F. 84r
quod dare indulgentias est maius quam recipere in maioritate auctoritatis, sed non in maioritate utilitatis; peccatum vero tollit episcopo utilitatem, non autem auctoritatem.
Respondetur: mihi videtur quod prelatus non sacerdos possit dare indulgentias, quia dare indulgentias videtur expetere magis ex potestate iurisdictionis quam ordinis, et ideo potest competere etiam non sacerdotibus, sicut potestas iurisdictionis.
Respondetur: illi soli possunt indulgentias dare quibus dispensatio thesauri Ecclesie a presule universalis Ecclesie commissa est, scilicet episcopi[2].
Respondetur: temporalia finaliter ordinanda sunt ad spiritualia et non econverso. Ideo pro temporalibus numquam sunt danda spiritualia. Unde indulgentie non dantur pro subsidio temporali principaliter, sed pro aliqua utilitate spirituali consequente.
Nota de mutua inclinatione forme ad materiam et econverso.
Henricus de Hassia.
Nota secundum veram considerationem nature et conditionis naturalis rerum ratio quare ex forma substantiali et materia fit uel resultat tertium per se unum; est, quia materia est ex conditione essentiali sue nature determinata ad formam sicut suum actuativum; et econverso forma est eque naturaliter determinata et ordinata ex sua ratione essentiali ad materiam tamquam ad determinatum dependentie seu tendentie ipsius forme in substantiam, quemadmodum centrum mundi est finaliter terminatum tendentie gravis simplicis in ipsum. Ex quo sequitur quod anime intellectuales non faciunt per se unum cum corporibus quibus insunt tanquam carceribus, quia incarceratus refugit carcerem nullum nisum ad ipsum habens, sed renisum ab ipso. Non potest ergo resultare animal rationale ex alligatione et coniunctione cuiuscumque intellectualis anime ad talem corpus[3].
Interrogentur an aliquam intellectualem naturam dependentem incorpoream inveniant per animam mundi[4], per totum mundi spatium diffusam, seu toti mundo[5] coexistenter intimam[6] uel an[7] intellegant per animam mundi ipsam materiam primam intellectualem naturam independentem. Primum, rationaliter philosophando, poni non potest. Si dent secundum[8], petatur ab eis de habitudine summe divinitatis ad globum mundi an solum coexistive insit illi vel an informative, non constitutive[9]. Vel tertio, quod minime dici potest an insit toti mundo informative constitutive[10].
Ex prima unione nec resultat conpositum unum per se, nec communicatio denominationis concretive sicut clarum est aliud de recta philosophia scientibus.
Ex secunda vero resultat bene denominatio concretiva rei informate a re informante et nequaquam talis unio potest conpetere nature summe divinitatis, cum illa[11] sit omnimode super se reflexa seu sibi innixa ad nihil penitus extra se tendentiam habens que quidem tendentia cum sit de ratione forme, patet propositum. Nihilominus fuerunt quidam metaphysici Christiani, qui nimis alte sapere cupientes, possuerunt Deum posse etiam se formaliter communicare creature, ita quod ab ipso concretive creatura diceretur Deus, licet non esset deitas et fuerit de illis quidam de modernis doctoribus vocatus[12]. Iohannes de Ripa ordinum minoris, qui positionem talem Parisius revocavit theologica compellente facultate.
Tertium patet videlicet quod Deus possit uniri alicui creature uel creaturis constitive ita quod esset pars essentialis conpositi omnino in mentem rationabiliter philosophantis venire non potest, quod hoc manifestius longe quam precedens deregat conditioni et dignitati summe divinitatis, que cum sit omnino sibi innixa non potest esse pars constitutiva alicuius totius, quod non est ipsa. De conditione enim summe divinitatis est absoluta esse actualiter et potentialiter ab omni innitentia ad aliud et quod omnibus res que non est ipsa innitentiam habeat multiplicem ad ipsam. Henricus de Hassia.
Nota <de> septem modis quibus voluntas actuatur[13]
Henricus de Hassia
Nota quod 7 sunt modi uel differentie quibus voluntas creata previe inclinatur sive movetur ad suum actum vel ab eo retrahitur. Primum est fortitudo apparentie boni vel mali. Secundum complacentia vel displicentia naturalis, que apparentiam sequitur et passio dicitur. Tertium est spiritualis influxus a Deo vel alio spiritu bono vel malo. Quartum est connexio appetitus spiritualis et intellectualis, quorum inferior trahit superiorem et retrahit. Quintum est lesio originalis vel fomes in tribus viribus anime, que sunt memoria, intellectus et voluntas. Sextum est inclinatio bona vel mala ex complexione proveniens. Septimum est inclinatio proveniens aliunde, utpote ex astris vel aliis causis[14] naturalibus extrinsecis vel intrinsecis. Istis omnibus modis voluntas potest premoveri ad bonum et ad malum; exceptis sexto quo solum movetur ad malum et tertio quo solum instigatur ad bonum, scilicet in fluxu
(notae in rubro in dextera margine)
* primum, secundum, tertium, quartum, quintum, sextum, septimum
(nota in infera margine)
** Scriptum anno Domini 1396, in die Nicolai Confessoris, quod festum fuit 4a feria dominice prime adventus, in quo anno Francigene fuerunt interfecti a Turcis