F. 80r
debitum suum et diligentiam quam ex naturalibus facere potuerunt pro sua salute.
Secundo modo ille philosophus fuisset vere moraliter iustus vel virtuosus qui conformasset se in omnibus dictamini naturalis rationis, inquantum illud a causa prima emanavit seu qui in omnibus ordinem et modum visus fuisset servare, inquantum talis ordo et modus a causa prima rebus fuit inditus et constitutus. Si aliqui philosophi tali consideratione vel intentione virtutes exercuerunt videntur a Deo maxime specialiter directi fuisse et illuminati quia eorum vita moralis fuisset propinqua ad vere iuste vivere. Et si bragmane vixerunt secundum ius naturale tali intentione, erant in statu salutis tempore legis nature. Patet[1] itaque ex premissis quod solum actus quos faciunt homines moti ex dilectione Dei super omnia sunt proprie premii celestis meritorii et adhuc non ex quacumque dilectione Dei, sed solum ex illa que originatur in nobis ex habitu supernaturaliter infuso. Patet etiam quomodo nullum bonum manet irremuneratum scilicet remuneratione de congruo, large tamen loquendo de illa remuneratione vel etiam intelligitur nullum bonum irremuneratum, quia iuxta humanam consuetudinem et reputationem omnis actus virtuosus meretur honorem cum honor hac consuetudine reputetur premium virtutis, vel tertio intelligitur de premio essentiali[2] actus boni de quo habes cum Q littera[3] Magister Henricus de Hassia.
Ad contrarium tamen arguitur, quia per studium tale acquiritur circa Deum et creaturas cognitio veritatis que est necessaria ad iuste et recte vivendum eo quod philosophia ostendit debitum rectum[6] finem et ordinem ac nature statum, igitur est virtuosus labor et meritorius, quia „nullum bonum irremuneratum”, secundum Boethium. Item actus militie temporalis romanorum tendentes ad bonum rei publice exercitatis fuerunt meritorii glorie temporalis secundum Augustinum 6 De civitate Dei, igitur a fortiori actus militie stoice philosophantium gentilium debuerunt eis esse meritorii. Consequentia est clara, antecedens patet 2 De civitate Dei, capitulo 15, ubi loquens de Romanis dicit Augustinus „quibus non erat daturus Deus vitam eternam” si neque eis hanc terrenam gloriam excellentissimi imperii concederet non redderetur merces bonis actibus eorum, id est virtutibus quibus ad tantam gloriam pervenire nitebantur isti privatas res suas pro re communi, hoc est pro re publica et pro eius erario contempserunt, avaritie restisterunt[7] consuluerunt patrie etc. Non est ergo, dicit Augustinus, quod de summi et veri Dei iustitia conquerantur, quia receperunt mercedem suam.
Pro[8] isto dubio premitto quod studium est diligens vel vehemens animi aut mentis applicatio vel occupatio ad inveniendum, declarandum, roborandum vel defendendum veritatem, quia omnis studiosus labor est vel certa inventionem veritatis vel invente declarationem vel roborationem aut defensionem. Quo premisso notandum est quod multiplici causa vel intentione diversi se applicant studio philosophie. Nam aliqui precise intentione gentilium, videlicet quia cognitio veritatis est perfectio intellectus humani ut patet per hoc quod „omnes homines naturaliter scire desiderant”. Alii se applicant tali studio ut intytulati promoveantur vel lucrentur aut ad scientias lucrativas disponantur. Alii vero ut honorentur et magni habeantur, quia „scientia est de numero bonorum honorabilium”, et omnes isti indebita intentione moventur. Alii igitur sunt qui tali studio se dant tribus bonis intentionibus, et hoc habes in libro cum Predicamentibus in fine tredecimi folii. Hiis premissis trado talem conclusionem quod studium scientiarum secularium non apud infideles, sicut apud Christianos fuit premii celestis meritorium. Patet, quia gentiles applicabant se tali studio premissis tribus intentionibus indebitis et[9] insufficientibus ad meritum apud Deum. Non enim intuitu Dei nec ex eius dilectione nec eius honorem per hoc quesierunt ipsum propter quod reprehenduntur per Apostolum ubi supra. Secunda pars conclusionis, videlicet quod studium scientiarum secularium, ut sunt artes liberales, medicina et scientia legum civilium, apud fideles sit celestis premii meritorium, patet, quia alii actus et sollicitudines fidelium minus principales et utiles ex dilectione Dei aut ad eius honorem facti sunt sic meritorii, igitur a fortiori studium veritatis multipliciter utilis ad directionem vite humane erit talis premii meritorium. Et dixi notanter in conclusione ‚premii celestis’ quia si, ut allegatum est, Romani actibus strennuis exterioris militie meruerunt dominium mundi, ut Augustinus innuere videtur, verisimile est ut Socrates, Plato et Aristoteles, qui longe fuerunt abstractiores et virtuosiores aliquod maius bonum temporale meruerunt ut aliquod donum speciale citra donum gratie gratificantis. Et illud donum videtur fuisse aliqua specialis illustratio adiuvans philosophos in inventione scientiarum maxime propter fideles futuros, quia gratie gratis date sepe dantur magis et principalius propter bonum