F. 7V
MAGISTER IOHANNES RUESBACH
(Edidit Monica Brinzei)

Secundum: quamvis potentia producendi ad intra sit perfectio simpliciter, non tamen ille qui sic potest producere isto qui non potest producere est perfectior vel omnipotentior aliqualiter. Prima pars illius corollarii probatur, quia potentia producendi est essentia divina saltem ydemptice que est perfectio simpliciter.

Secunda pars patet, quia Pater vel Filius non est perfectior Spiritu Sancto.

Tertium: opinio Arii ponens Deum habere ad extra verum et naturalem Filium est impossibilis.

Ex hiis patet quid sit dicendum ad questionem.




Magistri Petri de Walse


Utrum potentia creandi sit communicabilis creature

Et arguitur quod non. In infinitum difficilius est aliquid ex nichilo simpliciter[1] producere quam ex aliquo, igitur hoc exigit virtutem infinitam. Consequentia tenet, quia sola virtus infinita potest in modum agendi in infinitum difficiliorem <esse> quam sit modus agendi finite difficultatis. Et ultra, ex consequenti sequitur quod non potest competere creature[2]. Et antecedens patet, quia inter nichil et aliquid nulla est proportio, igitur inter ipsa est distantia infinita, igitur. Et per consequens infinite difficultatis est de nichilo etc., quia agere per distantiam infinitam est infinite difficultatis[3] etc.

Oppositum arguitur per Magistrum libro 4 distinctione 5, dicentem quod „licet creature non possit communicari auctoritas creandi, tamen misterium creationis <etc.>”, et dicit quod sic creature potuit communicari potentia creandi, non est autem alicui communicata. Idem tenet Durandus super 2 Sententiarum, distinctione 1, questione 2.

Nota[4] distinctionem creatorum propter terminos aliquos positos in titulo questionis, scilicet potentia creandi in creatura. Notandum quod creatio capitur dupliciter: in genere creare communiter capitur pro facere aliquid ex nichilo; et quia hoc dupliciter potest intelligi, ideo iuxta hoc dupliciter sumitur ‚creatio’: uno modo illud agens diceretur aliquid facere ex nichilo quod in sua factione excludit omne preexistens ad suam factionem concurrens – et ex parte agentis, et ex parte facti – et tunc agens non agit virtute alicuius agentis prioris, nec factum sit[5] ex aliqua materia preexistenti; alio modo quod agens excludat saltem eiusdem[8] preexistens ex parte facti, sed non ex parte agentis, ut scilicet, si aliquod agens virtute alicuius prioris agentis produceret aliquem effectum non ex materia presupposita, diceretur creare illum. Et utroque modo volo uti in proposito et creatio in genere prout complectitur dictos modos potest sic describi. Causatio effectus secundum plenitudinem continentie solius causalitatis active[7] et conformiter de ly ‚potentia creandi’: potentia causativa effectus secundum plenitudinem continentie solius causalitatis active; conformiter de ly ‚anichilare’ est corruptio rei secundum plenitudinem continentie solius potentie corruptive active[8]. Et conformiter suo modo describi possunt creator, potentia creandi, creare, creari et conformiter anichilare.

Ex quo sequitur primo correlarie quod ad rationem creationis duo pertinent. Primum est quod nichil presupponit in re que creari dicitur, quia causalitas creantis sufficienter extendit se ad omne illud quod est in re que creatur. Secundum est quod res que creari dicitur non habet esse ex se de natura sua, sed tam ipsa quam natura sua habet esse dependenter ab alio, sic quod, si sibi relinquatur, consequatur non esse ipsam.

Secundo sequitur quod, cum dicimus aliquid fieri ex nichilo, ly ‚ex nichilo’ non debet accipi quoad materiam[9] vel terminum a quo positive, sed quoad illa[10] debet capi pure negative. Patet, quia ly ‚ex nichilo’ non dicit aliquam nichileitatem ex qua tamquam ex materia aliquid fiat, nec etiam dicit positive ordinem illius quod fit ad nichil, tamquam ad[11] terminum a quo. Ex quo sequitur tertia pars corollarii, quod aliquid dicitur creari ex nichilo solum negative capiendo ly ‚ex nichilo’, hoc est non ex aliquo in ratione subiecti aut in ratione termini a quo.

Tertio sequitur quod sicut creatio non habet subiectum in quo fit, sic nec terminum ex quo vel a quo fit. Patet ex dictis et etiam ex hoc quia creatio non est motus, nec talis mutatio de cuius ratione sit esse de quoddam in quoddam. Ex iam dictis propositionibus potest elici differentia creationis a naturali productione.

Quarto sequitur quod creatio differt a naturali productione, eductione, transsubstantiatione et eternali ad intra productione[12].


Footnotes

[1] simpliciter] in marg. dex. B
[2] et – creature] in marg. dex. B
[3] et – difficultatis] in marg. dex. B
[4] nota] propter istos terminos potentia creandi creatura in marg. dex. B
[5] sit] fit con. B
[6] saltem temporaliter] in marg. B
[7] active] iter. sup. lin. B
[8] et conformiter – active] in marg. B
[9] materiam] a nullam a. c. B
[10] illa] dicta a.c. B
[11] ad] ad nichileitatem com. in marg. B
[12] productione] eductione, transubstantiatione et eternali ad intra productione add. sed con. B