F. 68a-v
Alia regula: “omne nomen subiectum indicans essentiam predicatur de tribus personis singulariter et non pluraliter, ut ‘Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, una bonitas’; excipitur hoc nomen ‘persona’”etc. Henricus de Oyta.
Henricus de Hassia
Nota: differentiam inter informare constitutive[1] et informare solum denominative
Pro quo advertendum est breviter: ut A proprie informet B, quattuor requiruntur.
Primo quod sint diversarum specierum.
Secundo quod A coexistat B.
Tertio quod neutrum sit essentia habens ad se ipsam reditionem suppositalem.
Quarto quod A habeat aptitudinalem ordinem et tendentiam in B, et econverso B in A. Ut autem A constitutive informet B, requiruntur duo ultra predicta, scilicet ut A et B sint eiusdem generis generalissimi, scilicet substantie. Secundo requiritur ipsum B respectu A certo modo formari qualitative vel organizative secundum exigentiam nature et operationum ipsius A. Hoc ultimum clare patet ex hoc quod corrumpta huiusmodi accidentali dispositione subiecti forma substantialis, ut anima, desinit in esse constitutive, et hoc vel desinendo esse simpliciter vel desinendo amplius in materia, igitur.
Nullus spiritus creatus potest uniri sua virtute constitutive per modum forme ipsi corpori. Cum enim sit persona, non potest se depersonare etc., aut illabi per modum unionis ypostatice, aut coexistitive, sic quod vires animales inciperent dependere ab illo spiritu, et sic solus increatus spiritus illabitur[2] etc. Tertio modo[3] coexisterent sic quod omnes vires eius ad motum localem[4] pertinentes exerceat in tantum quod etiam organa irrationalis animalis movere possit ad actiones exteriores similes actibus rationalis anime. Et hoc modo loquebatur per serpentem et asinam Baalam per modum forme etc.
Utrum duo spiritus possent esse in eodem spatio etc. Sed, si non inest parti, quo modo movet eam? Duobus modis: uno modo causando motum in se ad quem ratione certe unionis oporteret corpus sequi, secundo modo per imperium et voluntatem et aliquem impetum, Augustinus 11 Super Genesim: “dyabolus serpentem illum implevit et ei spiritum suum commiscivit” etc. Credo quod Henricus de Hassia.
Si est ars compellendi spiritus, illa esset ministerialis etc. Beatus Augustinus 21 De civitate Dei, capitulo 6: “Mon tu mage vel nigromantice compellis aut in vinculis tenes demonem, et hoc certum habeas quod ipse similat se captum ut te capiat, vinctum ut te vincat, nulli sunt spiritus creati vere benigni nisi spiritus humani et beati angeli, quia nullus talium, qui cum lucifero ceciderunt, desiderat bonum hominis propter ipsius salutem.” Unde Beatus Augustinus 8 De civitate, capitulo 28 dicit quod “demones prestando beneficia magis nocentes[5], quia, ut decipiant, ideo beneficia prestant.” Et Super Psalmos 76: "inimicitie[6] hominum inter se concordabiles sunt, cum dyabolo autem et angelus eius nulla concordia est hominibus.”
Item, Augustinus: “Demones ob nichil aliud beneficium hominibus prestant nisi ut eos occultius finaliter perdant.” Henricus de Hassia.
Dyabolus non potest imprimere immediate in spiritum, sed movet sensus exteriores etc., sed qualiter se habeat ad res sensibiles quarum obiectionibus temptat. Beatus Augustinus 83 Questionum: “Serpit hoc malum per omnes additus sensibiles: dat sese figuris, accomodat coloribus” etc. Et hoc causare mediantibus eis illicitam delectationem operatur aliquid in illis formis sensibilibus preter id quod ipse de sui natura sub virgam apparere serpentem quid mirum si sapor insipidus[7] sapientissimus hac re sub specie latet dyabolus ipse conatur puros pervertere, ut mali habitus etiam in utero matris etc.