F. 83v
et[1] postea non dat. Sed hec opinio nullomodo videtur sustinenda, quia puerilis videtur et vana.
Alii[2] dixerunt indistincte quod indulgentie tantum valent quantum sonant, ita quod tantum valeant danti parum sicut multum danti, et de propinquo venienti tantum sicut venienti de remotis. Sed nec hoc videtur rationabile. Unde videtur dicendum quod cum indulgentie valeant ad meritum remissionis pene et non ad meritum vite eterne nisi ex consequenti. Et tamen[3] remittere penam in toto vel in parte homini ad remissionem bene disposito possit prelatus de Ecclesie thesauro.
Credo quod indulgentie de se tantum valeant quantum sonant. Ita quod valeant quadraginta dies tantum cuilibet habenti quantum valent eidem quadragesima dies penitentie, et annus indulgentie tantum valet quantum annus penitentie secundum determinationem sive taxationem factam sive a sacerdote, sive a iure, sive etiam a iustitia divina. Non tamen valent indulgentie omnibus equaliter, sed secundum quod sunt magis vel minus dispositi per meritum remissionis pene. Unde, sicut quadraginta dies penitentie canonice plus valent perficienti eam cum fervore devotionis et labore quam alteri perficienti eam remissiori modo, ita dico quod quadraginta dies indulgentie plus valent illi qui se ad eam magis disposuit, maiori scilicet fervore dilectionis, devotionis et laboris vel afflictionis vel dati quantitate. Valent ergo gratia exempli omnibus suscipientibus quadragesima dies indulgentie date tantum quantum valeant eisdem quadraginta dies penitentie in vita presenti, non tamen valent equaliter omnibus sicut nec quadraginta dies penitentie equaliter valent omnibus. Valent enim plus venienti de loginquo ceteris paribus quam de propinquo.
Concedendum est ergo quod indulgentie quantum est de se et ex parte dantis tantum valent quantum sonant.
Ad obiectionem primam dico quod non fit remissio pro tribus obulis, sed pro utilitate consequente huiusmodi contributionem, quia Ecclesia etiam magis respicit fructum quam datum.
Ad secundam[4] dico quod, cum veniens a remotis sit magis dispositus quoad meritum remissionis, quia plus laboravit, plus valent ei indulgentie ceteris paribus.
Ad tertiam dicitur quod fit recompensatio per meritum publicum, ut supra dictum est.
Respondit: existenti in Dei offensa non potest dari indulgentia, quia nec talis est capax, nec prelatus potest inimico Ecclesie extra Ecclesiam existenti thesaurum Ecclesie dispensare. Etiam[5] est ratio, quia non[6] potest fieri remissio pene culpa manente, sed per indulgentias non fit remissio culpe mortalis, ergo nec pene.
Respondit: tam religiosis quam secularibus valent indulgentie, dummodo alias sint capaces et faciant id pro quo dantur indulgentie. Quamvis religiosus non habeat proprium, potest tamen habere administrationem vel etiam licentiam sui superioris dandi aliquid pro indulgentia promerenda et tunc valent sibi.
Respondit: prelatus non potest sibi primo et principaliter indulgentias dare, sed indulgentia omnibus et singulis data etiam sub eadem forma uti poterit ut privata persona, non ut prelatus qui indulgentias dedit, et ita non solvit seipsum de directo.
Utrum indulgentie valeant solum in hac vita degentibus aut etiam in Purgatorio existentibus.
Respondetur: aliter impenditur alicui suffragium, aliter indulgentia. Suffragium impenditur per caritatem, indulgentia per auctoritatem. Ecclesia autem militans habet cum illis in Purgatorio communem caritatem, sed non habet super eos auctoritatem, ideo potest eis communicare suffragia per missas, orationes et elemosinas, non autem potest eis dare indulgentias nisi per modum suffragii, non per modum indulgentie. Non poterit enim prelatus hiis qui in Purgatorio sunt indulgentiam dare directe, quia non sunt de foro suo, nec existentes in Purgatorio possunt facere illa pro quibus indulgentia datur, sed indirecte per suffragium et ministerium viventium qui sunt adhuc de foro Ecclesie. Non enim existentes in purgatorio proprie a pena absolvit, sed quasi eos ex merito viventium qui hoc merentur de communi thesauro relevat, sicut aliter liberat debitorem ipse creditor ipsum a debito absolvendo aliter amicus debitoris pro eo debitum solvendo.
Consequenter videndum est a quibus et pro qua causa dari possint.
Utrum episcopus possit indulgentias facere.
Respondetur: competit indulgentias facere de communi thesauro Ecclesie super quem thesaurum solus Papa habet potestatem plenariam, omnes autem alii limitatam. Nam solus Papa habet plenitudinem potestatis. Alii vero vocati sunt in partem sollicitudinis ut in capitulo “Ad honorem”, De auctoritate et usu pallii. Ipse ergo habet potestatem ubique et regulariter, alii non nisi secundum eius concessionem et certo modo limitato, scilicet regulariter quadraginta dierum et in dedicatione unius anni indulgentias potest dare episcopus, ut in capitulo “Cum exeo”, De penitentia et remissione, et in capitulo sequenti, et in capitulo ultimo eodem tytulo Libro 6 et ergo episcopus, licet non habeat plenariam potestatem super illo thesauro, habet tamen certam potestatem sibi concessam a Summo Pontifice[7].
Utrum malus episcopus possit indulgentias facere.
Respondetur: prelatus non dat indulgentias de proprio merito, sed de thesauro Ecclesie. Peccatum autem, si auffert sibi meritum proprium, non autem auffert sibi thesaurum, nec eius dispensationem, nec disponendi auctoritatem. Unde episcopus malus potest ex sibi concessa auctoritate indulgentias fidelibus facere.
Nota