F. 97r
ymaginem[1] Dei quo est eius capax sic accipiendum ut sit dictum quod ex eo est ymago Dei quod vultus increate trinitatis etc., non enim potest intelligere dictum Beati Augustini sic quod ratio exeundi ymago Dei etc.
Item, si illa sit ratio ymaginis, tunc si Deus faceret unam naturam rationalem habentem solum potentiam intellectivam sine memorativa et volitiva secundum multos possibilem, illa fieret ad ymaginem Dei, quia esset capax eius secundum intellectum quod tamen non videtur, quia talis natura rationalis esset solum ad similitudinem Dei et non ad ymaginem.
Item, si sic, tunc angelus cum sit capacior Dei quam homo esset magis ad ymaginem Dei homine cuius contrarium videtur quod ille 3 vires, scilicet vis[2] memorativa, intellectiva, et volitiva respectu invicem non aliter distinguuntur etc.
Item, si capacitas predicta esset ratio completa ymaginis et proposito tunc potentia visiva hominis esset ymago lapidis, quia est capax eius per intuitivam visionem. Et eadem ratione anima humana esset ymago angeli cum angelus sit magis capabilis cognitive ab homine quam Deus incomprehensibilis, igitur.
Responderi potest quod Beatus Augustinus loquitur sumendo ly ‘eo’ concomitative esset sensus quasi dicat si quecumque natura est sic tripliciter Dei capax, illa est ymago Dei, id est trinitatis increate.
Et tunc ad rationem ante oppositum de anima sensitiva in qua reperitur etiam vis memorativa et cognitiva et animalis appetitiva ad illud potest dici quod quia anima sensitiva non est reflexibilis quoad intuitivam visionem super se sicut natura intellectualis est intuitive in se reflexibilis, ideo predicta ymago trinitatis non potest in natura sensitiva salvari sicut in anima rationali. Henricus de Hassia.
Nota quod opinio est et ascribitur Origeni quod nulla creatura rationalis dampnabitur eternaliter, sed quod omnia tormenta malorum tandem finientur. Et habet ista opinio rationes aliquas quas recitat Beatus Gregorius 24 Moralium, capitulo 21.
Prima erat quia punitio debet comparari culpe iuxta illud Deut. 25, secundum quantitatem delicti erit plagarum modus, sed culpa est temporalis et finita, ergo punitio non debet esse infinita, sed tempore finienda.
Secunda ratio erat quia nullus iustus crudelitate pascitur, Deus autem videretur crudelitate pasci si delectaretur in punitione tam crudeli.
Tertia quia sancti non adimplerent quod precipitur in evangelio, ubi dicitur: Orate pro inimicis vestris, sed magis gauderent de suppliciis eorum.
Et dicunt heretici illi pro solutione auctoritatum eis contrariarum quod, quando dicitur in Scriptura ibunt hii, scilicet mali, in ignem eternum et huiusmodi, mine sunt solum ut homines terrore ducti a pravis actionibus resipiscant.
Ad ista respondet beatus Gregorius ubi supra, dicens: recte isti dicerent si districtus iudex veniens non corda hominum, sed solum facta pensaret. Iniqui enim ideo, cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt, voluissent quippe vivere sine fine, ut sine fine potuissent in delectationibus iniquitis permanere. Ideo ad districti iudicis iustitiam pertinet ut numquam careant supplicio quorum mens in hac vita sit, id est sine fine afficiebatur in peccato.
Ad secundum dicitur, quia omnipotens Deus pius est, cruciatu miserorum non pascitur; quia autem iustus est, ab iniquorum ultione non sedatur, et ideo eterno supplicio de sua iniquitate iuste puniuntur, etiam ideo ut iusti in Deo videant que eternaliter percipiunt gaudia et in istis respiciant supplicia que evaserunt, ut tanto magis divine gratie debitores se esse cognoscant. Cum enim isti videbunt punitionem reproborum, augmentabitur gaudium eorum, quia in se cernunt bonum, quo et sic mutati sunt, et in illis respiciunt malum quod evaserunt pulchra erit tunc tota universitas dum et iehenna iuste cruciat eternaliter impios et eterna felicitas iuste remunerat pios. Hec Gregorius.
Ad tertium respondet sic: sancti orant pro inimicis suis eo tempore quo possunt ad fructuosam penitentiam corda eorum convertere. Quomodo autem pro illis orabitur quando iam nullatenus possunt ad iustitie opera commutari, quasi diceret frustra. Falsum est ergo illud quod invenitur in libro Origenis qui vocatur Periarchon, videlicet quod in finali iudicio omnes peccatores, angeli et homines, clamabunt ad Deum veniam deprecaturi quam et consequenter, ut ibi dicitur ex habundantia divine miserationis.
Ad quartum dicitur: quando dicunt quod illa que in Scripturis eternitatem penarum insinuant sint mine solum etc., respondet quod, si Deus falsa comminatus est ut pravos a perpetratione peccatorum compesceret, tunc utique eadem ratione etiam falsa est pollicitus ut alios ad iustitiam provocaret; sed quis horum vesaniam tolleret, qui, dum promissionibus suis reproborum supplicia finiri asserunt, etiam assertione sua electorum premia remunerationesque confundunt et, dum satagunt Deum predicare misericordem, eum non verentur astruere fallacem, quod absurdissimum est in omni secta? Igitur. Henricus de Hassia.
Nota quare Deus non perpetuaverit speciem humanam secundum eadem individua
Queritur cum creator Deus ab initio potuerit causare sub qualibet specie animalium convenientissimam[3] multitudinem individuorum et sic disponere quod illa individua secundum ydemptitatem numeralem conservarentur usque ad finem mundi. Quare non potius sic disposuit quam constituerit species animalium per continuationem generationis novorum individuorum conservari et perpetuari? Responditur quod certum esse quod primo modo Deus cursum nature instituere potuit, sed quare potius aliter fecit ipse scit et homo ignorat. Potest tamen dici maxime quantum ad speciem humanam quod causa fuit quia per talem modum conservationis speciei qui modo currit valde plura individua a principio mundi usque in finem generantur quam primo modo facta fuissent. Et illa divina bonitas hoc modo conservationis specierum qui currit magis et multiplicius se ad extra communicat. Secundo ut rationalis creatura humana sentiens se secundum presentis vite constitutionem mortalem et omniquaque corruptibilem aspiraret amplius ad statum vite perpetue. Et iterum tertio quia cum futurum erat quod aliqui essent mali nimis excrevissent in malitia si ipsi idem in numero vixisse<n>t ab initio mundi usque ad finem, quod modo non accidit cum generatio preterit et generatio advenit qua continuat quod omnes homines qui hodie sunt in mundo lapsis centum annis vel circa erunt mortui et totidem vel plures aut pauciores, tunc erunt homines novi et sic multotiens totus mundus quantum ad individua speciei humane semper iam post tam breve tempus renovatur. Item quarto Dominus Deus voluit infirmam creature conditionem et statum mortalitatis precedere sub quo naturaliter fieri non posset perpetuatio secundum idem individuum ut postea finaliter in consumando mundum amplius potentiam suam et sapientiam declararet mirabiliter omnem hominem secundum individuum perpetuando vel in celi gloria, vel infernali pena sive miseria. Et hoc de illo. Henricus de Hassia.
Nota quod bonitas in genere est rectitudo et conformitas. Unde omnis bonitas citra primam attenditur ex conformitate eius ad primam bonitatem et rectitudinem prudentialem. Malitia vero est difformitas. Sicut igitur bonitas attenditur ex conformitate ad divinam bonitatem, sic malitia attenditur penes difformitatem ad eandem seu penes recessum a prima rectitudine. Corrolarium: bonitas non est nisi observantia omnium circumstantiarum debite vel debitarum inesse et ipsarum debita combinatio. Secundum: malitia est defectus circumstantie vel circumstantiarum debite vel debitarum inesse vel earumdem inordinatio. Unde malum est quod habet se taliter qualiter non deberet se habere.