F. 85r
Quod non, quia boni non possunt malos actus facere, igitur nec mali bonos, igitur questio falsa. Consequentia ultima nota. Probatur prima pari ratione. Antecedens est in distinctione septima secundi.
Oppositum arguitur: si non, tunc boni essent ad bonos actus immobilitati, et mali ad malos, et sic in eis periret liberum arbitrium, quod non videtur verum.
Responsio questionis quod boni angeli non possunt peccare, nec possunt fruitione beatifica carere. Et mali non possunt malis voluntatibus carere, nec possunt perfecte bonos moraliter vel meritorie producere, sed bene in genere bonos. Sed causa confirmationis bonorum est quia Deus semper vult bonos actus in eis conservare[3] et numquam vult ad malos concurrere. Et econverso causa obdurationis malorum est, quia Deus non vult eos iuvare ut a peccatis surgant, nec vult eos ad bonos actus iuvare, modo ipsi ex se ipsis non possunt ex malo surgere, nec bonum aliquod facere, nisi cum speciali Dei auxilio.
Ad rationem post oppositum uno modo respondent quidam concedendo quod non manet liberum arbitrium contradictorie, sed dicunt quod hoc mutatur in libertatem complacentie, quia dicunt quod libertas contradictionis non est essentialis rebus, sed accidentalis. Eo enim ipso inquiunt: convenit homini quod Deus de communi cursu decrevit stantibus omnibus ad actum requisitis quandoque concurrere et quandoque non concurrere ad actum et, si sic, faceret cum igne de communi influentia, quod scilicet omnibus requisitis ad calefactionem quandoque cocurreret et quandoque non. Ipse etiam libere contradictorie ageret calefaciendo.
Et dicunt quod, quia Deus cum beatis non decrevit quandoque concurrere et quandoque non saltem ad actus beatitudinis essentialis, ideo non sunt liberi quoad illos actus, sed dicunt quod, quoad alios quos exercent circa homines, sunt liberi. Verbi gratia, si esset unus angelus deputatus uni civitati, qui videret diversos homines suo adiutorio eque indigentes, ipse posset libere unum iuvare, non alium, quem vellet.
Magister Henricus de Oyta dicit quod melius sit dicere quod homines et angeli sint essentialiter liberi contradictorie et quod libertas ista ex hoc attingitur quod stante communi Dei influentia cum omnibus requisitis ad actum potentia potest ipsum producere et potest non producere. Sed illam influentiam Deus non tenet quoad beatos, ymmo vult eos perpetue in bonis actibus conservare saltem in hiis que ad essentialem beatitudinem requirunt, modo sic ignis non est contradictorie liber, quia stante communi influentia, tunc positis omnibus ad acta requisitis ipse semper agit.
Nota de causa obdurationis ad quam duo concurrunt[4]
De causa obdurationis dicit Henricus Oyta quod duo concurrunt ad obdurationem. Unum est peccatum rationalis creature, ymmo dicit quod, cum creatura est in mortali peccato, tunc ipsa quantum est ex parte sui est omnino obdurata, quia de peccato non potest resurgere nisi cum speciali auxilio Dei.
Ex quo patet quod peccatum est per se et principalis causa obdurationis eo quod oportet creaturam semper in peccato manere nisi iuvetur.
Ex quo iterum patet quod secundaria causa obdurationis est carentia adiutorii sive subtractio divine misericordie. Et sic concedendum est quod creatura ipsamet est principalis causa obdurationis, et in hoc multum peccat. Sed Deus est secundaria causa, et in hoc nichil peccat, quia liberum est Deo relevare peccatorem et non relevare, eo quod nulli obligatur. Modo Deus statuit nullum relevare post[5] hanc vitam, igitur omnes qui in mortali moriuntur sunt omnes obdurati, ymmo et aliqui sic in presenti vita possunt esse obdurati, quia possibile est, eo quod Deus propter certum peccatum hominis non velit ipsum amplius iuvare in hac vita nec post.
Et ponit exemplum Anselmus de homine cadente in foveam[6] ille nullo modo ex se potest foveam exire, et sic per[7] consequens, quantum est ex parte sui, ipse est causa quod oportet eum perpetue in fovea manere, nisi iuvetur; et, si nemo vult, nec obligatur ipsum iuvare, oportet ipsum perpetue ibi manere. Nec Deus est causa sine qua non obdurationis, sicut nauta, quia nauta tenetur gubernare et non vult, sed Deus non tenetur.
Arguitur quod dyaboli possunt actus perfecte[8] moraliter bonos producere, quia actus perfecti moraliter boni non repugnant dampnationi etc. Antecedens probatur, quia dampnatio essentialis solum consistit in carentia divine visionis beatifice, sed non videtur quin cum tali stent boni actus, licet non meritorii, ut in parvulis qui non decesserint nisi in originali.
Respondens dixit quod aliquis hic in via, qui prius fuit in caritate et multos actus fecit ex caritate et habilitavit se, quod ille, cum caderet in mortale peccatum, adhuc ex habitibus precedentibus acquisitis posset Deum super omnia diligere, et posset actus suos alios etiam ordinare ultimate propter se dilectum. Sed, qui numquam caritatem hoc non posset, quia ex puris naturalibus numquam poterat dictare quod Deus super omnia esset diligendus.
Iterum dixit quod, cum talis qui fuit in caritate moreretur in mortali, quod ille amplius etiam non posset Deum super omnia diligere, quia, si aliquos bonos habitus acquisivit per caritatem, isti auferuntur ab eo. Iuxta illud auferetur ab eo quod videtur habere, ita quod in penam peccati isti auferantur, et sic remanet impotens.
Item, patet per illud: proicientur in tenebras exteriores quod secundum doctores intelligitur sic quod amplius non habeant lumen virtutis vel cognitionis divine. Sic consequenter esset dicendum quod etiam parvuli dampnati non possunt aliquem actum perfecte moraliter bonum etiam citra meritorium producere eo quod actus eorum semper deficiunt in circumstantia finis, quia ipsi ordinandi sunt in Deum propter se dilectum, qualiter ipsum ex naturalibus non possunt diligere.
Alii dicunt contrarium. Oyta dicit quod nullus actus debet dici per se moraliter bonus nisi sit meritorius, quia quandocumque deficit ab esse meritorio, tunc non est totaliter perfectus, quia plus potest perfici. Verum quod talis posset dici perfectus citra esse meritorium[9].
Item, arguitur sic: aliqui dampnati dicent ‘iustum iudicium tuum Domine’ et aliqui credunt et contremiscunt secundum beatum Iacobum, et isti sunt boni actus.
Respondetur quod non sunt simpliciter boni, quia non fiunt propter Deum, sed propter penam. Sed contra: epulo rogavit ut daretur fratribus suis, et ille fuit actus pietatis.
Dicit Henricus de Oyta quod pietas naturalis manet in dampnatis sicut et quidam alii boni habitus acquisiti saltem usque ad finem iudicii, sed tunc omne bonum auferetur[10] ab eis, et sic ante finem iudicii possunt quosdam actus bonos moraliter producere, sed non perfecte bonos citra esse meritorium, quia isti deficiunt in circumstantia finis etc.
Item, etiam causa obdurationis est, quia malitia in dampnatis continue augetur a qua pessimi actus procedent, et sic malitia corrumpit et mentiri facit circa practica principia maxime, igitur[11][12][13] .
Quod non, per illud Augustini in Enchiridion[14] “bonus filius bona voluntate vult patrem vivere quem Deus bona voluntate vult mori.”
In oppositum per Glossam super illud[15]