F.81V
ANONYMUS
(Edidit Andrei Marinca)

F. 81v


sed quod unus philosophus reprobabat, alter affirmabat. Veniente autem doctrina fidei per Christum, limitatus est intellectus humanus et determinatus ad tenendum certas virtutes et secundum eas vivendum et Deum colendum. Talem captivitatem intellectus humani quantumlibet eruditi in humanis scientiis potuit facere Deo cooperante Paulus dicens: ‘Armatura indutus, que sunt potentia Deo’, id est que sunt illa potentia et fortia ab ipso Deo, ubi tangi videtur quintuplex[1] inpugnatio fidei seu religionis[2] christiane, que vinci habet per studium et doctrinam Scripture Sacre[3].

Quarum prima fuit et adhuc est per Iudeos innitentes[4] carnali et falso intellectui Divinarum Scripturarum.

Secunda fuit et est per hereticos et scismaticos qui sua superbia alicuius <sensus> Sacre Scripture cupientes erraverunt.

Tertia est et fuit per philosophos seu per mundi sapientes, quibus videbatur fides christiana rationi et humanis scientiis repugnans[5] et dissona.

Quarta fuit per potentiam tyrannicam presidentium, qui conati sunt multipliciter minis, tormentis et promissionibus retrahere a fide Christi et ab eius cultu.

Quinta inpugnatio est per viciosam et perversam vitam christianorum et maxime eorum qui presunt, dum enim a christianis viciose vivitur, eorum fides et religio ab hiis, qui foris sunt, amplius abicitur et conprimitur et nomen Christi ab ipsis plasphematur. Henricus de Hassia.

Prima istarum inpugnationum tangitur ibi ‘non carnalia’; secunda ibi ‘omnem altitudinem’; tertia ibi ‘et captivantes’[6]; quarta ibi ‘subiugare’; quinta ibi ‘et omnem inobedientiam’. Ex quibus omnibus colligere potestis quam utile sit et salutare studium et exercitium Sacrarum Scripturarum et pro remotione dampnabilis mali intellectus et affectus et pro adeptione salutaris et finalis boni ipsius hominis. Henricus de Hassia.


Nota de natura et Deo

Deus et natura nihil faciunt frustra. Deus et natura faciunt semper de possibilibus quod melius est. Non deficiunt in necessariis, nec excedunt in superfluis. Talis quidquid sit illa natura veteres veritatis ignari nimis eam[8] magnificabant[9]. Quidam omnes effectus naturales motus et operationes ad ipsam referentes simul et ad Deum, quidam solum ad ipsam nullam mentionem facientes de Deo, stultissime opinando Deum ab omni actione extra se vacare, et solum ut amatum et desideratum movere, hoc est in ratione obiecti amati et desiderati, quod est unus de erroribus philosophorum[10] peioribus circa habitudinem Dei ad creaturas. Nam Deum taliter movere solum se extenderet ad creaturas rationales Dei capaces per cognitionem in ratione summi boni. Et ita Deus nullam actionem aut motionem haberet circa creaturas non cognoscitivas vel circa cognoscitivas Dei non capaces.

Iterum, si Deus solum sic movet, tunc movet ut cognitus in ratione obiecti, vel ergo ut cognitus intuitive, vel solum abstractive. Si primum, tunc movet realiter effective ad extra, quia obiectum intuitive visum est causa effectiva visionis qua sic videtur. Si secundum, tunc Deus non plus movet quam res que non est solum abstractive cognita, sed res que non est nullo modo movet, igitur.

Iam hoc dimisso, videamus pro quo poterant sumere philosophi in dictis eorum locutionibus naturam contra Deum distinctam, ubi clarum est quod non poterant obstantibus prehabitis naturam rationabiliter capere pro quadam causa secunda suprema a qua omnes inferiores cause naturales haberent vires agendi et movendi. Verum quod poterant naturam licenter sumere pro toto ordine secundarum causarum inquantum quelibet secundum suam speciem determinata est a causa prima ad certos actus, motus, operationes et fines. Sic enim oportet sumi naturam quando dicimus tota natura vel omnipotentia nature non posset mortuum resuscitare et huiusmodi.

Secundo, poterant naturam strictius sumere, videlicet pro toto ordine causarum naturaliter non libere agentium, cuius ordinis cause superiores essent celestia corpora vel eorum motores rationales ipsa naturali necessitate moventes.

Tertio, in locutionibus predictis capi potest natura communiter posita pro cuiuslibet secunde cause natura propria secundum conditionem sue speciei sibi debita, ita quod sit sensus “Deus et natura nihil faciunt frustra”, id est sicut Deus non frustra agit aut movet, ita nulla factura seu creatura eius innixa pure et precise viribus a creatore sibi constitutis agit aut movet frustra seu errat quantum est de se. Hoc dico, quia natura potest errare[11] ratione impedimenti extrinseci circa passum vel ratione lesionis intrinsece[12] vel ex conditione libertatis proprie. Primo modo contingit naturam gravis simplicis in descendendo errare a centro. Secundo modo contingit naturam lapsam hominum et aliorum errare sepissime a legittimis naturalis ordinis et habitudinis sibi ab auctore nature constituti nimis clarum est hoc.

Tertio modo erravit natura angelorum et primorum hominum adhuc pura et incorrupta.

Hic ad considerandum aliquid de concordia et discordia Dei et nature queritur.

An omnis actio create nature sit de intentione cause prime. Videtur quod sic.
Si opus nature est opus intelligentie non errantis etc, respondendo breviter dico quatuor conclusive.

Primo quod omnis creature actio secundum veritatem integritatis nature ipsius facta impedimentis remotis est a Deo intenta[13] et sue voluntati conformis. Patet, quia ipse est qui dedit cuilibet creature veritatem nature sue et constituit sibi legem in agendo et movendo et ergo in