F. 90v
Item[1], secundo, qui peccatoribus compatiendo sollicite laborat ut eis peccata remittantur pro ipsis orando aut eos ad penitentiam provocando pro quo facere videtur illud Iac. ultimo: qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue salvabit animam eius a morte.
Et iterum: qui hic penitendo vel pro suorum remissione peccatorum precando refert se non solum ad remissionem peccatorum pro hac vita, sed etiam pro futuro seculo si contingat in aliquibus ipsum mori peccatis venialibus. dices[2] igitur modis et similibus videtur aliquis specialiter mereri remissionem peccatorum venialium, etiam pro futuro seculo si tamen in caritate illuc ingressus fuerit.
Sed dices: quando illa remissio fit an in in primo instanti non esse hominis vel in termino solutionis pene pro quolibet illorum. Unde si ex meritis ante mortem, ut Gregorius dicit, absolvitur anima a veniali culpa post mortem, cur hoc non fieret in primo instanti separationis anime a corpore? Henricus de Hassia.
Respondetur quod omnis culpa[3] quod omnis culpa in hac vita non dimissa est sue pene coeva. Ita quod si est mortalis, erit coeva sue pene eterne. Si vero venialis, non dimittetur donec pro ea soluta fuerit iusta pena temporalis. Et in hoc est differentia inter punitiones peccatorum in vita presenti et in seculo futuro. In presenti enim seculo prius culpa dimittitur et deinceps pena pro ipsa solvitur. In futuro vero non culpa prius dimittitur quam pena sibi debita finiatur. Et quamvis in purgatorio culpa et pena simul terminentur, tamen non oportet quod simul incipiant. Clarum est, quia culpa in hac vita incepit. Henricus de Hassia.
Si comparatio illa communis microcosmi ad macrocosmum que sepe fieri solet, etiam in proposito valeat, videretur quod sic ex eo quod mundus, quem philosophi animal dixerunt magnum senescendo decurrat per etates proportionales in conditione et natura etatibus microcosmi, id est hominis. Est enim in processu et progressu durationis mundi assignari tempus quasi infantie et deinde tempus pueritie, et post illud quasi tempus iuventutis, deinceps status in perfectione et post tempus declinationis virium ab illa quod est senectus quam sequitur tempus defectus virium, quod est decrepitus.
Est iterum assignari non solum in tota periodo mundane durationis, sed et in partibus eius magnis et parvis tria tempora, que in omni sub celo vivente, planta et animali, et in omni statu rerum[4] desinibilium inveniuntur, et sunt tempus augmenti, tempus status, et tempus decrementi.
Ista tria, puta crementum usque ad perfectionem et statum in perfectione et declinationem a perfectione videmus ita in plantis, in animalibus, sicut in hominibus. Videmus illa in regnis et civitatibus, videmus in statibus hominum bonis et malis, ut in statu cleri, in statu omnis religionis et secte.
Sunt enim tria illa de ratione omnis status viventium eorum que sub tempore oriuntur et sub eodem occidunt, quia omnia illa habent quasi suum mane et post suam meridiem[5] et deinde ab illa declinationem ad occasum, ita quod processus ab ortu solis usque ad occasum apte designat periodum rerum et statuum que sub tempore incipiunt et post progressu succesivo deficiunt idem figurat crescentia lune ad plenitudinem et decrescentia ab illa. Ex hac consideratione sumi potest una coniecturatio de quantitate que restat periodalis durationis rerum et statuum mundi, nam si, ut philosophi volunt, tempus generationis esset equale tempori corruptionis, id est tempus augmenti usque ad perfectionem rei est equale tempori decrementi, sicut et hanc equalitatem in luna videmus crescente et decrescente.
Hoc ergo supposito vel ad minus concesso quod tempus decrementi sit minus tempore augmenti eo quod communiter facilius sit diminui quam augeri, corrumpi quam generari, decrescere quam crescere, tunc manifestum est quod ubi est notum a posteriori vel undecumque tempus crementi vel ascensionis rei in suam perfectionem erit notum et tempus residuum durationis eius et hoc, si res vel status regulariter tendant in occasum, vel saltem erit notum tempus ultra quod de communi cursu non durabit, verbi gratia, quia[6] notum est quod homines communiter sunt in optima dispositione naturalium circa 35 vel 40 annum, igitur si tempus ascensionis in perfectione est equale tempori descensionis ab eadem, tunc[7] duplicatis illis numeris resultabit tempus periodalis durationis hominum 70 vel 80 annorum.
Isti considerationi concordat propheta ubi ait: dies annorum nostrorum in ipsis 70 anni. Si autem in potentibus 80 anni, amplius eorum labor et dolor. Si etiam hac consideratione aliquis coniecturare velit de duratione religionis christiane ille scrutetur quantum potest vicinius ex Hylariis, Eusebii et Orosii et aliorum quo tempore religio christiana fuerit in sua meridie, hoc est in complemento perfectionis et formationis sue. Hoc tempus absque dubio transactum est dudum cognosci potest comparando imperfectionem christianorum huius temporis in spiritualibus ad perfectionem predecessorum[8] suorum in quolibet statu, ut sacerdotes ad sacerdotes, religiosos ad religiosos, episcopos ad episcopos, doctores ad doctores, et hoc modo per singulos fidelium status.
Et iam de tempore quo incepit declinare religio nostra, visum est sibille Hildegardi sanctimoniali Pingwensi, que tempore sancti Bernardi in partibus Reni floruit, quod fuerit circa annum Domini 1010. Si ergo tot anni quibus Ecclesia erat in ascensu duplicentur, resultabit iuxta premissam ypotesim tota duratio Christiane religionis, secundum huius sibille vaticinium duorum milium et viginti annorum vel circa, a quibus si subtrahantur 1397 anni, qui iam currunt, remanet duratio eius adhuc restans 603 annorum. Henricus de Hassia. Non potest sciri tempus determinatum durationis mundi etc.
Nota de quarti igne
Est ignis tribulationis presentis, ignis purgatorii communis, ignis conflagrationis, qui habet duplicem effectum quoad illum effectum eius qui est incinerare et mortificare omnes tunc viventes precedere habebit resurrectionem omnium generalem, sicut illa precedere habet generale iudicium, Quantum vero ad alium effectum illius ignis qui[9]