F. 68a-r
Item, peccatum esse est verum, ergo Deus est causa huius veritatis et non nisi voluntarie vult; ergo[1] Deus vult hanc esse veram ‘peccatum est’, ergo vult sic esse sicut per eam significatur etc. Vide Magister 1, distinctione 46.
Item, hec est vera ‘peccatum est’, ergo aliqua est causa istius veritatis, et Deus est causa omnium prima, et secunde cause agunt in virtute prime.
Item, aliqua est causa veritatis istius et non soli termini, nec solum peccatum, cum illud nichil sit.
Item, alias Deus non optime disponeret versum. Vide Magister 2, distinctione 30, ubi dicit quod “unum peccatum est pena alterius.”
Nota de peccato
Nota: cum peccatum nichil sit, sed terminus significat privationem conformitatis divine legi debite in esse, ideo illa esset falsa ‘peccatum est’ nisi bene intelligeretur, scilicet sic: aliquis habet se difformiter divine legi, unde illa ‘peccatum est’ non valet tantum ‘aliquis peccat’, quia postquam transivit actus et nullo peccante adhuc peccatum est et ex quo quodlibet peccatum est a voluntate.
Si queritur utrum peccatum est a voluntate bona vel mala, respondetur quod est a mala voluntate, quia in instanti esse peccati voluntas est mala, et tunc primo peccatum est.
Nota quod Deus non voluit omnia media ordinata in conbustionem sancti Laurentii vel in morte Ihesu Christi, quia peccatum non voluit neque maliciam, nec aliquod tale privatum malum, et hoc voluntate beneplaciti, licet voluerit ea voluntate signi permissionis, sed omnia positiva ibi facta voluit etiam efficaciter et voluntate beneplaciti.
Nota: utrum Deus debeat dici divisibilis
Deus est homo, igitur est animal, igitur est corpus animatum; igitur divisibilis.
Item, Damascenus dicit quod “Dei Filius, qui eternaliter fuit ypostasis simplex, ex tempore cepit esse ypostasis composita.”
Respondetur ad primum quod accipiendo corpus prout est in predicamento substantie et est per se superius ad ly ‘animal’, hec potest concedi ‘Deus est corpus’, quia est suppositum sustentas ypostatice corporeitatem, et non sequitur quod sit divisibilis, sed sufficit quod corporeitas sibi unita sit composita et divisibilis.
Ad secundum dicitur quod aliquid esse ypostasim compositam potest dupliciter intelligere: vel quod sit ypostasis ex pluribus resultans et integrata, et sic negatur hoc de Deo; alio modo dicitur compositum quod cum alio ponitur ad integrandum aliquid vere unum, et sic loquitur Damascenus Dei Filium in incarnatione factum[2] esse noviter ypostasim compositam, quamvis non proprie alteri componatur, sed aliud isti, puta humanitas, ita quod claudicet lex proprie dicte compositis ex parte verbi, non ex parte humanitatis et ipso personaliter subsistentis. Ubi nota quod quandoque aliqua sic uniuntur quod ex eis fit compositum unum per se a quolibet compositum distinctum in re et denominatione, ut patet communiter in compositis ex materia et forma, et sic Christus vel Dei Filius non est aliquod compositum ex humanitate et deitate.
Secundo sic: aliqua uniuntur quod propter intimitatem qua unum intime alteri unitur et propter modum uniendi vel componendi alterum compositum denominatur ab altero sibi unito, et sic Dei[3] Filius denominatur ‘homo’ ab humanitate ypostatice sibi unita a qua etiam denominatur ypostasis composita, et sic de pluribus denominationibus consimilibus. Nec illud est mirum quod ab albedine unita subiecto quod est altera pars unitorum denominationem recipit et vocatur albedinem.
Hec Adam distinctione 8, et est 21 questio primi: “utrum solus Deus sit immutabilis.”