F. 9R
DOMINUS GERHARDUS DOCTOR DECRETORUM
(Edidit Mihai Maga)

magnitudinis[1]. Prima probatur. Calor potest producere calorem[2], igitur sic est de ceteris. Antecedens probatur, quia calor potest naturaliter calorem[3] producere de potentia subiecti, et quia non necessario oportet calorem producendo subiecto inniti cum[4] sibi sit accidentale – ex prehabitis –, igitur ipsum potest creare. Ex illo patet secunda pars corrolarii[5], quia quidquid potest maius, potest minus. Ex istis et simul ex secunda parte conclusionis patet tertia pars corrolarii[6], quia, cum Deus potest producere infinitum in perfectione et quodlibet potest producere sibi equale, sequitur quod creatura infinita potest producere infinitum in magnitudine[7].

Tertium. Materia prima potest creare materiam primam et omnem accidentalem formam. Patet ex dictis, cum uno vero coasumpto, quod substantia sit nobilior accidente, sicut patet ex 7 Metaphysice[8].

Quartum. Sicut quilibet sacerdos de potentia absoluta potest panem in corpus Christi absolute[9] active convertere[10] et similiter in effectibus maiorum sacramentorum Deo effective cooperari. Sic verisimile est quod Christus inquantum homo in cena ad conversionem dictam se habuerit active. Prima patet ex dictis. Prima et secunda patent ex superioribus, tertia probatur, quia cum ex prima parte corrolarii potestas talismodi transsubstantiationis sit homini communicabilis et verisimile est ex quo Deus naturam habet Christi etc[11]. Secunda probatur, quia verisimile est ex quo Deus naturam humanam Christi per unionem ineffabilem dignatus est sublimare, quod etiam sibi omnem potestatem causalem ei possibilem respectu cuiusque[12] effectus naturalis vel supernaturalis communicaverit.

Ex dictis finaliter patet quid dicendum ad questionem in forma, quia ipsa est vera loquendo de creatione que non excludit dependentiam vel causam priorem et solum preexistens temporaliter ex parte facti vel materie in qua vel ex qua, sed ipsa est falsa loquendo de creatione qua aliquid dicitur fieri ex nichilo excludendo omne preexistens[13] et ex parte agentis et ex parte facti. In octava nativitatis Virginis Gloriose anno domini 1394, hora pirategii[14].

Ex quo patet ultimo quid sit dicendum ad questionem, quia ipsa est vera intelligendo de potentia creandi communiter dicta qua dicitur aliquid fieri nichil facti presupponendo, id est ex nichilo. Sed ipsa est falsa loquendo de creatione strictissime capta que excludit causas priores.



< Gerhardus (Vischpekch de Osnabrück?) –


Domini Gerhardi Doctoris Decretorum[15]


Utrum quilibet sacerdos possit subditum suum ab excommunicatione absolvere.


Et arguitur primo quod sic. Nam quilibet sacerdos subditum suum a peccato etiam mortali potest absolvere, igitur ab excommunicatione. Consequentia tenet, quia maius est absolvere a peccato quam ab excommunicatione, quia fortius vinculum et gravius est peccatum quam excommunicatio. Igitur, si conceditur maius, conceditur et minus. Antecedens probatur in capitulo “Omnis utriusque sexus”, De penitentiis et remissionibus[16].

Oppositum arguitur: par est potestas ligandi et solvendi, Matthei 16 et Iohannis 20, dicente Domino: quodcumque ligaveris etc. et quodcumque solveris[17] etc.


In ista questione sic proceditur: primo ponuntur expositiones quedam terminorum et distinctiones; secundo, suppositiones; tertio, quedam conclusiones cum corollariis suis.


<Articulus I>


noto[18] quod sacerdos dicitur rite ordinatus secundum claves Ecclesie, quas apostolis et eorum successoribus concessit Dominus noster Ihesus Christus.

Secundo[19] noto quod clavis est[20] “potestas spiritualis ligandi et solvendi, qua ecclesiasticus iudex dignos recipere, indignos excludere debet a regno[21] Dei” etc., secundum beatum Thomam in tractatu suo De partibus penitentie[22].

Tertio noto quod potestas est duplex: facti et iuris. Iuris est duplex: quedam est secularis, quedam ecclesiastica. Et dicitur ‘potestas’ qua iudex secularis utitur vel ecclesiasticus in iudicio ad puniendum malos[23] et absolvendum bonos. Item, ecclesiastica est duplex: quedam est fori penitentie sive conscientie, que consequitur clavem sive ordinem sacerdotalem; alia est fori publici sive causarum, que dicitur iurisdictio voluntaris sive contentiosa fori publici.

Item[24], noto quod in proposito quattuor modis aliquid dicitur subditus alterius, scilicet ratione originis, vel ratione beneficii, delicti, vel contractus. De qua habetur in Antiqua, De foro competenti, capitulo ultimo[25].

Ultimo noto quod excommunicare est separare a communione Ecclesie, quoad sacramentum et suffragia vel aliter. Excommunicatio est a qualibet licita communione fidelium separatio vel brevius. Excommunicatio est a communione fidelium separatio et illa vocatur ‘maior’. Alia est separatio a participatione sacramentorum et illa vocatur ‘minor’. Adhuc est alia excommunicatio de qua habetur Isaias 59: iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum[26].


<Articulus II>


Secundo premitto tres suppositiones sive propositiones.


Prima est quod nullus potest ligari vel[27] absolvi in iudicio Ecclesie nisi a suo superiore, nec consuetudo valet in contrarium. Ista probatur ratione et auctoritate, quia non a proportione minori vel equali, sed a maiori tantum fit actio[28], ut habetur 7 Physicorum, et quia semper agens debet esse prestantius suo passo[29], 3o De anima, igitur etc. Item, quia par in parem vel in superiorem nullum habet imperium[30], in capitulo “Innotuit”, De electione[31], in Antiqua, De maioritate et obedientia[32],


Footnotes

[1] magnitudinis] (nu stiu unde să inserez) Nota quod una compilatio precessit gregorianam que modo nuncupatur apud iuris peritos Antiqua compilatio. Et confirmatur, quia ex parte agentis non deficit aliqua perfectio quam oportet ministrari equali etc. Ex illo patet (patet] tres add. sed del.) etc. Item, quelibet species superior quamlibet inferiorem eminenter contineret perfective igitur ipsam potest efficere. Ex istis et simul ex secunda parte conclusionis etc.
[2] calorem] naturaliter calorem producere de potentia subiecti etc. add. sup. lin. B
[3] calorem] iter. B
[4] cum] et quia calorem producendo non oportet necessario inniti subiecto add. in marg. B
[5] corrolarii] sup. lin. B
[6] corrolarii] sup. lin. B
[7] quia – magnitudine] in marg. B
[8] patet – metaphysice] in marg. B
[9] absolute] sup. lin. B
[10] active convertere] iter. in marg. B
[11] Prima et – etc.] in marg. B
[12] cuiusque] iter. dupliciter, et in lin., et sup. lin. B
[13] preexistens] p. c. B
[14] Ex dictis – tegii] in marg. infra B
[15] decretorum] Hanc materiam in forma pertractat Sanctus Thomas in 4o, distinctione 18 in ultimo articulo ipsius distinctionis mg. B ; Nota quod una compilatio precessit Gregorianam que modo nuncupatur apud iuris peritos ‘Antiqua compilatio’ mg. super. B
[16] omnis – remissionibus] cf. Corpus Iuris Canonici, X, lib. 5, tit. 38, cap. 12 (ed. Friedberg, pars II, Graz 1959, cc. 887–888
[17] pquodcumque ligaveris – solveris] Mt. 16, 19 ; cf. Io. 20, 23
[18] noto] nota B
[19] secundo] Nota quid sit clavis mg. B
[20] est] ss. scr. sed del. B
[21] potestas – a regno] Thomas de Aquino, Scriptum super libros Sententiarum, IV, dist. 18, q. 1, art. 1, quaestiuncula 21 “De clavibus”, arg. 1 (ed. Moos, tom. IV, Paris 1947, p. 922, § 2) et idem, Summa theologiae, Supplementum IIIae partis, q. 17, art. 1 (ed. Leonina, tom. XII, Roma 1906, p. 34, c. b, ll. 17–19); cf. etiam Petrus Lombardus, Sententiae in IV libris distinctae, IV, dist. 18, cap. 2, § 1 (ed. Spicilegium Bonaventurianum, tom. II, Grottaferrata 1981, p. 356, ll. 6–9)
[22] thomam – penitentie] forsan Thomas de Aquino, Scriptum super libros Sententiarum, IV, dist. 18 (ed. Moos, tom. IV, Paris 1947, pp. 922–967) sive idem, Summa theologiae, Supplementum IIIae partis, qq. 17–24 (ed. Leonina, tom. XII, Roma 1906, pp. 34–48)
[23] malos] mg. B ; bonos scr. sed del. B
[24] item] Nota quod quattuor modis aliquis dicitur subditus alterius mg. B
[25] antiqua – ultimo] cf. Corpus Iuris Canonici, X, lib. 2, tit. 2, cap. 20 (ed. Friedberg, pars II, Graz 1959, c. 255)
[26] iniquitates – deum] Is., 59, 2
[27] vel] s.l. B
[28] non a – actio] cf. Aristoteles, Physica, VII, 4 (248a10–14)
[29] semper – passo] cf. Aristoteles, De anima, III, 5 (430a18–19)
[30] par – imperium] cf. Corpus Iuris Canonici, X, lib. 1, tit. 4, cap. 20 (ed. Friedberg, pars II, Graz 1959, c. 62)
[31] electione] eclec. B
[32] obedientia] Nota bene: Numquid sacerdos potest absolvere vicinum sacerdotem a mortali (maiori s.l. B) sine licentia superioris. Respondeo: credo quod non potest sine licentia superioris generali vel speciali, tacita vel expressa. ‘Tacita’ dico quia si episcopus scit talia communiter fieri a sacerdotibus et non reclamat, sed sustinet quod sic fiat, eo ipso presumendum est ipsum tacite approbare huiusmodi absolutiones et licentiam dare sacerdotibus de se invicem absolvendis. Hec Raymundus in Summa, libro 3o, titulo 34o, capitulo sive paragrapho 16mo in fine super illo verbo#. Item consulo De penitentia et remissionibus#. mg. infer. B