet et ex eis aliis influit.
Tertio adhuc intimius inest et amplius dominatur corporibus quibusdam que sibi quandoque de electis format et assumit dum insidiatur apparendo in variis formis hominum et bestiarum et aliarum rerum.
Primo