F. 94r
Queritur an finalis status mundi gloriosior erit modo quam fuisset si non pecasset homo.
Responditur quod sic, quia Deus malum fieri non permisisset nisi voluisset et scivisset illud gloriosius reformare. Pro quo facit etiam quod bona relata ad mala acceptiora redduntur et gratiora, ut verbi gratia: sanitas amplius mulcet quando dolor egretantium apparet et felicitas gratior redditur quando infelicium miseria conspicitur, et ita in ceteris, quia, ut Philosophus ait: “Opposita iuxta se posita magis elucescunt.” Henricus de Hassia.
Responditur quod hoc dubium requirit determinari an sub statu nature lapse numerus electorum citius complebitur quam sub statu innocentie completus fuisset. Hoc autem quis novit nisi Deus qui solus scit quando et ubi generantur electi et quo ordine et sub quo statu celerius generati fuissent vel sub quo tardius, vel si sub utroque statu numerus electorum eque cito completus fuisset. Ideo illud est verum de hiis que supra investigationem hominis sunt de quibus prohibuit sapiens inquirere dicens: altiora te ne quesieris. Henricus de Hassia[1].
Nota de honore Dei debito
Aliqui nituntur probare quod Deus est tali et tanto honore dignus qualis et quantus sibi exhiberi non potest. Ideo pono circa hoc aliquas propositiones, quarum prima sit[2]: quod nulla creatura[3] est ad omnem speciem honoris possibilem sub gradu vel modo excellentissimo obligata Deo.
Patet propositio hec, quia ex quo secundum quamcumque speciem, gradum, vel modum honoris rationalis creatura honoret, laudet, aut glorificet Deum, ipsa potest absolute excellentiori modo et intentiori gradu ipsum glorificare; igitur, si esset obligata ad excellentissimum honoris et glorie, tunc, quantumlibet excellenter creatura rationalis Deum honoraret, adhuc peccaret, quia obligata ad excellentius glorificandum qualiter adhuc posset, igitur.
Ex qua propositione sequitur quod, licet quilibet beatus homo et angelus secundum ultimum limitate potentie sue iugiter Deum laudet, honoret, et glorificet, tamen absolute in hoc adhuc amplius posset. Patet, quia cuiuslibet beati potentia in infinitum a Deo augmentabilis est et elevabilis, igitur.
Secunda propositio est quod amor, laus, honor, et gloria facta est in celo et in terra Deo per Christum quam si genus hominum non fuisset lapsum[4]. Patet sententialiter ex illo communi dicto beati Augustini quod Deus sic sapiens et bonus et potens est quod nullum malum fieri sineret nisi ex illo vel verius occasione illius maius bonum elicere sciret, posset, et vellet.
Ex quo etiam correlative elici potest quod Christo amor, honor, et gloria fit et facta est nedum in celo, sed etiam in terra, quam umquam ibidem sibi facta fuerit contumelia.
Alia propositio: quod non est modus neque species sollempnius colendi et honorificandi Deum a mortalibus quam habet christianus populus. Apparet, quia citra illa mortalibus occulta magnalia, que beati homines et angeli in celesti regno in laudem Dei iugiter enarrant, non occurrit diligenter ac rationabiliter consideranti que maiora et excellentiora et quo decentiori et sollempniori modo posset talis conditionis rationalis creatura, qualis est homo, pro suo modulo in Dei gloriam enarrare. Et profecto magnum haberi debet quod tam exilis et fragilis creatura, qualis est humana, deducta est et elevata ad tam sollempniter et magnifice glorificandum et laudandum in terris celi et terre conditorem infinite maiestatis altissimum Dominum suum.
Alia propositio[5] sequens est quod, sicut homo pro hoc statu non tenetur semper facere quod potest optimum, ita nec tenetur ad id quod est in cultu Dei possibile sibi excellentisimum, quia, si homo pro statu vie secundum ultimum potentie sue absolute teneretur Deum glorificare vel in alio benefacere, semper obmissive peccaret, cum omnem actum quem fecit homo potuerit in modo et gradu melius vel laudabilius fecisse. Ad minus homo, qualitercumque ageret, si sic obligaretur, semper dubitare haberet[6] an obmissive peccaret, igitur non est tenendum hominem sic obligari.
Verumlibet, mortalis homo in exhibendo Deo reverentiam et honorem non teneatur in hoc absolute secundum ultimum eius posse facere, tamen quotiens pro loco et tempore et aliis circumstantiis homo non reveretur vel revereri conatur Deum secundum totum posse commune suum, peccat. Apparet a simili, quia, si aliquis ad occurrentem sibi regem, vel imperatorem, vel papam non se haberet pro communi posse suo reverenter ad ipsum secundum eius statum, offenderet dominum occurrentem et tamquam contempnens vel parvipendens arguendus esset. Longe ergo a fortiori arguendus est ille qui pro loco et tempore altissimo domino Deo suo pro toto posse suo communi reverentiam non exhibet maxime dum nec impedimentum nec causam remisse ac tepide in hoc agendi ullam habet.
Sed queritur: quare tamen ut communiter homines quoddamodo reverentius, alacrius, ac timoratius se habent coram homine terrene potestatis quam coram Deo infinite maiestatis? Similiter, quare communiter homines pauperes et parvi status reverentius se ad Deum habeant?
Causa primi forte est ex hoc quod intuitive visa plus movent quam ymaginata vel cogitata, ut ita magis terreat apparatus parve glorie intuitive vise alicuius principis quam ymaginatio vel abstractiva cognitio immense glorie Dei creatoris. Sed revera hoc multum nos movere deberet ad reverenter et decenter ad ipsum habendum quod scimus nos semper et ubique conversari coram oculis Dei omnia nostra clarissime videntis.
Quamvis, si videntem nos illum altissimum Dominum intuitive revideremus, incomparabiliter amplius moveremur, quid est ergo quod modo coram ipso non sic viso tamquam nobis absens esset, versamur et sue presentie sic de facili obliviscimur, ita quod plura que in oculis eius displicent inadvertenter agimus, nec intuitu ipsius que displicent obmittere studemus, nec placita facere eius presentia iugiter pre oculis non habita?
Sed cur a nobis non sic habetur, aut quid nos taliter a consideratione presentie eius avertit? Esto sicut est quod pro statu isto illum altissimum Dominum intuitive non videremus, nec videre possimus; scimus tamen infallibiliter quod ab eo clarissime videmur et in eius presentia ubique versamur.
Cur ergo ipsius tam cito obliviscimur, cur hoc non movet nos ut diligenti studio que in