F. 68b-r
Ydioma dicitur ab ydios quod est proprium et hominum quod est sermo vel modulatio inde ydioma proprietas loquendi in qualibet lingua. Quot enim sunt lingue tot sunt ydiomata; unusquisque enim ydiomate suo loquitur.
Suppositum est res que secundum essentialem vel naturalem tendentiam actualem vel aptitudinalem nulli alteri a se innititur ut subiecto vel forme aut suppositanti et secundum eius essentialem vel naturalem tendentiam nulli innititur ut toti integrali.
Ydioma describitur sicut potest colligi ex dictis Damasceni libro 3 Sententiarum: “Ydioma est proprietas distinctiva qua distinguitur natura a natura, vel suppositum a supposito, vel suppositum a natura, aut econverso.”
Communicatio ydiomatum in Christo est denominationum sumptarum a proprietatibus divine vel humane nature Christo Dei Filio attributio ratione unionis unius indivisibilis subsistentie[1] personalis qua utraque natura personatur.
Unio ypostatica est illapsus persone seu suppositi alicui nature quo illabens supplet suppositale subsistere quo ipsa per se subsisteret sibi ipsi derelicta.
Productio spiritus maiorem habet convenientiam cum productione Filii quam cum productione creature, quia productiones differunt secundum differentiam terminorum ad quos. Maior autem est differentia inter Spiritum Sanctum et creaturam quam inter Filium et Spiritum Sanctum; sed productio Filii est per modum nature et productio creature est per modum voluntatis; ergo productio Spiritus Sancti non est per modum voluntatis.
Item, sequeretur quod in divinis esset quaternitas. Consequens falsum et patet consequentia, quia ibi sunt tres persone realiter distincte et illa communis vis spirativa.