[52ar]
Nullum obiectum dilectionis citra Deum est ipsius
voluntatis[1] sufficienter
determinativum
et[2] appetitus sui quietativum. Tum quia ordinatur in aliud
bonum cognitum presentatum vel presentabile voluntati tamquam appetibilius
possibile voluntati, tum quia non includit aliqualiter omne bonum. Et cum
bonum in universali sit obiectum voluntatis non satiatur nisi in omni bono
desiderabili seu in bono quod emminenter seu virtualiter continet in se
omne bonum. Unde ultimate quiescere non solum consistit in tanto diligere
vel delectari, sed cum hoc apparet quod obiectum habeat se in ratione finis
ultimi respectu illius potentie totam naturalem eius tendentiam
terminantis.
Ex quo sequitur quod ad satietatem voluntatis humane, que capax est ultimi
finis, non sufficit quantacumque dilectio vel delectatio nisi talis
dilectionis obiectum sit ultimus finis cui voluntas propter se ultimate
inheret omni miseria exclusa. Et ratio est quia ubicumque est vera satietas
etc.
Nota quod penes aliud attenditur intensio actus
, verbi gratia dilectionis
respectu alicuius obiecti et penes aliud appreciatio illius obiecti qua
potentia ipsum per talem actum appreciatur, quante enim intellectus iudicat
aliquid esse bonum tante voluntas se conformans illi iudicio appreciatur
ipsum seu diligit ipsum appreciative. Quanto autem aliquod obiectum vel
eius appreciatio sub ratione boni magis distincte actualiter movet
voluntatem et quanto cum hoc ipsa voluntas magis disposita per habitus et
alias dispositiones et remotiones impedimentorum plus conatur ad dilgendum
tale bonum sic distincte per intellectum presentatum tanto intensior
consurgit actus diligendi, quamvis ex hoc non intendatur appreciatio
obiecti.
Ex quo patet quod quantitas appreciationis sufficienter etc. Quere in
sexterno.
Magister Henricus de Oeta
Nota quod unico actu quis utitur creatura et fruitur Deo.
Henricus de Hassia. In creaturis reperiuntur solum tres modi unionum quarum
qualibet natum est fieri per se unum. Declaratur, quia reperitur unio
partium essentialium, partium gradualium, et partium integralium, seu
quantitativarum, et dico notanter in creaturis propter unionem
ydeptificativam trium divinarum personarum in una essentia. Nulla autem
species aliarum unionum preter istas quattuor natum est per se unum
resultare, quia nec per unionem accidentis ad subiectum secundum communem
philosophiam, nec per contiguam, nec per ypostaticam unionem, nec per rerum
diversarum penetrationem etc. Henricus de Hassia.
Quando terminus communis invenitur absoute seu sine determinatione positus
sumitur pro eius significato potissimo vel principalissimo, sicut wulgatus
habet philosophorum usus Henricus de Hassia
Volo sumere pro virgine. Ratio quia quando terminus etc.