F.86R
Henricus de Hassia
(Edidit Mihai Maga and Mădălina Pantea)

F. 86r


Contra [1] secundam partem primi corollarii, quia 1 ad Tim. 2 dicitur quod Deus vult omnes homines salvari, sed non omnes salvantur. Contra secundam secundi corollarii preceptum primo et principalior significat illud debere fieri quod exprimit, et ergo quoad hoc principaliter exprimit voluntatem Dei. Confirmatur, quia, si sic, tunc iam deberet esse dubium de quolibet precepto utrum quoad rem preceptam impleri esset signum divine volitionis.

Contra primam partem secunde conclusionis: quilibet tenetur nichil velle contra eternam legem, igitur quilibet tenetur in nullo difformare voluntatem suam divine. Antecedens patet, quia velle contra eternam legem esset peccatum, iuxta illud Augustini 22 Contra Faustum “Peccatum est factum, vel dictum, <vel> concupitum contra eternam legem”. Consequentia probatur, quia, ut immediate subiungit Augustinus, “Lex eterna est ratio vel voluntas Dei, difformare autem voluntatem divine voluntati nichil aliud est quam velle aliquid contra divinam voluntatem seu contra id quod vult Deus[2]etc[3].

Item, nulli licite displicet[4] aliquod[5] bonum inquantum huiusmodi aut placet aliquod malum, igitur quilibet tenetur etc. Antecedens patet. Consequentia probatur, quia Deus non vult aut diligit nisi bonum, nec non[6] vult seu odit nisi malum.

Item, Augustinus super illud Psalmi non adhesit michi cor pravum dicit quod “cor pravum est cor quod habet qui non vult omnia que vult Deus”.

Contra primam partem secunde conclusionis et simul contra probationem: signo illud quod Deus vult cum circumstantiis cum quibus vult, si igitur aliqua voluntas creata cum eisdem vellet et idem esset bonum.

Contra confirmationem: Deus non potest licite precipere contrarium iusti, quia contrarium eius esset iniustum.

Item, quidquid voluntas Dei vult iustissime vult, igitur non potest precipere ut illud cum illis circumstantiis alia voluntas nolit cum naturale sit et rectissimum, ut voluntas feratur in bonum suis cricumstantiis.

Item, suppono quod quandocumque et similiter quidquid homo vult secundum preceptum Dei, hoc idem Deus vult voluntate beneplaciti. Patet suppositio, quia Deus habet complacentiam in omni eo quod iuste fit. Omnia autem talia iuste fiunt. Tunc arguitur sic: si conclusio staret cum fundamento, tunc possibile esset quod Deus voluntate beneplaciti simul vellet contraria fieri. Consequens falsum. Probatur consequentia, quia stat Deum unum contrariorum velle et voluntatem creatam aliud semper iuste et secundum mandatum, igitur secundum suppositionem Deus etiam aliud contrariorum vult iuste. Si negas suppositionem, tunc etiam iam relinquitur secunde dubitatio, utrum Deus ea que fiunt secundum mandata nunc existentia velit voluntate beneplaciti.

Item, si Deus aliquid vult voluntate beneplaciti seu efficaci fieri, iustum est illud fieri, igitur oppositum est iniustum, igitur qui tale vult ille iniuste et male vult scito saltem quod sit iniustum[7] et quod Deus[8] vult oppositum.

Contra secundam conclusionem: rectitudo voluntatis nostre consistit in conformitate ad voluntatem divinam, quia voluntas divina est rectissima et regula omnis rationis, igitur, si est conformis quoad obiectum et circumstantias, maxime est conformis, et per consequens rectissima.

Item, contra secundam conclusionem per hoc quod additur in conclusione absolute videtur innui quod non sic sit in lege currente.

Contra: Iam ego teneor habere displicentiam in eo quod Deus vult voluntate beneplaciti et prosecutionis etc. Antecedens patet, quia, si pater meus moritur, Deus efficaciter vult eum mori, et tamen ego debeo displicentiam habere et in multis actibus qui fiunt ego habeo iuste displicentiam quos Deus vult efficaciter fieri.

Item, quo modo Deus iuste et rationaliter potest Socratem obligare ad volendum iustum, hoc tamen facit si obligat eum ad volendum oppositum huius quod vult, quia omne volitum a Deo est iustum.

Item, si Socrates iuste potest sic velle, igitur Deus proportionaliter potest idem velle. Ponatur igitur quod idem velit stante volitione de opposito, hoc videtur possibile cum volitiones de se non sint contrarie essentialiter, nec in esse boni sunt contrarie, quia ambe sunt iuste, sic igitur Deus vellet contraria, igitur vellet efficaciter contradictoria. Consequens impossibile, quia sic produceret ea.


De angelorum presidentia[9]



Sompnia[10] reducenda sunt in ordinem secunde causalitatis que preter pure naturalem procedit a causa prima per subordinationem intellectualium spirituum orbibus non coniunctorum, in quo ordine causalitatis anima humana infimum tenet gradum. Ac per hoc subiecta est influxibus omnium causarum supernorum illius ordinis causalis, qui precise[11] respicit et tendit ad gubernationem humane speciei secundum esse morale. Unde, sicut inter res corporales celum cum stellis gubernative preest elementis et ex eis compositis usque ad hominem quoad esse naturale, ita dicta ordo causarum principaliter respicit genus hominum quo ad esse spirituale.

Exigit enim naturalis rerum conditio quod res rationales presint dispositive et regitive rebus irrationalibus, ut homo qui solus inter animalia rationalis est brutis, plantis et ceteris. Et quod inter res rationales que digniores sunt et rationabiliores presint aliis, ut angeli hominibus, et homines sapientiores et virtuosiores minus talibus, et ita angeli superiores inferioribus.

Istud visum est philosophis et theologis: philosophis quidem, ut patet 1 Politicorum; theologis vero, ut patet 4 libro Moralium Gregorii super illud Iob: iam requiescerem cum regibus et consulibus terre, ubi deducitur ex Scripturis quod angeli presunt regnis et populis etiam infidelibus. Et Magister 2 Sententiarum, distinctione 11 ostendit quod etiam singularibus hominibus presunt angeli quod et singulis hominibus, ut Salvator innuisse videtur, ubi ait de parvulis non scandalizandis: angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui est in celis. Et si non concludit hoc quod cuilibet homini sive sit[12] fidelis sive infidelis, bonus vel malus, deputatus sit aliquis angelus, tamen quia ibi loquitur Christus de parvulis et humilibus, saltem concludit quod parvulis usque ad tempus plene discretionis et servis Dei humilibus, quidquid sit de ceteris, specialiter quasi eorum pedagogi deputati sint angeli quod et rationi consonat. Quia rationale est, quod Dominus aliquis optimus habens inimicos invisibiles et potentiores servis suis quod ipsis etiam invisibiles deputet adiutores et defunctores ne ab invisibilibus inimicis latenter invasi succumbant.

Istam dispositionem et custodiam hominum ab angelis specialiter ad hoc deputatis notasse videtur Propheta qui dixit: nisi Dominus custodierit civitatem, frustra etc. Cum ergo clarum sit ex Scripturis sacris, ex hystoriis, et experientiis, quod homines a malis spiritibus sollicitantur et incitantur ad mala vitiorum et errorum, et per[13] hoc in[14] immissiones sompniorum