F. 67r
legis Christi.
Quinto principaliter puer baptizatus moriens ante discretionem salvatur et non[1] habet fidem. Probatur, quia non assensum.
Respondeo quod habet habitum fidei infusum.
Contra: ille non plus assentit quam puer iudei etc. Dicitur quod sic habituatus est quod si talis cum puero iudei similiter complexato* postea informarrentur per predicationem fidei, ille assentiret et ille non.
Sexto sequitur ex precedenti quod aliquis vivendo in lege Machameti usque ad finem vite salvaretur. Probatur, quia volo aliquis puer infans baptizatus deportetur ad legem Machameti et postquam est adultus informetur in lege et vivat secundum eam et moriatur antequam peccet mortaliter. Dicitur quod si pervenit ad perfectam etatem ipse tenetur facere diligentiam perveniendi ad fidem aliquorum articulorum explicitam, et si non facit, ipse peccat mortaliter omittendo, igitur dapnatur.
Septimo quod nullus salvetur in lege nature vel in lege Moysi. Probatur, quia ipsi omnes descenderunt ad infernum et per Christum salvabantur. Dicitur quod argumentum probat quod non intraverunt, attamen fuerunt in statu salutis.
Ex[2] quo Christus habuit omnem scientiam humanam.
Utrum ex scientia humana et principiis humanitus scibilibus et evidentibus poterat deducere istum articulum ‘Deus est trinus et unus’. Et si sic, tunc omnes sunt deducibiles et ergo videtur quod debebat omnes articulos scientifice hominibus tradere, et non per modum fidei.
Magister Henricus de Hassia dicit quod plus credat quod iam sint principia in rerum natura quibus homo naturaliter assentiret ex quorum habitudine deducibiles essent omnes articuli. Sed consequenter et pertinanter non sufficimus sic combinare. Deus autem posset homini principia proponere quibus in lumine naturali assentiret et sic combinare et arguisse quod scientifice homini demonstraret, ita quod intellectus humanus non elevaretur specialiter. Ad aliquos tamen articulos possumus ut quod ‘tantum unus Deus est’.
Octavo: si Deus naturaliter inpressit vite honestatem hominibus, igitur quilibet ex naturalibus potest Deum latria colere. Antecedens tu dicis etc.
Item ad cultum latrie videtur sufficere quod cognoscam Deum esse factorem mei, quia sic super omnia possum diligere eum, igitur ad hoc non requiritur alter habitus supernaturaliter infusus.
Item aliqui probabiliter tenent quod ex naturalibus quis potest Deum super omnia diligere, igitur potest latriam exhibere veram. Latria enim non est nisi cultus soli Deo debitus[3]. Henricus de Hassia dicit quod illud possit probabiliter dici, scilicet quod cultus latrie sine fide possit Deo exhiberi.
Nota quod lex moysaica quantum ad aliqua omnes obligavit ut ad credendum quod unus Deus est etc., et ad moralia. Sed non ex auctoritate illius nationis, sed ex alia radice, scilicet legis nature, nec omnes obligabantur ad omnia cerimonia legis moysaice, quia aliqui ut Noe, Abraham, Iob etc. extra vel sine istis cerimonialibus sunt salvati.
Primo[4] arguitur sic: Christus non est humanitas, ergo non est homo. Consequentia tenet, quia illi termini ‘humanitas’ et ‘homo’ sunt synonymi et in eodem predicamento substantie, scilicet specialissima dicitur quod in predicamento ad aliquid. Vel si ponere duo generalissima, tunc dic quod est sub hoc genere ad aliquid et immediatius sub hoc genere suppositum. Dicitur enim suppositum suppositati suppositum et proportionaliter homo humanitati homo. Unde videtur michi quod eius connotatio non sit ita vicina connotationi alicuius predicamenti sicud predicamenti ad aliquid, licet forte non propriisime relative connotet. Quod sit vicina patet, quia connotatio suppositi est connotatio respectus eo quod suppositum, ut sic habet se aliqualiter ad se vel ad aliud innitendo, scilicet sibi vel alteri suppositatur. Et consequenter dicendum quod li ‘suppositum’ et li ‘homo’ etc. convenienter respondetur[5] ad interrogationem factam per quesitum predicamenti ad aliquid ut quomodo habet natura ad A. Respondetur quod suppositive vel humanitate. Vel respondeatur quod est suppositum eius vel[6] homo eius.
Nota de illa propositione ‘Deus est homo’[7]
Secundo[8], ly ‘homo’ predicatur de Deo accidentaliter et de Socrate essentialiter, igitur Deus et Socrates non sunt de eadem specie homo. Dicendum concedendo quod li ‘homo’ est accidens huius termini ‘Deus,’ et ergo illa est[9] in materia continenti ‘Deus est homo.’ Similiter, illa est in materia continenti ‘hec humanitas est homo,’ deducendo humanitatem meam. Ideo dicunt doctores quod ly ‘homo’ respectu li ‘Deus’ habet modum accidentis seu est accidentale, et quod est predicatio per accidens eo quod extrema non formaliter idem important et distantia rerum non arguit falsitatem, sed repungnantiam. Verum quod illa est in materia remota ‘Deus est humanitas.’
Ulterius advertendum quod illa est predicatio speciei de individuo et quidditativa ‘Ihesus est homo,’ vel ‘Socrates est homo’ etc., eo quod li ‘Ihesus,’ ‘Socrates’ sunt termini singulares suppositaliter connotantes. Dicendum ergo quod omnis res que est homo accidentaliter est homo et non essentialiter, et sic hec res accidentaliter est homo deducendo me vel quemcumque hominem. Philosophi autem non viderunt aliquam personam esse hominem quin etiam esset humanitas, et ideo dixerunt illos terminos ‘homo,’ ‘humanitas’ esse synonymos et in eodem predicamento, scilicet substantie, et esse terminos omnino absolutos.
Tertio[10], Deus et Socrates non sunt eiusdem speciei specialissime, igitur li ‘homo’ non est species specialissima. Antecedens patet, quia Deus est creator et Socrates creatura etc.
Oyta dicit quod Deus et Socrates non sint eiusdem speciei, sed dicit bene quod Deus et Socrates vel alia creatura homo sint subsistentie naturarum eiusdem speciei specialissime. Ex quo non sequitur, ut inquit, quod Deus et creatura sint eiusdem speciei specialissime. Sed hoc non placet michi, quia utique oportet dicere quod li ‘homo’ sit species specialissima et, quia de illa sunt Deus et creatura, igitur sunt eiusdem speciei.
Respondeo igitur sic: cum dicitur Deus et creatura sunt eiusdem speciei, aut hoc intelligitur de specie metaphysicali, vel loycali. Si primum, dico quod non sunt eiusdem speciei, saltem specialissime. Si intelligitur de specie loycali, tunc concedo quod sunt eiusdem speciei specialissime, quia sunt de hac specie homo. Verum quod non sunt eiusdem speciei in predicamento substantie. Dico igitur quod Deus et creatura sunt eiusdem speciei specialissime homines, sicut homo albus et vacca alba sunt eiusdem speciei specialissime, scilicet de ly ‘album’ nichilominus infinitum differunt in essentiis et quidditatibus suis nedum specie, sed genere, quia una corporea, alia incorporea.
Sed[11] contra: Deus et Socrates sunt equivoce homines. Probatur, quia Deus est homo eo quod subsistit in natura aliena et Socrates est homo eo quod subsistit in natura propria.
Respondetur quod li ‘homo’ dicitur de aliquo connotando ipsum subsistere in natura humana et non connotat[12]