F. 69v
Multi modi unionum solent hic ymaginari de quibus cogitus qui vult.
Viginti primo arguitur sic: si[1] Deus non posset alicui per modum actus illabi[2] ita ut ab eo creatura diceretur concretive Deus, hoc esset ut tu dicis, quia ad talem illapsum requiritur quod innitatur illi cui illabitur taliter. Sed hoc est falsum. Unde, si intellectio inhereret materie, adhuc anima diceretur intelligere. Item, albedo dicitur magna per magnitudinem que non innititur albedini, sed subiecto, etiam accidentia in subiecto quod movetur dicuntur moveri et motus non innititur eis. Posset dici quod requiritur innitentia talis actus saltem ad aliquid quod primo et per se denominatur a tali et ratione cuius tunc anima de per accidens denominatur.
Viginti secundo: si accidens posset esse suppositum, ut tu dicis, tunc nulla esset differentia inter accidens et substantiam. Dicitur quod differunt essentialiter et intrinsece. Unde dico quod qualitercumque dicatur, tamen etiam sicut res nunc se habent, tunc eque difficile est assignare differentie substantie et accidentis per extrinseca. Quomodo enim differunt anima asini et caliditas sua?
Respondeo igitur quod, sicut anima et caliditas differunt essentialiter[3] intrinsece, sic etiam anima asini et equi anima differunt essentialiter intrinsece, albedo et nigredo differunt essentialiter intrinsece, et nulla potest differentia extrinseca talium assignari. Similiter dico in proposito: sive accidens potest esse suppositum, sive non. Tamen ipsum semper differt a substantia essentialiter intrinsece et nulla est differentia extrinseca assignabilis seu proprietas ratione cuius arguantur distincta, sicut esset suppositatio, inclinatio, inhesio, constitutio, unio, et similia.
Viginti tertio: contra hoc quod solum superior creatura potest inferiorem supponere cuius rationem dicentis esse, quia, sicut esse ad esse, ita suppositum ad suppositum; vel sicut perfectio ad perfectionem, ita suppositum ad suppositionem. Contra: materia potest innixum forme terminare qui est maior quam innixus supponibilis. Dicitur quod non maior, nec perfectior.
Viginti quattuor: sequitur quod angelus informans materiam posset suppositare alium angelum. Consequens falsum et patet consequentia. Respondeo quod[4] in unione ypostatica unum unibilium debet esse suppositum, alias non terminat nec supplet suppositatem alterius. Modo angelus innixus materie per modum forme non est suppositum.
Viginti quintum: tunc A et B possent se reciproce suppositare. Respondeo tenendo opinionem probabilem quod A potest suppositari a B et cum hoc manere suppositum suppositante propria quod possunt se reciproce suppositare. Sed si A non potest supponiri a B manendo cum hoc suppositum, tunc non possunt reciproce propter iam dictum, quia oporteret utrumque esse suppositum, et sic sequeretur utrumque esse suppositum et utrumque non esse suppositum.
Viginti sexto: totum non potest supponere partem, nec econverso, igitur non quodlibet quodlibet. Dicitur quod intelligitur quod quelibet secundo abinvicem totaliter distincta possunt mutuo ypostatice uniri.
Viginti septimo: sit A suppositum a B. Quero quomodo habet se A aliter quam B, vel econverso. Et videtur quod nullomodo, igitur non potius A supponitur a B quam econverso. Respondeo quod A innititur B suppositaliter et B terminat innixum, et non econverso. Et talis est alteritas.
Magister Henricus de Hassia dicit quod staret dyabolum videre intuitive cognitionem hominis et tamen non scire ad quid terminaretur obiective, et sic staret eum intueri diversitatem specificam continuum et nescire quid quilibet responderet.
Nota quid assumere pro quo advertendum quod posset ymaginari aliquas esse naturas rationales que ad operandum requirunt corpora organica et non possunt exercere operationes nisi constitutive uniantur illis. Sic etiam possent ymaginari alie forme rationales que naturaliter sunt determinate ad corpora taliter vel taliter[5] disposita, sicut intellective determinantur ad orbes sic epycentricos et dispositos. Et tunc posset dici quod forme tam ille quam ille assumunt corpora cum ei uniuntur taliter qualiter requiritur ad operandum. Alio modo posset dici quod angelus dicitur assumere corpus propter limitationem et determinationem eius a Deo factam ad illud corpus sic movendum et sibi coexistendum, et sic sunt presentes sicut motor mobili, et sic assumptio ultra unionem coexistentie dicit unionem motoris ad motum. Et, si fit[6] a Deo specialiter, tunc est supernaturalis. Si ex propriis viribus, tunc est naturalis. Exemplum: circumpositio mannus ad lapidem non sufficit ad hoc quod sit assumpta, sed requiritur ut constringat et incipiat movere.
Dubitatio: utrum dyabolus per comportationem elementorum posset materiam disponere pro introductione anime intellective. Aliqui dicunt quod aliquo modo previe, sed non ultimate, ymmo, si posset, non[7] faceret, quia timeret quod homo generandus per bonitatem dispositionis obediret Deo.
Nota: Magister Henricus de Hassia dicit quod angelus per intellectum et voluntatem potest movere corpus cui coexistit et non distans in altera, nec est ei datum quod instante hoc faciat, licet forte absolute ei posset concedi, sed est determinatus ad certum modum succesive agendi; et, si dyabolus vellet instante movere, tamen non posset.
Verum quod respondens probabiliter tenet quod angelus etiam malus posset per voluntatem movere materiam ab eo aliqualiter[8] distantem, non tamen per quamcumque distantiam, sed dixit eum a Deo esse terminatum ad certam distantiam, et ergo non oportet ex hoc concedere quod dyabolus malus in inferno moveat hic aliquid. Sed, si vellet, voluntas talis non esset efficax, sed requiritur certa distantia seu applicatio ad quam Deus ipsum[9] limitavit. Verum sicut dixi alii tenent quod non potest nisi sit in materia, nec etiam[10] potest per contignationem.
Utrum angelus potest immediate producere qualitates primarias non scilicet applicando elementa activa passivis sicut ipse immediate producit motum localem. Verisimile est quod licet posset absolute, tamen non sit ei concessum vel permissum.
Utrum intellectus prius attingat effectum. Et videtur quod sic, quia prius oportet intelligere quam velle.
Responditur quod argumentum non concludit nisi quod intellectio esset prior volitione et quod intellectus prius intelligit effectum[11] quam vellit. Sed nichilominus voluntas in operando est prior, ymmo voluntas per volitionem immediate attingit effectum et per intellectionem mediate. Et hoc habet voluntas ex connexione potentiarum et[12] ex natura. Voluntas immediate ad extra est operativa et non intellectus. Intellectus autem bene per prius attingit effectum in intelligendo, sed non in esse effectus aut in operando, ymmo voluntas sic est prior et immediatior etc.
Si humanitas assumitur ab angelo, queritur utrum satietur. Et videtur quod violentetur, quia naturaliter inclinatur ad esse suppositaliter suppositate propria. Dicitur quod non inclinatur naturaliter nisi ad hoc ut suppositetur sive suppositate propria vel aliena, quod quidem suppositum sit homo, et sic humanitas quietaretur in homine qui esset angelus. Forte etiam posset sustineri quod humanitas in Christo nullam tendentiam habet ad suppositandum suppositate propria et quod illa aptitudo naturalis ad suppositandum suppositate propria esset semota eo quod humanitas est induta nobiliori ypostasi vel quia innititur nobiliori suppositanti.