F. 95r
Nota quod, sicut[2] sub religione, per quam proprie honor vel cultus tribuitur Deo, quodam ordine invenitur pietas per quam coluntur parentes, ita sub pietate invenitur observantia per quam cultus et honor exhibetur personis in dignitate constitutis.
De istis ergo tribus virtutibus, scilicet religione, pietate, et observantia, si hic considerationem extendere voluerimus, advertendum nobis est quoad primum[3] quod, cum sensus referatur ad dominium, necesse est quod, ubi est propria et specialis ratio dominii, quod ibi etiam sit specialis et propria ratio servitutis et exhibendi honoris. Manifestum est autem quod dominium convenit Deo secundum quamdam propriam et singularem rationem, quia videlicet ipse omnia fecit, facta conservat, et conservata ut summus in entibus princeps gubernat. Et ideo merito specialis ymmo specialissima ratio honoris et servitutis ei debetur. Hoc autem nomine latere designatur apud Grecos et proprie loquendo ad religionem pertinet, quia, ut dicit Ysidorus libro Ethymologiarum, “religiosus, ut ait Cycero, a religione appellatus est,” ut habetur in parvo libro, folio 62.
Nota de differentia honorandi Deum et hominum virtutes[4]
Licet similibus quandoque in specie exterioribus excellentie signis, ut sunt gestus hominum et varie corporalium habitudines reverentiales quibus honoratur homo, sepe honorificetur et Deus, tamen necesse est quod huiusmodi exteriora, quando Deo[5] exhibentur, ex aliis actibus interioribus procedant quam quando exhibentur creature, utpote ex respectu interiori ad Deum tamquam primum et universalem Dominum, finem ac principium omnium. Nequaquam autem sit cum exhibentur ad reverentiam creature, quia ydolatria esset si cuiquam alteri tamquam fini aut tamquam ei in quo salus constituitur aut si sine relatione ad summum Deum talia alicui exhiberentur. Et hoc est quod, secundum Beatum Augustinum in Enchiridion, Deus precipue colitur tribus, scilicet fide, spe, et caritate, ut habetur libro quo supra, folio 62.
Et iterum, cum Deus sit incomparabiliter dignior, potentior, et sapientior omni creatura existenti et possibili, dignum est et omnino iustum, ut nedum eius honorificatio quoad actus interiores differat ab honorificatione creature. Sed etiam quoad actus reverentiales[6] exteriores magna sit differentia, ita quod, si quandoque talibus eisdem secundum speciem creatura honoretur, longe tamen aliter secundum modum et gradum illis exterioribus Deus extollendus est, utpote ubi ad reverentiam hominis inclinandum est, ad reverentiam Dei genuflectendum est, et ubi homini unum genu est flectendum, Deo flectenda sunt duo, ubi homini duo, coram Deo in terram cadendum est, et secundum hunc modum in aliis talibus excellentie signis exterioribus.
Henricus de Hassia.
Nota quod Deo reverentiam et honorem exhibemus non propter ipsum qui in se ipso est gloria et honore plenus, cui nichil a creatura additi[8] potest, sed est propter nos pro eo quod per hoc quod Deum reveremur et honoramus mens nostra ei subicitur in quo hominis salus et perfectio consistit. Quelibet enim res perficitur per hoc quod plene subditur suo superiori, sicut corpus perficitur per hoc quod subditur anime vivificanti se, et aer per hoc quod subicitur soli illuminanti ipsum.
Mens autem humana ad hoc quod subdatur et coniungatur Deo indiget sensibilium manuductione, quia invisibilia Dei per ea que facta sunt visibilia conspiciuntur, ut dicit Apostolus. Et ideo in divino cultu necesse est aliquibus corporalibus homines uti, ut illis quasi signis vel figuris quibusdam mens hominis excitetur ad spirituales actus quibus per se Deo coniungitur, propter quod religios[10] habet quidem interiores actus quasi principales et per se ad religionem pertinentes; exteriores vero actus habet quasi secundarios ad actus interiores ordinatos.
Nota quod huiusmodi exteriora, ut cantus, gestus, vestitus, et alii divine honorificentie apparatus exteriores, non exhibentur Deo quasi hiis indigeat vel quasi in talibus per se complaceat, quia dixit in Psalmos: numquid manducabo carnes thaurorum etc.; sed exhibentur Deo tamquam signa quedam interioris spiritualium operum que Deus per se acceptat, unde Augustinus 10 De civitate Dei: “Sacrificium,” inquit, “visibile invisibilis sacrificii sacramentum, id est sacris signum est.” Sed videtur quod religio, prout dicit obsequium divine honorificentie, non habeat actus exteriores ex illo dicto Salvatoris, Ioh. 4: Deus spiritus est et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Ergo religio, ad quam pertinet adoratio, non videtur habere exteriores actus, sed solum interiores.
Responditur quod Salvator loquebatur quantum ad id quod est principale et per se intentum in cultu divino, quod est actus interior.
Tullius in Rethorica sua dicit: “Pietas dicitur per quam sanguine coniunctis patrieque benevolentie officium et diligens tribuitur cultus.” Et secundum eundem “observantia est per quam homines aliqua dignitate antecedentes quodam cultu vel honore dignificantur.”
Ubi advertendum quod ad eos qui sunt in dignitate constituti pertinet gubernare subditos. Gubernare[12] autem nichil aliud est quam dirigere et movere aliquos in debitum finem, sicut nauta gubernat navim ducendo eam ad portum. Omne autem movens habet excellentiam et virtutem super illud quod movetur. Ideo oportet quod in eo qui est in dignitate constitutus duo considerentur: primo excellentia status cum quadam potestate in subditos, secundo ipsum gubernatoris officium ratione igitur excellentie etc.
Alibi habetur in libro parvo, folio 62.
Henricus de Hassia.
Videndum est quorsum tamquam ad obiectum seu subiectum tendat theologica consideratio nisi enim sciatur obiectum vel subiectum et eius propria ratio secundum quam aliqua totalis scientia considerat non potest sciri que pertineant proprie ad illius scientie considerationem et que non.
Idcirco necessarium est pro intelligentia divinalium scripturarum notificetur eius subiectum et propria ratio subiecti secundum quam illa scientia omnia considerat. Existentibus igitur de hoc multis doctorum opinionibus quibusdam quod est Deus sub ratione deitatis absolute quibusdam quod est Deus sub ratione bonitatis quibusdam quod est Christus etc.
Recitare volo pro nunc perfunctorie procedendo in hac materia opinionem domini Egidii de[13]