F. 86v
cogitationum[1][2] desideriorum et diversarum passionum. Et cum utique boni spiritus non sint minus sollicitati de salute hominum quam mali de ipsorum perditione. Cumque certum sit quod Deus non concessit plus in hoc malis spiritibus quam bonis, sequitur utique quod homines a bonis angelis sollicitantur, variis modis inclinentur et inducantur ad bonum virtutis et credende veritatis premuniantur. Et hoc per immissiones sompniorum, cogitationum, passionum, desideriorum et ceterarum in sompno et vigilia impressionum internarum: spiritus quidem boni ad directionem hominum et mali ad ipsorum latentem deceptionem.
Hic[3] queritur: unde oriatur primarie illa conexio vel applicatio spirituum bonorum et malorum ad homines.
Respondetur quod ex duobus quantum ad bonos et ex duobus quantum ad malos.
Unde[4] connexio spirituum bonorum ad homines oritur primo ex deputatione qua benefica Dei sapientia, que disponit omnia suaviter, prefecit angelos regionibus, civitatibus et singularibus hominibus. Secundum est dilectio inter conservos unius Domini etiam naturali ratione servanda. Sunt enim homines veri Dei cultores, conservi angelorum, iuxta illud Apokalipsis 19[5]: vide ne feceris: conservus enim tuus sum dixit angelus ad hominem se adorare volentem. Et si ambo, scilicet homo et angelus, servi Dei sint, homines respectu angelorum servi Dei sunt exiles, fragiles et infirmi, indigentes multipliciter auxilio servorum eiusdem Domini superiorum et fortiorum.
Est etiam connexio vel applicatio spirituum malorum ad homines orta uno modo a Deo deputante etiam singulariter malos angelos regionibus, civitatibus et hominibus, deputante quidem non ut homines pervertant, sed ut eis causa virtuosi exercitii existant. Cum enim Apostolus dicat sibi datum fuisse stimulum carnis angelum Sathane, non potest intelligere communiter datus ab alio quam a Deo propter dictam causam. Ad idem est Magister 2 Sententiarum, distinctione 11 allegans beatum Greogorium dicentem quod quisque[6] unum bonum angelum sibi deputatum habet, et unum malum qui homini magis adheret et eum fortius temptat. Secundum propter quod demones vel mali angeli sive spiritus adherent hominibus est odium Dei, invidia, ira. Odium quidem, quia demones summe odiunt Deum, odiunt omnes servos eius homines et magis meliores. Invidia quidem et ira, quia maligni spiritus scientes Dei cultores homines finaliter ad celi gloriam a qua ipsi deiecti sunt elevandos, quantum possunt et permittuntur, ipsos impediunt, ut illam non attingant. Ideo Dei cultoribus sollicite adherent, ubique insidiantur, ut diversis immissionibus eos a virtutibus retrahant et viciis erroribusque implicent, ac per hoc homines Deo[7] odibiles reddant. Sicut ergo amor et compassio iungit vel sociat bonos spiritus hominibus, ut eos iuvent et dirigant, ita livor et indignatio applicat eisdem spiritus[8] malos, ut ipsos impediant et pervertant. Itaque, si cuilibet regioni, civitati et homini, saltem fideli deputati, sicut specialiter duo angeli, videlicet unus bonus et alter malus, restat iugem esse et multiplicem pungnam inter spiritus bonos et malos, inter homines bonos et spiritus malos, sicut et inter homines bonos et malos, nec puto quod inter spiritus malos sit pax, licet omnes uniantur contra spiritus bonos, sicut nec inter malos homines pax est, quamvis omnes adunentur contra homines bonos. Henricus de Hassia.
Nota quam periculosum sit constituere in Ecclesia presides spirituales, ut episcopos et alios prelatos, in quibus nec est virtus, nec experientia, nec scientia discernendi inter umbras demonum et lucem Dei, id est inter illos pseudo prophetas et sanctos Dei homines, inter veraces et mendaces, inter fictos et reales, inter veros doctores et falsos simulatores.
Ubi[10] pro discretione inter has habenda, et pro cavenda consideratius deceptione a dyabolo in ypocritis et pseudo hominibus insidiosi intenta, advertendum est quod omnis humana deceptio procedere videtur ex altera trium radicum, quarum una est apparens similitudo aliquorum que minus sunt similia, sicut ypocrita apparet similis iusto, cui tamen dissimilis est.
Secunda radix est apparens dissimilitudo ubi secundum veritatem est similitudo. Verbi gratia: ypocrita apparet dissimilis valde ei qui est aperte malus, et tamen in malitia est sibi similis.
Tertia radix humane deceptionis est apparens conformitas seu correspondentia signi et signati, ubi tamen est eorum dissonantia, vel ubi est apparens in correspondentia signi et signati, et tamen est correspondentia in re.
Ex ista tertia radice oritur omnis deceptio que fit per mendacia signa vocalia vel realia. Qui ergo non vult decipi per simulatores diligenter discutiat has tres radices antequam credat alicubi esse similitudinem vel dissimilitudinem aut correspondentiam signi et signati. Nec leviter quisquam credat qualiter esse primo apparet, nec discredat cito qualiter apparet non esse, etiam si apparentia fortis fuerit. Non enim dixit gratis sapiens: qui cito credit levis est corde. Reprehendit enim levitatem cordis sciens quod esset mater totius humane deceptionis. Suspendere ergo debet homo in dubiis plenum assensum donec examinaverit apparentiam. Advertens ex predictis quod tam varie sunt radices et multi modi deceptionum humanarum, que tamen reduci videntur ad unam radicem generalem, que est indiscretio inter apparens et existens seu inter fantasticum et reale.
Hic queri potest: utrum inter dictas tres radices humane deceptionis similitudo sit principalis mater erroris. Et videtur breviter respondendo quod sic, quia deceptio que fit ex apparentia dissimilitudinis oritur ex deceptione que est ratione similitudinis. Verbi gratia: si aliquis duos pueros iudicaverit diversi[11]