F. 76r
eligibilius[1] esset habere quam non habere. Sed illa predicata non repungnant inter se cum de facto omnia Deo conveniant, qui est unum simpliciter et etiam illi multitudini, igitur ipsa possunt in aliquo[2] uno simpliciter inveniri, igitur aliquod tale est creabile, et quia omne creabile per yppostasim est creatum, igitur tale de facto est etc. Et hoc videtur satis possibile.
Sed contra: sit illud A; aut tale est perfectissimum illius multitudinis vel non. Si non, aut igitur sunt perfectiora, et si sic, tunc essent pari ratione infinita perfectiora A, quare talis multitudo potius correspondet in perfectione sua speciei A quam alicui alteri superiori; aut etiam inferiori non videtur ratio.
Confirmatur: perfectiora addunt multitudini etiam perfectionem, igitur A connumerata cum aliis reddit perfectius. Sed hic respondetur quod alia inferiora addunt proportionaliter imperfectionem, et ergo oportet ad invicem quodammodo fieri reductionem difformitatis ad uniformitatem. Sed contra, tunc sequitur quod A[3] sit media species inter perfectiores et imperfectiores, igitur dabitur suprema et infima. Ubi enim est medium, ibi sunt extrema eo quod medium dicitur relative ad extrema. Si autem dicis quod A non est media, quare igitur perfectioni sue correspondet perfectio totius et non alicui perfectiori vel imperfectiori non est ratio. Ista sunt satis difficilia.
Primo implicat essentiam creatam esse identicam pluribus suppositis, quia si sic, tunc cum supposita sint libera unum posset conformiter agere legi divine et[4] aliud difformiter, et sic staret unum dampnari, et unum beatificari et ex illo videtur sequi contradictio, quia sequitur quod essentia sit beata et non beata. Patet, quia ipsa in uno supposito beatificaretur et in alio dampnaretur, ymmo sequitur A essentia est beata, igitur fruitur Deo, et sequitur: est misera et dampnata, igitur non est beata, igitur non fruitur Deo. Dicendum quod A natura in uno supposito videbit Deum et beatificatur et eadem natura in alio numquam videbit Deum, et dampnatur. Ex hoc non sequitur quod A dampnatur et beatificatur, sed posset concedi, quod beatificatur et est simile, sicut non sequitur: anima movetur in manu, et quiescit in pede; igitur movetur et quiescit, et illa est responsio probabilis. Alia responsio: Henricus de Hassia dicit quod: “illa natura adhuc dupliciter potest se habere”. Uno modo quod illa natura esset secundum se formaliter cognitio et volitio, sicut essentia divina, et sic illa natura equaliter est volitio uni supposito sicut alteri et qualis volitio est uni, talis est alteri. Et sic de cognitione, quia non esset ratio, quare esset aliqualis volitio uni et non esset talis alteri. Et sic dicit consequenter quod non[5] staret unam conformiter agere, alia difformiter agente, et sic uno supposito beatificato, omnia beatificantur. Alio modo, illa natura ymaginatur, sicut nostra voluntas ita quod eliciat actus superadditos, et sic, etiam secundum illum modum, voluntas et intellectus dicuntur secundum substantiam, non relative, sicut dicimus de voluntate Dei, et sic, ad hoc dicit quod potest teneri quod omnis volitio essentie est volitio cuilibet supposito, et non potest ratio dici, quare potius A volitio esset volitio uni supposito quam alteri, et sic consequenter diceretur secundum hoc quod non[6] stat unum suppositum beatificari quin omnia beatificentur.
Regula[7] theologalis est quod qualiter fieri a Deo non implicat nobis evidenter contradictionem, hoc a Deo non est negandum, sed sibi attribuendum, et dicitur in regula notanter quidquid non implicat a Deo etc.[8], quia peccatum fieri non implicat eo quod coctidie peccemus, et tamen a Deo non potest fieri, sed implicat a Deo fieri. Dicitur etiam notanter quidquid fieri non implicat, unde multa sunt que non implicant, verbi gratia Adam non fuisse, non implicat, et tamen Deus non potest facere quod non implicet. Probatur, quia aliquando fuit verum, et tunc non implicabat contradictionem. Modo propositio iam significat ut tunc; ergo, sicut tunc non implicabat, ita nec modo, unde propositio dicitur implicare ex qua potest contradictio deduci evidenter modo, si ex ea posset contradictio deduci, tunc semper potuisset deducta fuisse ex ea. Ex hoc dicit Henricus de Hassia quod est quorumdam opinio quod nulla negativa kategorica implicat contradictionem, ut Deus non est, non implicat. Unde hec consequentia non est evidens, Deus non est, igitur Deus est, quia negativa non infert afirmativam evidenter, nec illa est evidens, Adam non fuit; igitur Adam fuit, ymmo quandoque non valuit. Modo ad propositum Adam non fuisse non implicat secundum illam oppinionem, et tamen Deus non potest facere Adam non fuisse. Ratio est, quia licet non implicet Adam non fuisse, tamen Deum facere Adam non fuisse implicat, ut diceret illa opinio[9]. Similiter dicatur generaliter quod implicat preteritum facere non esse preteritum[10], et implicat preteritum revocare; ergo Deus talia non potest facere. Sed preteritum non esse nec fuisse preteritum, ymmo nullum preteritum fuisse non implicat, et tamen Deus talia non potest facere, quia ea facere implicat, ut dictum est. Ex[11] dicta regula arguitur. Probando quod Deus potest facere creaturam trine suppositam limitatam, scilicet ad tria supposita, quia quidquid non implicat a Deo fieri ascribendum est sibi, sed Deum talem creaturam facere non implicat nobis manifeste etc. Maior est regula, minor est respondentis. Dicendum quod adhuc loquendum est cum modestia, quia licet non appareat nobis implicare, tamen forte implicat eo quod verisimile est, quod esse suppositum trine sit proprietas solius Dei. Confirmatur quidquid dignificat factorem et magnificat eius artem hoc est sibi attribuendum, sed tale videtur esse Deum facere talem creaturam trine suppositam, igitur etc.