F. 96v
horum [1] modorum sepe insidiatur dyabolus homini per presentiam in pane, in vino, carnibus et rebus aliis nutrimentalibus expectans si forte sine benedictione et oratione talibus inordinate utendo sic peccet quod ipsum realiter cum cibis et potibus intrare possit. Unde non numquam hoc modo dyabolus homines obsedit ipsis obsessis hoc confitentibus.
Secundo modo insidiatur in rebus nutrimentalibus eas intrinsecus corrumpendo et venenando si exigente peccato hominis hoc facere permissus fuerit.
Tertio modo insidiatur in illis non corrumpendo intrinsecus potum aut cibum, sed influxum obiectivum illarum rerum. Ita variando et disponendo quod vehementissime alliciant aspicientem et inflamment inordinatissime utentis appetitum usque ratio absorbeatur omnino et homo similis fiat bruto.
Exemplum huius rei habemus in legenda Sancti Andree apostoli, ubi legitur quomodo dyabolus insidians cuidam episcopo in effigie mulieris fecit ut vultus eius succesive magis ac magis alliceret et pluchrior appareret atque inflammaret ardentius crebrio aspicientem.
Henricus de Hassia.
Augustinus 12 De trinitate, capitulo 12[3]: Cum sola cogitatione mens oblectatur in illicitis non quidem decernens esse[4] facienda tenens tamen et volens libenter illa que statim ut attigerunt animum respui debuerunt non negandum est esse peccatum, sed longe minus quam et[5] si[6] opere statuatur implenda. Et ideo dicit quod de talibus cogitationibus et cogitationum oblectationibus venia petenda est peccatusque percutiendum. Hec Augustinus[7].
Ex quibus aliqua eliciuntur. Primo quod cogitatio peccati vel illecebre si mox ut mentem pulsaverit respuitur ut semper fieri debet, peccatum nullum habet.
Secundum est quod cum non statim respuitur, sed animus aliquantulum oblectatur, tunc est peccatum veniale et hoc maxime si fuerit delectatio repentiva sine consensu voluntatis, quia dicit Augustinus quod talium cogitationum culpa deletur per orationem dominicam que est remedium contra veniale, ut ibi Augustinus innuere videtur.
Tertium est quod in consensu[8] interpretativo indeliberato que consistit et sistit[9] in sola cogitationis delectatione. Non videtur esse peccatum mortale, quia dicit Augustinus quod[10] quando consensus sola cogitationis delectatione contentus est et membra retinentur a prosecutione, tunc est quasi sola mulier commederit et non est peccatum consumatum, ymmo ex dictis Augustini ubi supra, capitulo 40, videtur oppositum. Unde dicit nisi hec que sine voluntate operandi tamen cum voluntate animi[11] talibus oblectandi solius[12] cogitationibus sentiuntur esse peccata per mediatoris gratiam remittantur[13].
Ex quibus dictis Beati Augustini videtur expresse haberi quod consensus interpretativus de quo ibi loquitur qui est consensus animi in delectatione solius cogitationis esset mortale peccatum, quia expresse dicit quod huiusmodi delectatio dampnat animam nisi per gratiam mediatoris remittatur.
Nec dicit ibi Augustinus utrum talis oblectatio pertineat ad iram vel ad concupiscentiam. Verum est quod oblectatio proprie dicitur[14] de oblectatione quam doctores non ponunt communiter esse peccatum mortale in materia concupiscentie et hoc potest esse verum quando cogitatio et sequens eam delectatio oritur preter hominis voluntatem, utpote ex temptatione demonis vel ex impetu carnis vel ex improviso occursu alicuius rei exterioris.
Si autem talis cogitatio primarie oritur ex viciata voluntate et morosa[15] fuerit gravius peccatum est et forte mortale, ut videtur velle Augustinus in predictis verbis.
Ubi advertendum esset quod, ut elici potest[16], ex dictis ordo peccandi in nobis 7 gradus habet, ut habetur in parvo libro, folio 69.
Quartum est quod quando consensus est non solum in delectatione cogitationis, sed etiam in executione operis, si assit facultas operandi, tunc mortale peccatum esset si fuerit consensus in aliqua materia peccati mortalis, quia dicit quod tunc intelligitur mulier dedisse viro, id est portioni superiori et ipsum ad consentiendum sibi induxisse.
Nota quod ordo illius prime transgressionis fuit figura in aliquo nostre trangressionis, scilicet sensualitatis et rationis[17], sed non in omni nec omnino adequata, quia vir et mulier erant due persone, quarum quelibet poterat[18] per se et proprie[19] culpabiliter agere, sensualitas autem secundum se et propriam rationem non est apta nata peccare cum sit irrationalis et illibera, nec portio rationalis mentis inferior peccare potest non peccante superiore cum sit eadem res dicente beato Augustino 12 De trinitate, capitulo 4 quod cum loquimur de natura mentis humane etc. Henricus de Hassia.
In homine ponenda esset duplex vis memorativa, scilicet intellectualis anime intrinseca et sensualis fantasmatum reservativa. Patet, quia una de conditionibus intellectualibus nature create est ut sit plena formis, id est speciebus intellectualium. In hoc enim assimilatur nature intellectuali divine in qua sunt omnium rerum ydee secundum rationes ydeales et ita proprium est nature intellectuali esse intrinsece[20] capacem specierum intellectualium, et per consequens vim memorativam habere.
Nota quod obiectum sensibile ut color vel aliquod tale secundum probabilem philosophiam per 3 species intermedias alterius et alterius rationis immutat memoriam intellectualem. Patet, quia species albedinis quam albedo per aerem et pupillam oculi producit difert specifice a specie albedinis que post exteriorem visionem imprimitur memorie sensuali. Et ulterius que imprimitur respectu eiusdem obiecti memorie intellectuali alterius rationis est a fantasmate quod est in memoria sensuali, sicut hoc ostendi habet circa librum De anima, quia cum sensationi interiori et exteriori correspondeant species[21] alterius rationis ut concedunt communiter oportebit concedi quod etiam intentioni correspondeat propria species, quia plus difert intentio a sensatione quam quecumque sensatio a sensatione, igitur. Henricus de Hassia.
Nota de ymagine
Utrum Deus inter animalia solum creaverit hominem ad ymaginem suam.
Arguo sic: in natura sensitiva animalis perfecti irrationalis sunt 3 potentie proportionales tribus predictis potentiis anime rationalis, utpote memoria, potentia cognitiva, et potentia appetitiva, et habent se quantum ad distinctionem et ydemptificationem et originationem respectu invicem quoad suos actus et habitus, sicut 3 potentie anime rationalis, igitur si hoc quod dictum est in precedentibus sufficit ad assignationem ymaginis Dei in homine, ista concedendum erit quod Deus fecit leonem ad ymaginem suam, sicut hominem.
In oppositum tamen arguitur, quia de nulla re dictum est quod Deus fecit ipsam ad ymaginem suam nisi de solo homine, ut patet Gen.
Ad istam questionem respondet Augustinus 14 De trinitate, dicens quod mens nostra eo ipso ymago Dei est quo eius capax est. Et puto istud commune dictum beati Augustini quantum ad hoc quod dicit animam eo[22] esse[23]