F. 93v
quandoque revocatio spirituum ex vehementia alicuius passionis animi vel tristitie, doloris aut huiusmodi.
Ab extra vero etiam accidit multipliciter. Quandoque inchoative alicuius melodie per quem modum solet etiam raptus ab extra contingere in quo exteriores sensus ab actibus cadunt. De hoc aliquid tangit Aristoteles 8 Politicorum, dicens quod “in templis fiebant quedam melodie quibus aliqui rapiebantur.”
Item, fieri solet recursus spirituum ad intra ex vehementia subiti terrorum, quandoque ex lesione capitis vel alterius membri extrinsecus illata ut dum homo cadit super capud aut sanguinem trahit.
Istis itaque modis et similibus sepe contingit quod exteriores sensus ad magnum tempus privantur actibus suis. Henricus de Hassia.
Forma substantialis non communicat suas denominationes concretivas subiecto quod informat sicut faciunt forme accidentales, sed communicat illas toti composito, alias oporteret concedi quod materia prima ab anima rationali informata esset dicenda substantia rationalis viva et contradictione libera et huiusmodi que non conveniunt dici. Item, cum esse vivum sit denominationis perfectionis simpliciter, non stat essentiam aliquam modo vivam remanere et desinere esse talem, sicut non stat substantiam modo cognoscitivam secundum essentiam remanere et desinere esse cognoscitivam. Henricus de Hassia
Unde corpus relictum denominatur mortum nisi ex eo quod privatum est anima que quandoque per ipsum et eius dispositiones ac organizationes excercebat operationes vitales. Henricus de Hassia
Ex eo dicebatur Dei Filius mortuus quod humanitas constans ex anima et corpore sibi ypostatice unita disiuncta erat per separationem anime a corpore per quam Dei Filius desiit esse homo et incepit esse mortuus. Ita quod verum erat iste qui est vivus est mortuus. Verumtamen secundum aliud et aliud quomodo et ipse idem prius erat mortalis et immortalis? Refert ergo loqui de morte communi hominum et de morte Christi postquam idem numero qui prius erat homo vivus remansit denominatus mortuus quod in morte aliorum ubi persona non distinguitur a totali natura contingere non potest. Ibi enim omnis qui moritur desinit esse qualiter non fuit de Christo qui, licet moreretur, tamen esse non desiit, et ita non sequitur ‘iste moritur, ergo esse desinit’. Corpus etiam, prout est altera pars compositi, quodammodo in separatione moritur, et tamen non desinit esse. Non valet ergo illa consequentia. Si forte aliquis dicat Filium Dei in triduo non denominatum mortuum propter separationem anime a corpore, sed potius quia corpus mortuum sibi unitum erat, si ita est, tunc stat quod aliquis sit mortuus quando tamen numquam moriebatur. Patet in casu quo Pater vel Spiritus Sanctus corpus mortuum assumeret.
Corpus mortuum dicitur propter separationem anime ab eo adhuc sic disposito et organizato. Hoc dico notanter, quia postquam illa organizationis dispositio per resolutionem in cineres desierit esse, amplius nec cinis ille nec materia que fuit substantiam anime mortua dicitur, alias materia prima que fuit subiectum anime ipsius Adam ubicumque modo sic diceretur mortua.
Ex quo sequitur quod non quamdiu[1] aliquis est mortuus tamdiu aliquid eque est quod dicitur mortuum, quia tandem materia desinet esse mortua, cum desierit habere figuram et dispositionem organici corporis, plante vel animalis.
Si queratur unde ergo esset verum iam Adam esse mortuum ex quo nulla substantiarum que fuerunt partes eius denominatur mortua, responditur quod inde dicitur mortuus quod ipsius anima quandoque fuit constitutive[2] coniuncta materie et adhuc non est ei[3] reunita. Quamdiu ergo stat separatio anime alicuius a materia, tamdiu mors eius quodammodo est vel perseverat.
Mors est separatio anime et corporis. Separatio autem non est aliud quam partes separate, sicut divisio est partes divise. Responditur quod sive separatio capiatur active pro actu separantis, sive passive pro ipsis separatis, ipsa potest dici mors, ymmo et morbus ad quem separatio sequitur et res que morbum mortalem inducere solet, ut venenum mors dicitur iuxta illud scripture mors in olla! mors in olla! Stat ergo: tamdiu mortem esse quamdiu separatio passiva anime et corporis durat.
Ex quo sequitur quod post finalem resurrectionem mortuorum non erit[4] amplius quod mors est loquendo de morte corporali, que tunc erit mortua seu destructa quantum ad totum genus humanum quia amplius, nec aliquis dampnatorum, nec aliquis salvatorum morietur differenter tamen, quia ab istis omnis manieres mortis exclussa erit. In illis vero duplex mors in eternum[5] manebit, utpote mors que est privatio vite iuste per culpam et mors que est privatio vite delectabilis per penam. Verum est quod propriissime loquendo mors solum presentialiter esse dicitur in instanti illo in quo anima separatur a corpore. Propriissime loquendo mors non est per se aliquod positivum, id est ratio eius formalis de directo, nec dicit esse, sed non esse vel abesse, sed est quedam privatio principii vitaliter operandi quam quidem privationem non oportet esse per privationem principii illius, sed sufficit separatio eius ab illo quod vivificabat vel per quod seu in quo vitales operationes exercebat.
Ex quo sequitur quod moriente homine, licet aliqua substantia viva desinat esse, nichil tamen illius principii, unde habuit esse vivum cadit ab esse. Patet hoc de totali substantia viva que est homo et de anima eius rationali perpetua a qua sola homo est vivus.
Sequitur secundo quod communiter[6] nichil quod ante erat vivum remanet in moriente preter animam. Apparet hoc, quia nichil remanet amplius quam substantia materialis certis organis et qualitatibus disposita que numquam ante erat viva. Unde patet quod cadaver non denominatur corpus mortuum eo quod sit privatum vita qua fuerit aliquando vivum, quia hec substantia que est cadaver numquam fuit viva, nec materia eius sic organizata et complexionaliter certo modo qualificata. Dixi autem communiter propter mortem Christi postquam preter animam remansit suppositum Filii Dei qui prius fuit homo et post separationem anime a corpore, idem Dei Filius denominabatur mortuus alia tamen ratione quam qua corpus dicitur mortuum, quia ex eo dicebatur Filius Dei mortuus etc.
Item, nota quod forma constitutive unita subiecto non communicat denominationes concretivas, sed solum composito ex forma et subiecto. In hoc enim differunt in forma constitutiva ab informatione non constitutiva, que est communiter accidentalium formarum. Henricus de Hassia[6].