F.82V
ANONYMUS
(Edidit Mihai Maga)

F. 82v


non[1] cognoscitivas, oportet quod rememoratio accipiatur improprie, videlicet pro excitatione, directione vel reductione potentie ad actum qualiter omnem naturam rationalem et irrationalem rememorari oportet a causa prima ut agat. Non autem sic oportet omnem naturam irrationalem inferiorem regionis[2] elementorum ab aliqua causa superiori creata ut a coelo rememorari id est excitari ut agat. In aliquibus autem hoc videmus ut de natura vegetabilium que per hyemem quasi dormiunt et post accedente influentia solis incipi<un>t pullulare secus est de natura animalium perfectiorum que eque generant yeme et estate. Similiter secus est de natura ignis et aque que etiam si celum staret et omnis eius influentia suspensa esset adhuc ageret in passum. Et hoc de illo. Henricus de Hassia.


Nota quod duplices sunt docti


Dan. 12 dicitur: Qui autem docti fuerint etc. Nota quod duplices sunt docti qui ratione intelligentie spiritualiter fulgebunt in beatitudine, videlicet docti pure contemplativi qui profundis ac altis celestium meditationibus[4] ampliori inflammantur devotione et caritate. Alii sunt docti qui exercitio exterioris predicationis vel lectionis erudiunt iustitiam et virtutis intelligentiam et illi merentur aureolam que sequitur doctrine exercitium et non doctorum tytulum. Qui stelle conparantur Daniele, ubi supra, propter premium accidentale uel aureolam qua spirituali quadam fulgore scintillant ex modo merendi sicut et martires et virgines. Differentia ergo est inter doctos solum et inter doctos qui etiam sunt doctores, qui[5] etiam sunt in triplici differentia[6].

Sunt enim doctores tytulares seu facti, sunt doctores re et opere non graduati et doctores pastorales ordinarii, de quibus Matth. 5: Vos estis lux mundi. Et Ad Eph., 4: Qui ascendit super omnes celos et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consumationem sanctorum in opus ministerii in edificationem corporis Christi, videlicet mistici, quod est ecclesia. Ex quibus patet quod[7] Christus ascendens in celum conmisit fidelium gubernationem et illuminationem non angelis, sed hominibus spiritualioribus et illuminatioribus. Unde et beatus Augustinus in prologo libri De doctrina Cristiana dicit quod, licet Deus posset singulos homines per angelos edocere, tamen instituit ut homines mutuo se doceant, ut ipsa, inquit, caritas habeat aditum refovendorum invicem animorum. Et illud dictum ipse sic declarat duplici exemplo[8]. Primum est quod spadonem illum seu eunuchum in Actibus Apostolorum non docuit angelus divino oraculo, sed Philippus apostolus[9]. Secundum exemplum est quod Moyses a Ietro socero suo alienigena, tamen tum ipse Moyses esset homo maxime providus, tum quia minime superbus, consilium accepit ab illo gentili de regimine populi Dei[10]. Idem patet de Cornelio quem misit angelus informandum ad beatum Petrum et ita de multis[11]. Hec dico ut appareat quod iuxta divine dispositionis ordinem inter homines sicut et inter angelos debet esse ierarchia etc. Illud habes in libro alio folio 74. Henricus de Hassia


(notae in infera marg.)

¶ Nota quod Daniel dicit[12] in fine sue sanctissime visionis iustos fulgere sicut stellas et intellegentes, id est doctos, quasi firmamentum, ut habetur Dan. 12, quasi firmamentum. Quod eminentius est et non unius, sed omnium stellarum fulgore lucet, 1 Cor., 15: Alia est claritas solis, alia claritas lune et alia claritas stellarum. Stella enim differt a stella in claritate et ita sanctus a sancto, doctus a docto et beatus a beato. Henricus de Hassia.

¶ Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, et hoc quantum ad premium essentiale, et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas eternitates; quamvis unica sit eternitas, tamen comparata ad dierum et omnium ymaginabilium seculorum multitudinem que complectitur; eternitates dicitur vel sumitur ‘eternitates’ pro ‘evi eternitates’, que tot sunt quot sunt res evi[13], id est a parte post perpetue. Videntur hic in auctoritate Danielis tangi duplices docti qui ratione intelligentie specialiter fulgebunt in beatitudine, ubi supra. Henricus de Hassia.


Nota de vocatione Pauli ad apostolatum


Ieronymus in Prologo[14] Galeato, ‘Cur Paulus vas electionis’, quod dicit quare ipse electus sive assumptus fuerit, ut quasi vas pretiosum portaret verbum predicationis per mundum, Act. 9: Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum; et respondit Ieronymus: ‘Nempe quia vas legis et Sacrarum Scripturarum armarium’, quod dicit ideo ad hunc statum elegit Dominus Paulum, quia vidit ipsum ex divinarum divinalium plena notitia spiritualiter ydoneum. Ex quo facto elici potest documentum quod in electione ad statum episcopatus, alibi folio 74. Consequenter circa responsionem Beati Ieronymi ad questionem quam hic format, videlicet ‘Cur Paulus apostolus vas electionis’. Et respondet quod ideo, quia doctus in lege et Scripturis. Si illa responsio est valida, queritur ergo quare Deus etiam non elegit Gamalielem, doctorem Sancti Paului et Nicodemum, de quo Christus dixit: Et tu es magister in Israel; et quare tunc elegit Petrum et alios piscatores inscios pro introductione et fundatione fidei et non magis episcopos uel alios legis doctores? Responsio questionis est quod Deus sic fecit ne introductio fidei etc. De hoc 88 et aliis nihil deficit neque obmissum est de hac materia. Henricus de Hassia.


Nota de indulgentiis


Restat de satisfactionis relaxatione, que fit per indulgentias, occasione cuius videndum est: primo, quantum indulgentie valeant; secundo, quibus valeant; tertio, quando valeant; quarto, a quibus et pro qua causa dari possint.



<Articulus I>


Quantum ad primum, quero primo: an indulgentie aliquid valeant; secundo, an tantum valeant quantum sonant.


De primo videtur quod indulgentie nichil valeant, quia prelatus non potest uti pro suo arbitrio potestate clavium; ergo non potest pro sua voluntate satisfactionem aut penam pro peccatis relaxare; ergo non valet relaxatio indulgentiarum, que fit per voluntatem relaxantis.

Secundo sic: sicut Deus non negat misericordiam, ita nec iustitiam; ergo oportet peccatum debita pena puniri; ergo non poterit


Footnotes

[1] nota quod tria faciunt doctrinam alicuius mirabilem. Primum est cum ille docet alta et profunda, secundum quando (sup. lin.) qui docet magna et alta est etatis tenere, tertium quando illi qui docent sunt simplices a nemine umquam humanitus docti. Propter primum et secundum miratur de doctrina Christi, propter tertium et (iter.) primum de doctrina Petri et Iohannis mirabantur multi. Henricus de Hassia. – in marg. sup. ms.
[2] regionis] regimionis? coni. ms.
[3] docti] H.H. dicit illud quod sequitur super illo verbo Danielis: ‘Qui autem’ etc. et habetur in Prologo Galeato, capitulo quarto, ‘Sancta quippe rusticitas’ in sinistra marg. et videntur hic in auctoritate Danielis tangi duplices docti qui ratione intelligentie etc. in dextera marg. ms.
[4] meditationibus] ampliore add.sed del. ms.
[5] qui] que a. c. cod.
[6] differentia] nota inter doctos et doctores differentiam in sinistra marg. ms.
[7] quod] et alio modo add. sed del. ms.
[8] exemplo] duo exempla in rubro in sinistra marg. ms
[9] apostolus] Actus 8 in dextera marg. et Act. 9. Et Paulum apostolum, licet divina et celesti voce prostratum et instructum, ad hominem tamen missum esse, ut sacramenta perciperet et copularetur ecclesie. Item et centurionem Cornelium quamvis exauditas orationes eius et ellemosynas respectas ei angelus nuntiaret, Petro tamen traditum inbuendum in sinistra marg. ms.
[10] Dei] Exodus 18 in dextera marg. ms.
[11] multis] Actus 10 in dextera marg. ms.
[12] dicit] sup. l. ms.
[13] evi] eve ut uid. ms.
[14] in prologo] sup. l. ms.