F. 70v
quem permittit in peccata cadere et eum relevat et ad tantam gratiam perducit, sicut videtur notum, igitur non est bonis hominibus utile quandoque peccasse, sed melius esset eis numquam peccasse. Hominem enim peccasse est predicatum imperfectionis irremovibile ab eo perpetue. Sic arguitur de mundo: videtur quod melius fuisset quod Deus conservasset mundum bonum, scilicet in statu innocentie, quam quod permissit ipsum secundum partem cadere, etiam esto quod tandem omnia mala reformarentur et reducerentur ad bonitatem, igitur a fortiori, quia aliqui homines de integritate huius mundi numquam meliorabuntur. Videtur convenientius quod mundus in perfecto statu fuisset preservatus, ymmo maior pars hominum dampnabitur et numquam reformabitur. Forte non potest aliter responderi nisi quod per mala aliqua bona occasionaliter meliorantur, sicut responsum est in quarto argumento.
Vigesimo primo: quomodo est ad gloriam electorum quod illi in inferno cruciantur perpetuo, vel quomodo est ad gloriam Dei. Si dicis ad declarationem iustitie eius, contra tunc sufficeret eos annichilari. Vel sic: omnis iustitia et omnis misericordia, omnis bonitas et sapientia videtur sufficienter in verbo, igitur ad declarandum talia non oportet homines perpetuo cruciari.
Vigesimo secundo: malum de per se imperficit mundum et solum de per accidens perficit, igitur convenientius debet dici simpliciter imperficere quam perficere. Ab eo enim quod alicui per se convenit convenientius denominatur quam ab eo quod de per accidens sibi[1] convenit.
Quare licet verba sacra proferre invocando Deum pro sanitate et non licet ea scripta in collo suspendere.
Respondetur: si ex sola devotione fieret, de se non esset malum illud, sicut nec illud, sed secundum est vicinius superstitioni eo quod verba non sunt ordinata ad hoc quod sic scribantur. Ordinata autem sunt ut per ea Deus invocetur proferendo ea. Sic enim licet psalterium vel orationem proferre, sed non licet orationem ad cartam scribere et ponere ad altare, rogando ut Deus exaudiet orationem littere.
Contra: si ad sternutationem quam quis habet cum se vult ponere dormitum sequitur malum sibi in lecto et hoc pluries, decies vel centies, quare non debet iudicari quod fiat a causa naturali ita quod sternutatio habeat occultam virtutem sicut magnes[2].
Henricus de Hassia dicit quod cum pluries videtur effectus, homo debet coniecturari utrum probabiliter possit in causas naturales reduci, et si non, tunc res merito debet haberi suspecta, quia dyabolus infinitis modis nititur homines decipere et in fantasmatas ymagines producere propter vanitates hominum quibus homines conantur occulta scire que non licet.
Contra[3], quare Deus voluit apostolos uti modo extraordinario, scilicet sorte, et non vult iam fieri.
Henricus de Hassia dicit quod ipsi sufficienter invocaverunt Spiritum Sanctum[4] et ut omnino nichil essent suspecti de affectione, quia Mattheus et Bar<tholomeus> ambo erant sufficientes, ideo proiecerunt sortem. Secunda causa, quia per hoc datur exemplum quod etiam eligendus debet invocare Spiritum Sanctum, utrum sit sufficiens et, si sic, quod fiat voluntas Dei, si non, non promoveatur. Voluerunt igitur apostoli ut Deus illum quem voluit esse apostolum specialiter moveret ad trahendum longiorem calamum. Tertia causa, quia Deus voluit ostendere imperfectum apostolorum qui nondum habuerunt Spiritum Sanctum, sed nunc venit plenitudo Spiritus Sancti in festo Pentecostes.
Nota, Henricus de Hassia: quod duxit experientia quod omnes astrologi iudiciarii moriuntur sine confessione et Deo.
Item, sicut verum est quod ex coniunctione Solis et Lune frequenter erit pluvia, sic etiam ex coniunctione et aspectu aliarum stellarum et planetarum.
Henricus de Hassia dicit quod, videndo originem quam ponit Ptholomeus in Quadripartito de numeris planetarum, videbitur quod nichil probatum est, nec experientia inventum, quod Saturnus est frigidus et siccus et sic de aliis planetis[5]. Ymmo dicit quod nec ordo planetarum est inventus et quod Saturnus est supremus nullomodo est probatum.
Item, dicit quod, si scirentur[6] vires planetarum et stellarum fixarum distincte, tunc possent multi effectus ex coniunctione ipsarum prenoscitari.
Item, Henricus de Hassia probat quod eclipsis non potest significare guerras, quia, si sic, hoc esset quia coleram provocat. Sed contra, coniunctio Solis et Lune significat humiditatem et frigiditatem, igitur repressionem colere. Ipse dicit quod ex nulla eclipsi potest prenoscitari guerra.
Nota: medici dicunt quod signa pestilentie sunt multitudo ranarum, fuga animalium in terra morantium super terram et quando aves dimittunt nidos; signum enim est quod loca sunt infecta. Aliud quando in estate sunt multi venti australes, aliud quando nubes minantur pluvias et non pluvit multo tempore. Sed Henricus de Hassia dicit quod sunt solum signa coniecturativa, quia licet significent corruptionem aeris, tamen multipliciter potest purgari aer a celo per ventos et influentias diversas. Henricus de Hassia.
Nota: cum peccatum nihil sit sed privatio conformitatis[8] ideo illa ‘peccatum est’ debet sic intelligi: aliquis habet se difformiter legi divine. Et dicitur cum peccatum est quod est a voluntate, et si arguitur ergo ante peccatum voluntas est mala, dicitur quod in eodem instanti in quo incipit esse mala, peccatum est ab ea. Et non videt tantum peccatum est[9], id est aliquis peccat, quia cum peccatum est perpetratum, iam nullo peccante peccatum est. Oppinio est quod nihil causat perfectius se, et est ratio, quia fecunditas causalis est a perfectione essentiali, ita quod perfectio essentialis est causa seu prior causalitate. Sed alii[10]