F. 87v
H.H. H.H.
Adultus potius sine baptismo manere debet, ymmo mori, quam pro eo pretium dare[1]. Patet, quia nullomodo est peccandum pro aliquo bono habendo. Et ergo ‘si esset adultus’, ut dicit sanctus Thomas et aliis, ‘qui baptismum desideraret et immineret mortis periculum nec sacerdos sine pretio vellet eum baptizare, deberet, si potest, baptizari per alium’. Quia in hoc casu pro eodem habendum est, ac si non esset sacerdos qui baptizaret et ita tunc alius quilibet potest baptizare. Si vero non posset ad alium haberi recursus, nullomodo deberet pretium pro baptismo dari, sed potius absque baptismo decedere; deberet adultus vel infans permitti sine baptismo mori. ‘Suppleretur enim’, ut dicunt, in hoc casu ‘ex baptismo flaminis quod ex sacramento deest fluminis’.
Ex ista propositione sequitur quod nullum aliud sacramentum recipi debet si episcopus vel sacerdos illud sine pretio dare noluerit[2]. Patet, quia si sacramentum necessitatis, utpote baptismus, nequaquam sic recipi debet, minus utique quodlibet aliud, igitur. Verum est tamen quod doctores ut Sanctus Thomas et alii sic distinguunt de sacramento matrimonii dicentes quod matrimonium non solum est ecclesie sacramentum, sed et nature officium et quod ergo secundo modo pro matrimonio licitum est pecuniam dare, videlicet inquantum est nature officium. Inquantum vero est ecclesie sacramentum est illicitum et ergo secundum iura prohibetur ne pro benedictione nuptiarum aliquid exigatur[3].
Alia propositio: quod ministrantem sacramenta licet recipere aliquid de pecuniis, quamvis non liceat exigere aliquid pro sacramentis[4]. Secunda pars manifesta est, quia exigere vel capere pro sacramentis que tenetur episcopus vel sacerdos ex officio ministrare, quid est aliud quam sacramenta vendere et ita execrabilis symonia que nulla consuetudine potest excusari, quia consuetudo nulla potest preiudicare iuri[5] naturali vel divino? Et ergo si aliqua ex consuetudine exigantur quacumque quasi pretium vel appreciatio rei spiritualis manifesta symonia est et precipue si ab invito[6] exigantur aut ab invitis. Si vero accipiantur quasi quedam stipendia per consuetudinem approbata dari solita non est symonia et hoc si desit intentio appreciandi rem spiritualem pro temporali. Ita quod intentio referatur ad solam consuetudinis observantiam et precipue quando talia aliquis voluntarie solvit, licet recipere, nam recipiens sacramentum aliquod potest ex devotione, aliquid sponte dare pro[7] sustentatione ministrorum aut pauperum consolatione, aut reparatione edificiorum, aut pro luminaribus, ornamentis vel huiusmodi ad magnificentiam divini cultus pertinentibus[8] etc.
Item ecclesie ministri, qui sacramenta dispensare habent, a populo debent sustentari, secundum illud I ad Corinthios, 14: nescitis quoniam qui in sacrario operantur que de sacrario sunt edunt. Ex istis iam[9] patet quomodo liceat[10] presbiteris et aliis ecclesiasticis personis recipere pecunias pro missis vel aliis actibus sacris, ut sunt predicatio, oratio, divine laudatio, decantatio, et quomodo non liceat. Nam non licet quoquomodo presbiterum accipere pecuniam quasi pretium[11] consecrationis Eukaristie aut misse dicende, quia hoc esset symoniacum. Sed licet presbiterum indigentem, qui alias celebrare non tenetur, recipere pecunias tamquam stipendium sue sustentationis. Unde dicit doctor Alexander quod in hoc casu et similibus dare vel recipere temporalia est multipliciter, quia vel ut sustententur ministri Dei, vel ut sit quedam provocatio ad laudem Dei, vel ut ponatur pretium in illo, vel ut ponatur in illo finis.
Si primo modo, licitum est celebrare missam ei qui non tenetur cui desit sumptus, recipiendo denarios non interveniente pactione, nec in hoc habita intentione principali. Unde Ieronymus super Micheam dicit quod munera que exhibebantur bonis prophetis dabantur ad sustentationem eorum et non quasi ad emendum prophetie usum, quem tamen pseudoprophete retorquebant ad questum.
Quod habenti spiritualis potestatis officium non licet pro eius usu recipere pretium. Patet, quia ille, cui committitur spiritualis potestas, ut iudici, sacerdoti, episcopo, doctori, ex officio obligatur ad usum potestatis sibi comisse in spiritualium dispensatione. Et ergo si talis pro usu sue potestatis aliquid acciperet, non intelligeretur locare operas suas, cum ex debito officii illas exercere tenetur, sed intelligeretur vendere spiritualis gratie usum, quod est symonia[12].
Sequitur ergo quod symoniacum est[13] prelatum recipere pecunias ut visitet et corrigat subditos vel ut a corrigendo desistat; potest tamen procurationem recipere competentem, quando oportune visitat. Recipere quidem non quasi precium correctionis, sed quasi debitum stipendium laboris et hoc si aliunde sufficienter sumptus non habeat. Secus autem dicit sanctus Thomas de illis qui pro usu scientie sue recipiunt pecunias ut advocati, medici et alii qui docent, non obligati ex debito officii ut aliis usum scientie sue impendant[14]. Et ideo possunt licite precium sue doctrine vel consilii recipere, rationabile tamen et moderatum, non quasi vendant veritatem, sed quasi operas suas locent. Si autem ex officio vel gradu ad hoc obligerentur, tunc veritatem reputarentur vendere et graviter peccarent. Sicut patet in illis qui instituuntur in aliquibus ecclesiis ad docendum clericos ecclesie et alios pauperes pro quo sufficiens stipendium recipiunt. Illi ergo non licet aliquid accipere ab illis quos docent aut consilium dant.
Ex dictis[15] notum est quomodo religiosi recipientes aliquos in statum religionis possunt aliquid recipere et quomodo non. Similiter quomodo ingredientes possunt dare aliquid et quomodo non. Nam ex quo[16], hoc quod ibi datur est spirituale, manifestum est ex dictis quod pro ingressu monasterii non licet aliquid exigere vel accipere vel dare quasi precium, quo quasi compararetur status ille, quia hoc expresse symoniacum esset. Verumptamen si opes monasterii non sufficiant pro tot personis, est licitum pro victu persone que intrare desiderat aliquid recipi. Similiter est licitum diviti monasterium ingredi cupienti dare ante ingressum largas eleemosinas monasterio ut inter alia etiam[17] ipse postea[18] benevolentius recipiatur. Sicut econtrario licet religiosi per temporalem beneficientiam aliquem ad amorem monasterii vel religionis vel ad devotionem ingrediendi provocare vel inclinare. Hec sententialiter dicit Sanctus Thomas Secunda secunde, questione centesima de symonia[19]. Quamvis[20] licitum sit pro spiritualibus aliquid temporale recipi et dari, non tamen appreciative commutari.
Secunda pars huius propositionis patet, dicente Domino quod gratis accepistis, gratis date[21].
Prima pars patet et declaratur a simili. Unde sicut ut anima