F.78V
Anonymus
(Edidit Lavinia Grijac)

F. 78v


Henricus de Hassia et Henricus de Oyta dicunt[1] quod prima et fundamentalis radix potestatis confitendi, absolvendi et ligandi etc. est eadem scilicet karacter sacerdotalis[2] et ista est potestas radicalis et fundamentalis omnium aliarum conventium. Et dicunt quod hoc a nullo potest auferri per propriam, sicut ergo in degradato manet potestas consecrandi, sic omnino manet potestas absolvendi et ligandi, quia ille potestates non sunt aliud nisi karacter vel saltem inseparabiliter consequitur.

Sed tunc restat difficultas argumenti quare degradatus temptans absolvere non absolvit[3], et tamen, si temptaret consecrare, consecraret. Ratio est quia ad hoc quod sacerdos exerceat actus suos requiritur dispositio materie in quam agit, modo una dispositio materie in quam agit absolvendo etc. est suitas vel proprietas. Et hec est dispositio neccesaria, quia sacerdos non potest absolvere nisi oves sibi commissas et presentatas ab Ecclesia aut a pontifice, et hoc est ex ordinatione Ecclesie. Sed cum quis degradatur vel prescinditur ab Ecclesia, tunc omnis proprietas ovium sibi commissarum aufertur simpliciter, nec quis potest seipsum sibi presentare cum non habeat potestatem et hinc est quod si temptet quemcumque absolvere nichil facit, quia nullus homo est materia disposita ad capiendum absolutionem ab eo. Sed modo, licet ad consecrandum etiam requiratur materia disposita, tamen suitas vel proprietas non est una de dispositionibus illius materie, quia non oportet quod episcopus aut papa presentet alicui panem aut committat sibi, et ergo, si sacerdos consecraret panem etiam furatum, haberet[4] efficaciam si etiam episcopus prohiberet sibi presentari panem, tamen, si arriperet ipsum ubicumque ipse posset consecrare, licet cum peccato nec potest episcopus facere, quod proprietas panis sit una de dispositionibus materie, quia hoc non est ex ordinatione Ecclesie. Aliter posset dici quod, si quis ex ignorantia invincibili confiteretur, degradato ipse absolveret eum simpliciter ab omnibus peccatis, sed, si postea constiterit sibi illum fuisse degradatum, ipse tenetur secundario confiteri.

Henricus de Hassia dicit quod, si aliqui homines adulti in karitate existentes petant ex bona devotione infantulum suum baptizari et sacerdos omittat circumstantiam ad baptizandum necessariam quod puer nec baptizatur nec acquirit gratiam baptismalem, sed, si peteret baptizari cum vera devotione et penitentia suorum peccatorum et sacerdos omitteret circumstantiam necessario requisitam talis non baptizatur, sed acquirit gratiam baptismalem et deletionem omnium peccatorum suorum, scilicet originalis et omnium actualium. Et dicit quod ipse non viderit in dictis doctorum quod infantulus in primo casu baptizetur aut quod consequatur gratiam, sed appareat sibi quod ipse primam gratiam non possit consequi nisi virtute sacramenti baptismatis precise et non possit ipsam consequi ex devotione vel fide Ecclesie aut amicorum nec sequitur[5] si unus homo potest adulto[6] impetrare primam gratiam quod ergo possit infantulo carenti ratione impetrare primam gratiam, quia illa ut dicit ex ordinatione[7] Ecclesie non datur carentibus usu rationis vel nisi vi sacramenti secus de adultis quia ego possum Iohanne adulto impetrare quod ipse disponat se gratiam Dei concurrente.


Utrum omnia sacramenta sint eque efficacia in producendo gratiam[8]

Verbi gratia ponantur septem homines eque dispositi pro susceptione gratie et applicetur uni baptismus, alteri eukaristia, tertio penitentia, quarto crisma etc. Queritur utrum equalis[9] gradus gratie generetur in quolibet istorum septem. Quod sic arguitur, quia omnia sacramenta habent efficaciam ex eadem radice et eodem fonte precise, scilicet virtute passionis dominice, ergo omnia sunt eque potentia efficere gratiam, ut in simili si[10] ab eodem lucido derivantur multi et diversi radii eque longi in materias eque dispositas illi producunt eque intensam caliditatem.

Item cum istorum sacramentorum nulla sit efficacia nisi passio Christi, quare virtute illius passionis non producerentur gratie eque intense, tamen[11] materie essent eque disposite, aut quare Spiritus Sanctus non conferret equales gratias diversis subiectis per applicationem sacramentorum diversam non videtur ratio. Forte potest dici quod Deus ex pacto ad unum sacramentum plus confert de gratia quam ad aliud.

Henricus de Hassia dicit quod si aliquis sacerdos voluntarie mutaret formam verborum qualitercumque et in quocumque ydiomate dummodo retineret sententiam eandem ipse consecraret, licet ipse maxime peccaret.

Arguitur quod non quilibet sacerdos habet conficere, quia, quando Christus dixit in cena hoc facite in meam commemorationem, ipsis dedit solum apostolis et ipsorum successoribus potestatem consecrandi; sed soli episcopi sunt successores apostolorum etc. Confirmatur: in omni republica nobilissimus actus dentur soli principi; sed in nostra ierarchia consecrare sive conficere corpus Christi est summus actus, quia episcopus est summus princeps in eadem, ut dicit Dyonisius in libro De ecclesiastica ierarchia. Confirmatur: maius est consecrare corpus Christi quam altare vel benedicere virgines, sed illa reservatur solis episcopis etc.

Item, si sic, tunc plures sacerdotes possent eandem hostiam consecrare, consequens falsum, quia ubi unus totam rem facit, ibi plures ad actionem concurrere non possunt. Confirmatur: nam tunc unus posset consecrare unam medietatem et aliam alter, quod non videtur possibile. Confirmatur: quia sic unus consecraret per sola verba consecrationis nullas orationes premittendo eo quod ibi esset debita materia et omnia saltem essentia servata[12]. Probatur tamen consequentia cum quilibet habeat potestatem sacerdotalem.

Contra secundam conclusionem sequitur quod missa mali sacerdotis nulli prosit. Consequens falsum. Probatur consequentia, quia offerens non est acceptus, igitur nec sacramentum. Confirmatur per beatum Augustinum qui dicit quod extra ecclesiam non est locus veri sacrificii, sed ministri mali sunt extra ecclesiam etc.