[52ar]
Ex quo sequitur quod ad satietatem voluntatis humane, que capax est ultimi finis, non sufficit quantacumque dilectio vel delectatio nisi talis dilectionis obiectum sit ultimus finis cui voluntas propter se ultimate inheret omni miseria exclusa. Et ratio est quia ubicumque est vera satietas etc.
Nota quod penes aliud attenditur intensio actus, verbi gratia dilectionis respectu alicuius obiecti et penes aliud appreciatio illius obiecti qua potentia ipsum per talem actum appreciatur, quante enim intellectus iudicat aliquid esse bonum tante voluntas se conformans illi iudicio appreciatur ipsum seu diligit ipsum appreciative. Quanto autem aliquod obiectum vel eius appreciatio sub ratione boni magis distincte actualiter movet voluntatem et quanto cum hoc ipsa voluntas magis disposita per habitus et alias dispositiones et remotiones impedimentorum plus conatur ad dilgendum tale bonum sic distincte per intellectum presentatum tanto intensior consurgit actus diligendi, quamvis ex hoc non intendatur appreciatio obiecti.
Ex quo patet quod quantitas appreciationis sufficienter etc. Quere in sexterno.
Magister Henricus de Oeta
Nota quod unico actu quis utitur creatura et fruitur Deo.
Henricus de Hassia. In creaturis reperiuntur solum tres modi unionum quarum qualibet natum est fieri per se unum. Declaratur, quia reperitur unio partium essentialium, partium gradualium, et partium integralium, seu quantitativarum, et dico notanter in creaturis propter unionem ydeptificativam trium divinarum personarum in una essentia. Nulla autem species aliarum unionum preter istas quattuor natum est per se unum resultare, quia nec per unionem accidentis ad subiectum secundum communem philosophiam, nec per contiguam, nec per ypostaticam unionem, nec per rerum diversarum penetrationem etc. Henricus de Hassia.
Quando terminus communis invenitur absoute seu sine determinatione positus sumitur pro eius significato potissimo vel principalissimo, sicut wulgatus habet philosophorum usus Henricus de Hassia
Volo sumere pro virgine. Ratio quia quando terminus etc.