F. 90r
homo qui de morte sua revelationem habet aut qui scit se de numero salvandorum esse et cursum consumasse vite huius, sicut Apostolus de seipso dixit: cursum consumavi etc. Item cum hominibus constitutum sit semel mori potest homo licite desiderio eternorum accensus mori appetere quandoque ut celestem consequatur vitam ad quam nullus nisi morte[1] memoria pervenire potest.
Secunda pars patet, quia licet Deus in penam peccati voluerit hominem desinere esse per mortem, tamen nullam rationalem creaturam nec forte aliam quamcumque substantiam quam de nichilo creavit redacturus est finaliter in nichilum. Igitur nemo potest hoc rationabiliter appetere in quocumque casu.
Tertia propositio[2]: quamvis homo sciret se predestinatum adhuc, non liceret ei absolute appetere mori determinato die. Patet, quia Deus constituit[3] unicuique terminum vite sibi notum, homini vero ignotum. Et ergo taliter mori appetens temerarie ageret. Sequitur ex hoc quod omnino qui nescit an sit dignus odio vel amore non sine peccato cupit mori absolute determinato tempore. Patet ex precedenti per locum a maiori. Item de communi cursu et conditione nature sue tenetur sollicitudinem habere de conservationem sui esse, ut possit et in se melior fieri et aliis amplius pro deesse.
Quarta propositio[4] est quod eligibilius est non esse per mortem cum certitudine vite future quam hanc vitam quamlibet [5] feliciter perpetue tenere. Patet, quia felicitas ad quam per mortem venitur est incomparabiliter excelentior felicitate presentis vite quacumque sub ea possibili. Igitur cum mors que ducit ad vitam meliorem presenti non sit fugibilis, sed potius hac ratione [6] elegibilis relinquitur propositum.
Quinta propositio[7] elegibilius est hic vivere cum neccesitate moriendi in spe, sine certitudine Deum videndi eternaliter, quam presentem vitam continuare sine morte quamlibet feliciter. Ista propositio satis elici potest ex dictis iuxta quintum signum discretionis inter filios regni celestis et cives Babilonis. Qui enim data optione magis eligeret secundum non videtur ex radice cordis desiderium habere ad celestia nec ad Deum factorem suum perfecte cognoscendum et glorificandum, nec talem habere ad ipsum confidentiam qualem habere debet verus christianus et qui talis est optator non sentit corde, illud Augustini[8] ‘Domine, quia fecisti nos ad te ideo inquietum est cor nostrum donec requiescat in te’. Nec illud quod alibi dicit hominem sic creatum et institutum, ut per illud in se precellit attingat quantum potest perfectius illi qui omnia excellit.
Sexta propositio[9]: quod certus de futura beatitudine preeligere habet hic vivere et proficere quamdiu vires suppetunt, quam ante hoc mori aliquo determinato tempore. Ista propositio patet ex tertia propositione. Patet etiam ex hoc quod beatus Paulus certus de sua beatitudine ita fecit, ut habetur Ad Philippenses, primo.
Septima propositio[10]. Stat quod certus si modo moreretur, evolaret in celum in casu potius deberet eligere ut diutius hic vivat. Patet ex premissis. Sequitur adhuc alia propositio. Octava[11]: quod quanto ‘non esse’ magis apropinquat ad ‘simpliciter non esse’, tanto convincitur fugibilius esse. Apparet, quia simpliciter ‘non esse’ modo quo dictum est inter fugibilia ratione ‘non esse’ ponitur[12] fugibilium. Ex hac propositione sequitur primo quod privari esse cum fide redeundi ad esse minus longe fugendum est quam non esse sine fide illa. Sequitur secundo quod illi magis fugibile est ‘per mortem non esse’ qui hic nihil relinquit in quo remaneat in bona memoria sui esse. Et sunt qui morientes nec prolem carnalem similem eis relinquunt, nec spiritualem, hoc est effectus bonos et utiles permansivos, ratione quorum aliqui econtra, usque[13] ad finem seculi vivunt in memoria hominum, ut beatus Augustinus et alii doctores, ratione doctrine salubris, quam post se in scriptis relinquerunt. Henricus de Hassia.
Sequitur immediate hiis etc[14]
Hiis commemorantur[15] alii multi qui vel ordines vel monasteria aut ecclesias fundaverunt aut alia opera permanentia fecerunt vel prolem Deo gratiam genuerunt, propter quod Eccli. 30 dicitur: Qui docet filium suum laudabitur in illo. Mortuus est pater illius et quasi non est mortuus: similem enim sibi reliquit post se. Econtra autem fugibilius est male mori, relicto semine malo carnali vel morali, quam in talibus post mortem memoranter usque ad finem mundi vivere. Patet hoc enim est ad continuationem memorie pravitatis eorum ipsis ad confusionem et ignominiam. Ideo Eccli. 16 dicitur: Ne iocunderis in filiis impiis si multiplicentur nec oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis. Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii et utile est mori sine filiis quam relinquere filios impios, Eccli. 16. Sicut econtrario memoria probitatis hic relicta est bonis perheminenter* ad honorem et gloriam etiam ob hoc, quia pena Arrii, secundum Augustinum, continue crescit, prout adhuc alii et alii in eius errore dampnantur[16]. Ita nihil prohibet gloriam beati Augustini continue in celo augeri, secundum quod succesive plures in eius doctrina proficiunt ad salutem, quia ‘Deus non est pronior ad puniendum quam ad premiandum’, igitur. Patet ergo propter multa summe cavendum esse morituris ne relinquant hic opera vel exempla aut dogmata quibus alii peiores fiant et quod econtra sollicite laborandum est cuilibet ut sic vivat, ut mortuus post se hic relinquat talia probitatis memoralia quibus multi diu in melius proficere possunt. Henricus de Hassia.
Dubium est in quo consistat meritum remissionis venialium peccatorum post mortem. An specialiter in aliquo opere vel modo merendi hic, vel an generaliter, homo quolibet actu meritorio, vel saltem ultimo in quo perseverat, mereatur hic peccata venialia ante mortem non dimissa post mortem sibi dimitti[17].
Respondetur quod omnis qui moritur[18] in caritate secundum quam caritative operatus est meruit sibi venialem culpam hic non dimissam post mortem remitti. Si non esset ita, posset contingere quod aliquis in caritate moreretur in culpa veniali, que sibi numquam dimitteretur, et ita aliquis mori posset in caritate qui numquam Deum beatifice visurus esset, quod dispositioni divine legis repugnat. Verumtamen potest etiam aliquis quibusdam modis vel operibus specialiter hic mereri dimissionem venialium post mortem, utpote qui hic libenter et prompte[19] ex caritate sive pietate dimittit peccantibus in se propter illum qui dixit: dimittite et dimittemini vobis; et alibi: beati misericordes, quoniam etc.