Non videtur nobis evidenter impossibile quin Deus possit facere creaturam in qua omnes denominationes dicentes perfectionem simpliciter essentiales et causales concurrerent unitive.
Item, de opposito non est auctoritas sacre Scripture, nec determinatio Ecclesie, nec specialis revelatio aut convincens ratio, igitur hoc non debemus removere ab omnipotentia Dei. Tenet consequentia per unam maximam in sacra Scriptura. Et antecedens notum est[2].
Pro[3] declaratione illius corolarii est notandum quod triplices sunt denominationes, quantum sufficit ad propositum, convenientes rei universaliter perfecte, scilicet Deo: quedam sunt essentiales, sicut ‘ens’, ‘essentia’, ‘vita’, etc., et huiusmodi; quedam causales, sicud ‘productum’, ‘causatum’, etc.; quedam modales, sicut ‘esse trinum’, ‘independens’, ‘necesse esse’, ‘eternum’ etc. Et secundum aliquos ille non sunt denominationes perfectionis simpliciter, sed sunt quidam modi convenientes modum perfectionis simpliciter, scilicet Dominum Deum, qui est ens universaliter et omnifarie perfectum iuxta omnes denominationes essentiales et causales dicentes[4] perfectionem simpliciter et cum hoc habet denominationes modales convenientes eius naturam que non possunt inesse alicui alteri rei citra ipsum, sicud ‘independens’ et ‘necesse esse’.
Ista distinctione sic premissa, arguitur pro corollario sic: si non omnes denominationes perfectionis simpliciter, capiendo ly ‘omnes’ collective, possent concurrere in aliqua creatura unitive, aut hoc esset ideo quia ille denominationes se mutuo simul non possent compati, sed excluderent se, vel quia aliqua certa esset propria Deo que nulli posset competere creature. Sed primum non potest dici, quia tunc non concurrerent unitive in essentia divina, quod est absurdum. Nec secundum potest dici, quia nulla dabilis est denominatio perfectionis simpliciter reperta in Deo quin posset esse creatura cui talis competeret, sicud patet in singulis inducendo.
Item, talis creatura in qua unitive omnes tales denominationes simul concurrerent non propter hoc exiret limites creature, quia adhuc dependenter haberet a Deo.
Item, non minus evidenter videtur impossibile hoc quam quod Filius Dei esset omnino et per omnia equepotens cum Patre et quidquid perfectionis simpliciter convenit Patri convenit Filio, et tamen quidquid habet, habet a Patre, igitur.
Ex quibus videtur sequi quod nobis non esset evidenter impossibile quin Deus posset facere creatum esse sibi equale in essentiali perfectione. Patet, quia Deus potest facere creatum esse cui convenirent omnes denominationes perfectionis simpliciter, igitur potest facere creatum esse sibi equale in essentiali perfectione. Tenet consequentia, quia opositum consequentis repugnat antecedenti, quoniam ‘A non esse equale primo in perfectione essentiali’ non stat cum illa ‘in A concurrunt unitive omnes denominationes perfectionis simpliciter’. Sed antecedens patet ex corollario precedenti.
Ex quibus sequitur quod dabilis est creatura rationalis inerrabilis quoad intellectum et dabilis esset creatura contingenter libera impeccabilis quoad affectum. Ambe partes patent, quia quodlibet tale est denominatio perfectionis simpliciter.
Nota quod, licet creatura de qua dictum est esset Deo equalis in perfectione essentiali, tamen non esset Deus eo quod Deo non solum conveniunt omnes denominationes perfectionales essentiales, sed etiam modi earum, ut ‘esse independens’, ‘eternum’, ‘necesse esse’. Illi autem modi non convenirent tali creature.
Nota quod hoc complexum ‘causatio effectiva’ capitur dupliciter. Uno modo pro omni productione producentis respectu sui producti, agentis respectu sui acti. Secundo modo capitur stricte, prout solum extendit se ad productionem qua producens producit essentialiter et natura diversum a se et dependens ab eo et taliter productum proprie vocatur effectus. Et secundum primam acceptionem bene conceditur a doctoribus Deum Patrem esse causam Filii, sed secundo modo nequaquam.
Nota quod unam rem aliam producere est ipsi dare esse sic acsi talis res numquam prius habuisset esse et ipsum quod producitur sic[5] a producente capere esse acsi prius numquam habuisset esse. Ex qua descriptione sequitur quod Pater in divinis in quolibet instanti dat esse filio acsi prius sibi numquam dedisset.
Secundo sequitur quod Filius in divinis in quolibet instanti capit esse ita vere a Patre acsi prius numquam cepisset ab eo esse, et sic suo modo est de patre et Filio respectu Spiritus Sancti et de Spiritu Sancto respectu Patris et Filii.
Denominatio[6] perfectionis simpliciter secundum quod elici potest ex dictis Anshelmi Monologion, 3 capitulo, est predicatum significans rem secundum aliquam rationem perfectionis sine limitatione ad certum gradum finitum illius perfectionis, ita ut absolute ex hoc quod alicui rei tale predicatum convenit arguatur melius ipsum quam non ipsum. Ex quo sequitur quod ‘generare’, ‘producere’, etc., non sunt denominationes perfectionis simpliciter, quia alias Pater esset melior Filio, quod est falsum.
Ydealis seu exemplaris continentia, secundum quod trahi potest ex dictis Beati Augustini 83 questionum, questione 48 et per Dionysium 5 capitulo De divinis nominibus, in genere nichil aliud est quam descriptio exemplaris vel ydealis in qua res aliqua producibilis effigiative vel productive secundum suam propriam rationem continetur[7].