F.72R
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

F. 72r


producat caliditatem et in alio aere illuminato producat caliditatem lumine non coagente, petitur quomodo illa lumina diversimode se habent ad caliditatem. Si dicit quod unum lumen dat caliditati esse et aliud non, per hoc non videtur bene necesse alietas. Hic audivi solutionem non bene sive faciliter reprobabilem. Diceretur enim ad dubitationem quod lumine prius causante et posterius non, facta est mutatio ad aliquam rem sed ad aliquid vel ad aliqualiter prout ly ad[1] aliqualiter’ est ad verbum huius generalissimi ad aliquid, vel factum est quod res aliam habitudinem habent adinvicem quam prius. Si petitur quomodo aliter habent se adinvicem quam prius, dico quod prius habuerunt se adinvicem causaliter sicut effectus et causa se habent adinvicem et posterius non. Unde prius caliditas recepit esse a[2] lumine et posterius non. Aliter ergo se habent adinvicem prius et posterius secundum ad aliquid. Talis ergo alietas qua effectus prius habuit esse ab aliquo a quo posterius non vel econverso sufficit ad hoc quod contradictoria varientur in veritate, et hoc potissime videtur in dictis contradictoriis, quia illa important habitudinem esse adinvicem. Per hoc posset responderi ad tertium argumentum precedentis dubitationis. Sed contra istam[3] solutionem, quia, si esset bona, tunc aliqua mutatio esset per se secundum ad aliquid, consequens contra Philosophum 5 Phisicorum. Et patet consequentia, quia non staret illam mutationem esse et predicata ad aliquid non variari, nec econverso staret ea variari nisi facta tali mutatione posset dici quod Aristoteles 5 Phisicorum locutus est de mutationibus proprie dictis, et ideo dicit de motu ibidem non de mutatione in[4] genere. Modo clarum est quod in proposito non est motus, ymmo mutatio de qua loquimur, nec est acquisitiva nec deperditiva, quia nulla res generatur per eam nec aliqua deperditur, sed solum fit ut illud quod fuit causa[5] alicuius postea non sit causa vel e converso. Item, quando dicitur quod non fit transitus de contradictoriis sine mutatione, clarum est quod per mutationem ibi non intelligitur nisi res aliter se habere, quia, si ad ymaginem sine mutatione propria res per propositionem significate inciperent aliter se habere utique fieret transitus de contradictorio in contradictorium, igitur oportet ibi mutationem communiter capere, ut dictum est. Hoc videtur michi verum.

Tu dicis quod ad hoc quod A producatur a Deo non requiritur nisi ut velit ipsum habere esse ab aliquo. Contra: si illa esset sufficiens[6] ratio causalis, tunc quodlibet in quolibet instanti produceretur. Consequens falsum, quia tunc quodlibet esset ita actualis motus vel mutatio sicut calefactio, et per consequens nulla esset permanens. Forte posset negari consequentia, quia in motu partes succedunt sibi, sed in re permanente quamvis continue fieret nulla succesio esset partium.

Item in motu pars prior corrumpitur simpliciter et sequens generatur et ergo magna differentia adhuc esset inter permanentia et succesiva.

Item ad idem arguitur: tunc idem esset effectum a Deo conservari et produci. Consequens videtur falsum et patet consequentia.

Item[7] vel intellectus divinus et voluntas divina eque primo concurrunt causative, vel intellectus prius, aut voluntas prius. Quod non eque primo, quia intellectus habet se per modum indifferentie respectu istius quod est Socratem fore et illius quod eest[8]st Socratem non fore, ergo ad hoc quod intellectus assentiat, oportet determinationem per voluntatem fieri, nec voluntas est prius quia respectu[9] istius quod est Socratem esse peccaturum[10] voluntas non determinat intellectum. Ex alio: si Deus produceret aliquam naturam que esset immensa quantum ad intelligere et velle staret adhuc quod talis non esset immense fecunda causaliter, igitur precise velle et intelligere divinum non est adequata ratio causalis creaturarum, quod tamen tu dicis.

Item vel Deus produceret res naturaliter vel libere contradictione. Non naturaliter. Patet satis quod non libere. Probatur[11], quia producit res taliter qualiter[12] ipse relucent in mente divina. Sed ipse ibi naturaliter relucent, igitur naturaliter producuntur. Confirmatur[14]: vel secundum eandem ydeam produceret hominem et asinum et quecumque alia diversa vel secundum aliam et aliam. Nullum illorum, etc. Non secundum eandem, quia illa sunt diversa inter se etiam tunc ipse non operaretur secundum artem divinam. Non secundum aliam et aliam, cum in mente divina[13] non sit pluralitas rationum ydealium cum ibi sit summa simplicitas etc.

Probatur[15] quod qualitercumque creatura habet se privative, taliter Deus vult eam se habere. Deus vult Socratem[16] peccare, etc. Antecedens probatur, quia Socratem peccare est verum, igitur Deus vult istam esse veram. Consequentia tenet per hoc quod dicis quod qualitercumque res se habet positive, taliter Deus vult eam se habere. Ultra vult illam esse veram, igitur vult sic esse sicut per eam significatur. Consequentia bona. Ultra igitur vult ita esse quod Socrates peccet, igitur vult Socratem peccare. Posset uno modo dici quod Deus non vellet eam esse veram. Primo quia eam esse veram consurgit ex privatione vel posset dici quod esse verum in genere non est universaliter denominatio positiva. Unde valde diversimode propositiones affirmative et negative dicuntur vere una ex positione, alia ex privatione etc. Aliter si concederetur quod omne esse verum esset denominatio positiva, sicut ego non credo quod Deus non vellet omnem rem taliter positive se habere nisi illa denominatio positiva acciperetur a re positiva vel nisi non dependeret a[17] privatione modo in proposito esse verum dependet ex privatione.

Item hominem peccare est bonum, quia ad decorem universi, igitur Deus vult hominem peccare.

Item tu dicis quod in productione creature a creatura et creatura causa secunda est causa partialis. Contra: tunc Deus etiam esset causa partialis effectus. Consequens falsum et patet consequentia cum ipse cum aliis concurrat. Si dicis quod ideo non quia non requirit causas secundas, contra: ad minus per te et ex tertio corollario ipse in tali modo productionis quando concurrit cum causis secundis, tunc est causa partialis, quia non potest illo modo se solo concurrere causando. Responditur quod si vocamus causam partialem que cum alia agit ad dati effectus productionem, tunc concedi potest quod Deus est causa partialis, tamen non est consuetum illud concedere, propter hoc quod licet causa secunda agat effectum cum prima, tamen tota virtus productiva secunde cause est a prima et ergo non consuevit dici causa partialis[18]. Probatur quod Deus quemcumque effectum potest producere quacumque causa secunda concausante Deus mediantibus dispositionibus qualitatum producit formam substantialem etc. Antecedens probatur, quia alias forme ranarum non producerentur effective ab aliquo nisi a solo Deo et per consequens non generarentur per putrefactionem, immo crearentur. Confirmatur: ignis producit ignem et mediante caliditate, igitur corollarium falsum. Antecedens pro secunda parte patet, quia per se non attingit effectum, igitur oportet quod habeat instrumentum medium. Confirmatur, quia tunc qualitates in producentibus formarum substantialium essent solum cause ministeriales. Consequens falsum. Falsitas patet cum differentia sit inter instrumentales causas, ministeriales et principales.

Item minus perfectio potest communicari influxus causalis. Respondeo. Dicit: licet qualitates disponunt materiam, non tamen dicuntur causare formam ullomodo. Si Deus esset causa immediata omnium tunc nulla causa secunda esset instrumentalis respectu prime. Consequens falsum, et patet consequentia cum prima immediate attingat effectum.

Item quomodo salvaretur differentia inter creationem et generationem naturalem.

Dubia[19] que movit Magister Henricus de Hassia:

Utrum Deus sit iam melior quam ante mundi creationem. Respondit quod sic quia prius numquam