F. 89v
putent se referre actus suos ex caritate in Deum finaliter et in omnibus sibi obsequium prestare, tamen non est ita. Et idcirco, licet homo referat voce et opinione actus suos in Deum finaliter et sciat se taliter referre eos, tamen exinde certificari non potest, quod non sit spiritualiter mortuus. H.H.
H.H.
Hiis[4] ergo ita suppositis pono circa ea aliquas propositiones quarum prima est: quod, loquendo de simplici, misere esse fugiendum est rationali creature[5] culpabiliter esse misere. Patet, quia hoc est divine voluntati difformiter esse ac per hoc Deo displiciter esse seu ipsius offensivum esse. Hoc autem super omne malum alterius speciei fugiendum est rationali creature, quia pro nullo malo alterius rationis vitando deberet creatura rationalis creatorem suum offendere aut sibi[6] displiciter agere.
Ex ista propositione sequitur primo: quod culpabiliter misere esse fugibilius est quam simpliciter non esse. Quia secunda potest stare et fieri sine Dei offensa, prima vero nequaquam.
Secundo sequitur, quod perpetue dolorose misere esse, est minus fugibile quam per tempus quamlibet parvum in culpa esse. Patet ex eadem radice. Et dico notanter dolorose misere esse et non dico penaliter misere esse, quia illa non sunt idem adequate. Nam licet omnis pena sensus sit dolor non[7] tamen omnis dolor est pena. Ex quo hoc vocabulum 'pena'[8] supponit pro malo et connotat illud inesse ratione comisse culpe[9]. Hoc autem potest esse dupliciter, quia vel ratione culpe iam indulte, vel adhuc cum pena retente quemadmodum dampnatis eternaliter inest simul pena et culpa.
Ex hoc ulterius sequitur quia ceteris paribus gravius est dolorose misere esse quam misere esse penaliter pro culpa indulta. Patet hoc, quia qui peccavit habet causam patiendi et patienter se habendi quam innocens qui doloribus affligitur non sic habet, igitur.
Sequitur quarto, quod penaliter misere esse pro culpa non indulta, est simpliciter omnium fugibilium fugibilissimum. Patet, quia includit culpabiliter misere esse et ultra hoc misere esse dolorose.
Verum est, quod aliqui tenent quod dyabolus eternaliter in culpa perseverans, simul et iusta pena minus misere est vel se habet quam si sine pena inflicta perpetue in culpa perseveraret. Ita quod secundum illos culpabiliter misere esse est fugibilius se solo quam cum addito sibi iusto penaliter misere esse, quasi hoc diminuat deculpabiliter misere esse in quantum illud iusta punitione reordinatur vel reformatur. Hanc opinionem pro presenti non teneo, licet sustenabilis sit et aliquando eam sustineri audiverim. Nec ratio opinionis huius illud probat, nisi quod in ordine ad universum magis fugibile est malum culpe[10] sine reformante ipsum malo pene quam non malo pene. Ex quo non sequitur quod ergo illi qui punitur sit fugibilius primum quam secundum, quo dupliciter misere est, scilicet penaliter et culpabiliter.
Hiis dictis restat principalis in hac materia difficultas de comparatione ‘non esse’ ad ‘misere esse sine culpa’. Ubi considerandum est quod ‘misere sine culpa esse’ opponitur solum ‘delectabiliter bene esse’, hoc est opponitur ei quod est ‘esse tale vel taliter’, ‘non esse’ vero opponitur ‘simpliciter ipsi esse’. Ex quo sequitur quod secundum dictamen pure rationis fugibilius est ‘non esse’ quam ‘sine culpa eternaliter misere esse’. Patet, quia[11] primum tollit et ‘esse simpliciter’, et omne ‘bene esse delectabiliter’. Secundum vero non, sed solum tollit ‘bene delectabiliter esse’, igitur plus de bono adimit primum quam secundum. Igitur et fugibilius est, pro quo videtur esse beatus Augustinus, 11 De civitate Dei, capitulo 27, ubi dicit quod ita naturaliter ipsum esse iocundum est ut miseri magis velint superesse cum sua miseria quam non esse. Malunt enim, ut dicit, miseri ‘in erumpna supervivere quam eam morte finire’, in tantum quod ad beneficium sibi reputant vitam, licet erumpnosam prolongari[12]. Ex quibus apparet Augustinum ibi loqui de miseriis huius mundi. Si queritur an[13] similiter sit de miseriis inferni, et respondet ibi quidam doctor quod illos magis appetere non esse quam sic misere esse.
Hoc potest intelligi quattuor modis, quia aut[14] secundum[15] naturalem inclinationem, et sic omnis natura taliter appetit esse quod oppositum non potest appetere, quod declarat ibi beatus Augustinus, tam in animalibus quam in plantis.
Secundo modo, secundum passionis incitationem, quemadmodum homo iratus interficit se vel amicum repentino impulsu; et isto modo dampnati propter vehementiam passionis tristitie vellent magis non esse quam sic perpetue esse. Sicut homo qui nimis affligitur desiderat mori et secundum hunc modum verificatur illud dictum: desiderabunt mori et effugiet[16] mors ab eis.
Tertio modo intelligitur secundum rectam rationem respiciendo ad penam solam hoc modo si eligerent magis vellent sic esse quam non esse, quia bonum iustitie cuilibet secundum rectam rationem est appetendum. Illud autem quod pertinet ad talem penam est bonum, quia decor iustitie. Unde quilibet bonus gaudet quando malus iuste punitur.
Quarto modo intelligitur secundum rectam rationem respiciendo ad malum culpe quam dampnati habent in illa obstinatione pessima qua semper Deum blasphemant et si hoc respectu servantur iudicium recte rationis plus vellent non esse quam sic culpabiliter esse, quia quilibet prius debet velle annichilari quam incidere in divinam offensam. Sicut ostendit Anselmus in libro Cur Deus homo et ad illud potest etiam referri illud dictum Christi bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.
Propositio secunda[16]: quod, licet homo sine peccato appetere possit non esse per mortem, nequaquam per annichilationem totalem. Prima pars patet, quia hoc potest