F. 81r
De talibus christianis sicut et gentilibus, cum adepti fuerint fines quos sibi statuerunt, dicit Christus: Amen dico vobis receperunt mercedem suam et illud fili, recepisti bona in vita tua, Luce 16. Sed videtur quod bonum quod tales adipiscuntur non debeat dici merces vel premium. Ratio quia peccant in actibus et in operibus quibus conantur ad suos malos fines et per consequens Deum offendunt, igitur non merentur apud ipsum bonas mercedes, sed graves penas, pro cuius solutione notandum est faciliter quod mereri multipliciter sumitur secundum Alanum in De equivocis misticis, ut habetur alibi. Hiis notatis dico quod secundum modum distinctionis premisse de mereri gentiles studiis suis laboriosis et operibus bonis de genere quamvis non recta intentione nec bene huiusmodi fecerint possunt dici meruisse apud Deum bona predicta pro quibus laborabant quoniam hoc congruebat ex parte Dei qui est largissimus dispensator et paterfamilias benignissimus domus sue, scilicet universi, faciens solem suum oriri super bonos et malos, ut mali habundantia beneficiorum inclinentur et incitentur ad referendum Deo gratiarum actiones, et boni amplius ad bonum moveantur, quoniam divina benignitas aliquos consuevit allicere ad se beneficiorum multiplicatione, alios compellere ad se tribulationum immissione.
Secundo competebat remunerari gentiles magnitudine scientie speciali ex directione, propter profectum et utilitatem multiplicatione futurorum fidelium, ut patet in precedentibus.
Tertio etiam possunt dici meruisse scientiis illustrari, quia per hoc[1] se disponebant et hoc per magnam diligentiam et sollicitudinem pro acquisitione et inventione veritatis, sicut patet per beatum Hieronymum in prologo Galeato. Sed dubitatur adhuc[2] an aliqui philosophi tam recta et debita intentione studuerint. Reverte folium. Henricus de Hassia.
Utrum quod natura de ingenio non dedit vel aliis viribus per exercitium vel studium attingi possit. Ad illud responderi potest quod sic quantum ad aliquid. Unde Valerius, libro 8, de industria loquens Demostenis, dicit: ‘Demostenes cuius commemorato nomine maxime eloquentie consummatio audientis animo obruitur. Cum ipse inter initia iuvente, id est iuventutis illius, artis scilicet rethorice quam affectabat, primam litteram dicere non posset, scilicet R, oris sui vicium tanto studio et ingenio expungnavit ut illa littera a nullo alio expressius proferretur[3]; et narrat ibi quomodo Demostenes, in pluribus vires quas ei natura denegavit industriosa habituatione acquisivit. De ipso subdit Valerius dicens: ‘Demostenes contra[4] rerum natura<m> etiam quidem[5] victor abiit malignitatem nature pertinacissimo animi robore superando. Itaque alterum[6] Demostenem mater, alterum industria enixa est”. Hec ibi. Nec mirum si per sollicitam quere in alio libro, folio 88, et hoc de illa dubitatione.
Utrum diversitas ingeniorum se teneat ex parte corporis solum vel etiam partim ex parte anime. Responditur quod secundum aliquos provenit utroque modo, primo ex parte anime, et hoc ratione essentialis inequalitatis animarum in gradibus essentialium perfectionum ponunt enim multi unum individuum essentialiter perfectius alio. Secundo modo ex parte anime, quia fomes originalis vicii in anima unius maior esse potest quam in anima alterius et hoc si talis fomes consequitur gradum concupiscentie in conceptione, ut aliqui dicunt[7]. Quod[8] vero magna pars habilitatis et bonitatis ingenii teneat se ex parte corporis nullus dubitat, cum oporteat quod secundum modum receptionis specierum sensibilium et sensationum in virtutibus organicis ipse intellectus cui huiusmodi deserviunt melius vel peius apprehendat et iudicet.
Queritur quomodo proveniat et unde quod unus est ingeniosus valde ad unam scientiam vel ad unum artificium et ad aliud rudis et ineptus. Responditur quod hoc potest provenire multis modis; primo ex naturali inclinatione[9] a nativitate contracta, ad obiecta vel ad actus aut habitudines obiectorum talis vel talis scientie. Habent enim aliqui naturalem abhominationem aliquarum rerum, ut casci vel vivi etc. Et ita econtra aliqui contrahunt naturalem delectationem vehementem plus ad unam speciem rerum quam ad aliam.
Secundo, hoc provenit quodammodo per accidens, utpote qui naturaliter inclinatus est ad avaritiam vel honorem etc. studiosius querit et proficit in scientiis seu artibus quibus huiusmodi consueverunt acquiri.
Tertio modo potest esse quod alicui a pueritia tales uel tales res magis obiciebantur. Et ergo filii pictorum, quia a primo consueverunt videre ymagines habiliores, inveniuntur ad pingendum et ita de aliis.
Quarto modo provenire potest ex ymaginatione vel ex habitu parentum generantium, eo modo quo Iacob procurabat generari oves varii coloris, ut habetur Genesis 30. Predicte 3 questiones consecuntur se invicem inmediate in lectura. Magister H.H.
Nota de quintuplici inpugnatione[10] fidei
Captivantes omnem intellectum, hoc dicit Paulus, quia ante adventum christiane fidei intellectus humanus erat quasi vagus et ambiguus et non fixus in ceteris opinionibus seu credulitatibus quibus non liceret contrarium tenere