F. 84v
(notae in supera marg.)
* Gamaliel dixit: Discedite ad hominibus istis et sinite illos, quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur. Si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere, ne forte et Deo repungnare videamini. Actibus 5, g. Et 1 Iohannis, 4 a: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus an ex Deo sint
** exemplum Beatus Martinus dixit dyabolo qui ei apparuit in specie pulchra: “Purpuratum deum non adoro.”
Dei et bonorum spirituum, etiam mali spiritus quandoque hominem ad bonum instigant verbi gratia, ut quis fiat monachus aut presbiter etc. Sed hoc faciunt ut finaliter ipsum in tali statu perdant ad quem hominem minus aptum noverunt. Probandi sunt ergo tales primi motus seu illapsus et diu trutinandi, antequam quis eos prosequatur[1], sicut Beatus Iohannes consuluit, dicens: Probate spiritus an ex Deo sint[2]. Et certe non est hoc facile pro eo, quod tam variis modis et multiplicibus causis homo potest instigari ad hoc vel ad illud sibi bonum vel malum. In hac tamen re ante omnia utilis est homini cogitatio sui in naturalibus et moralibus, quia illa advertenter habita potest homo faciliter videre ad quem statum aptior sit aut in quo maiorem profectum facere possit aut quam premotionem sequi sibi sit expedientius et salubrius. Non tamen in hiis suo capiti inniti debet, sed potius tanquam sibi suspectus consiliis aliorum debet inniti qui non sunt in hac parte passionati. Henricus de Hassia.
Ex hiis elici potest una consideratio super habenda in discretione spirituum, in qua acute adverti oportet ad eorum opera precipue an constanter et veraciter tendant ad gloriam Dei vel ad propriam, an pretendant salutem hominum, an eorum sint oportuna utilia vel inania, an causa secunde sit operam eorum vel apparitionem ex parte temporis hominum et negotiorum. Henricus de Hassia[3].
Quod nec preventio concausationis, nec cuiuscumque motionis previe remittit libertatem rationalis creature[5]. Prima pars patet, quia nulla prioritas quam habet causa prima in concursu, cum secunda causa libera obviat differentie, modo agendi ipsius stet libere. Secunda pars similiter patet ex prehabitis ubi positi fuerunt 7 modi vel differentie eorum, quibus voluntas creata previe inclinatur ad suum actum. Henricus de Hassia.
Infirmitates, paupertates, adversitates, contumelie et iniurie etc., licet si nulla culpa precessisset, non fuissent tamen consecutive ad culpam immediate, non omnibus accidunt, sed quibusdam sic et quibusdam propter alias causas. Sepe enim fiunt aut[7] fieri a Deo permittuntur antecedenter ad destruendam iniquitatem, ad stimulandum peccatores ad penitentiam aut ad augendam virtutem, aut probandam vel manifestandam iustorum probitatem et[8] stabilitatem, aut ob aliam huiuscemodi causam. Clara sunt hec in Iob et aliis iustis plurimis, qui tribulationes sustinuerunt graves et si sine eorum culpa, non tamen sine rationali causa, quandoque occulta, soli Deo nota, quandoque manifesta, sicut et hoc patefactum est a Christo in illo ceco nato, quem dixit sic natum esse non ex peccato suo, nec parentum suorum, sed ut gloria Dei ostenderetur in illo. H.H. Ieronymus: nulli quicquam nocet per molestiam nisi ipse sibi prius noceat per culpam[9]. H.H. H.H.
Beatitudo formalis principalius consistit in actu amoris ipsius voluntatis quam in actu visionis ipsius intellectus. Intimius enim coniungimur obiecto beatificanti, scilicet Deo nostro, per amorem quam per visionem, quia ut dicit Beatus Dyonisius, 4 De divinis nominibus, ‘amor divinus transformat, quia ponit amantem extra se et collocat eum in[11] amato’; ‘est enim extasim faciens divinus amor’ nec obstat auctoritas Iohannes 17: Hec est vita eterna ut cognoscant te solum verum Deum. Quia illa aliud non insinuat nisi quod visio pertinet ad beatitudinem, ita quod secundum legem Dei ordinatam videntes Deum etiam per dulcissimum amorem feruntur in ipsum.
Sed contra: per amorem magis Deo coniungimur quam per visionem, igitur.
Respondeo: beatitudo eterna formalis beato[13] inexistens consistit in duobus actibus, scilicet in actu intellectus, qui est visio, et in actu voluntatis, qui est fruitio sive inhesio per amorem. Ita determinat extravagans Benedicti pape. Et dico: beatitudo formalis ad differentiam beatitudinis obiectalis que[14] Deus est, quia Deus est qui ut obiectum unicum nos beatificat. Sed tunc est questio in quo istorum duorum actuum principaliter magis consistat, de quo fuerunt multe opiniones: una dixit quod principalius in actu intellectus; alia econtra, quod principalius in actu voluntatis; tertia, quod non sit[15] aliqua beatitudo ponenda in aliqua potentiarum anime principaliter, sed in essentia anime. Mihi apparet secunda opinio probabilior, videlicet quod beatitudo formalis ubi supra.
Gregorius, 4 Dyalogorum: ‘quid est quod non videant qui videntem omnia vident[16]’. Loquitur de hiis que pertinent ad beatitudinem, non autem loquitur universaliter de omnibus.
Videbimus Deum sicuti est, 1 Iohannes 3[17] Per hoc insinuatur modus inquantum est ex parte obiecti quod videtur, non autem modus ex parte videntium, qui diversus est. Modus autem videndi Deum sicut est: est scilicet per essentiam, quamvis sit modus perfectissimus in genere, tamen in illo genere sunt diversi gradus.