[65v] semper oportet dicere quod sine caritate nullus actus est meritorius, quod bene innuit Apostolus dicens de multis operibus: si distribuero in usus pauperum omnes divitias, et si habuero omnem prophetiam etc., caritatem autem non habuero, nichil michi prodest etc.
Utrum angeli in primo instanti potuerint peccare vel mereri.
Mereri[1] stricte prout solum est ad futuram beatitudinem predestinati sic describitur: meritum est motus vel operatio caritative dilectionis in Deum nondum perfecte adeptum mediate vel immediate in voluntate creata viatoris predestinata, non necessitata simpliciter in complacentia Dei.
Corollarium: nullus meretur precise et simpliciter omittendo.
Secundum: nullus tenetur mereri, id est nullus tenetur ad hoc quod suum agere sit mereri. Patet, quia non esset in potestate creature ut Deus det sibi vitam eternam pro suo actu, quod tamen requiritur ad esse meritum.
Conclusio prima: questio est vera.
Corollarium: stat voluntatem solum per instans mereri. Patet, ut si per solum instans duraret.
Secunda conclusio: nullus angelus in primo instanti sui esse peccavit.
Corollarium: quilibet angelus in primo instanti fuit bonus, etiam in prima morula.
Contra primam conclusionem: si potuit in primo instanti peccare, ponatur in esse. Tunc sic: angelus in primo instanti sui esse peccat; ergo peccatum ipsius adimit aliquod bonum a voluntate, ergo tale bonum prefuit in voluntate etc.
Si dicis quod non adimit illud quod prefuit, sed illud quod inesse deberet, contra illud arguitur, quia illud videtur esse contra intentionem Beati Augustini, qui per illud medium probare vult 22 De civitate Dei, capitulo 6, quod mala volitio non potest esse coeva voluntati. Et hoc non probaret per illud medium. Si sic, deberet intelligere quasi[2] sic diceret adversarius: ecce, volitio mala semper fuit in voluntate et est sibi coeva et non privavit voluntatem illo quod prefuit, sed illo quod inesse debuit. Vel arguitur sic: si solutio est bona, tunc mala volitio potuisset fuisse coeva voluntati. Consequens contra Beatum Augustinum. Et probatur consequentia, quia dyabolus sic in primo instanti potuit peccare et potuit peccatum conservare etc.
Respondeo quod Beatus Augustinus non vult probare quod mala volitio, id est talis actus, non potuit etc., sed vult probare ibidem contra Manicheum et suos sequaces quod voluntas non potest esse naturaliter mala.
Sed contra, quia nec ipse hoc probare posset si medium sui argumenti de ademptione deberet exponi, ut expositum est, quia sic diceret Manicheus: hoc malum naturale voluntatis adimit bonum naturale sibi oppositum quod inesse deberet, non tamen inest.
Henricus de Hassia dicit quod non est intelligendum sic quod peccatum adimat aliquod reale a voluntate, saltem de substantia eius, sed per hoc argumentum non solvitur. Forte posset dici quod argumentum beati Augustini ad hoc habet locum, quia si aliqua voluntas est naturaliter mala, tunc talis malitia nullum bonum quod inesse deberet adimit, eo quod nullum bonum debet tali inesse. Quod patet, quia talis voluntas determinat sibi a natura malitiam secundum Manicheum, ergo non bonitatem oppositam, ergo nulla debet ei inesse. Modo consequens est falsum secundum beatum Augustinum, quia utique malum est malum per privationem bonitatis debite inesse etc.
Secundo: tunc pena potuisset peccatum precessisse. Consequens contra communem regulam theologorum, quia pena infligitur pro peccato, ymmo et pena connotat peccatum. Probatur consequentia, quia si peccat angelus, tunc habet errorem previum, ignorat enim omnis malus.
Hic sunt multe responsiones. Prima[3] est magistri Henrici de Hassia que sibi videtur probabilis, quia[4] primum peccatum angeli fuit peccatum omissionis, et hoc fuit pura privatio. Nec per consequens ad hoc voluntas indiget errore. Et ymaginatur ipse quod Lucifer in primo instanti vel saltem in prima morula habuit gratiam et pro tunc habuit omnia requisita ad diligendum Deum super omnia. Et quia tunc non continue dilexit, igitur peccavit omissive. Quando enim creature patet tempus diligendi Deum super omnia et habet omnia requisita ad hoc, tunc utique tenetur Deum diligere super omnia, licet precepta affirmativa non obligent pro semper.
Item, secundum opinionem probabilem, beati in patria obligantur pro semper et ad semper diligendum Deum super omnia. Sed quod verisimile sit Luciferum sic omisisse, patet, quia ipse incepit considerare perfectionem sui, ergo omisit considerationem de Deo.
Secunda[5] solutio Henrici de Hassia, quam etiam communiter ipse semper tenuit: quod voluntas potest se actuare ad apprehensionem simplicem vel propositionalem sine assensu eiusdem.
Contra quam arguitur primo, quia voluntas creata communiter non actuat se nisi prehabita complacentia vel displicentia. Sed per apprehensionem rei sine assensu nullus delectatur in obiecto etc. Minor probatur, quia ego non delector in hoc quod ego habeo in anima talem apprehensionem propositionalem ‘ego sum papa’, ‘ego sum Deus’, ‘ego habeo aureos montes’. Alias enim, cum vellem delectari, ego possem faciliter michi magnam delectationem facere formando multas tales propositiones. Dicitur quod ymmo ex apprehensionibus rerum talium et ex fantasmatibus quis facit sibi complacentiam. Cum enim quis considerat sic statum pape, quod ipse est magnus, dives, gloriosus, potens, etc., tunc consurgit homini complacentia de tali statu, et propter hoc[6] fantasmatici immorantur suis ymaginationibus.
Contra eandem solutionem: si per apprehensionem posset se actuare, maxime per talem ‘ego sum equalis Deo’. Sed contra: maxime quod haberet talem volitionem qua vellet esse Deus. Sed contra suppono quod volitiones distinguantur in suis speciebus penes distinctionem cognitionum quas secuntur. Illud debet admitti, quia non videtur unde alias arguatur diversitas specifica volitionum nisi ex diversitate specifica cognitionum, eo quod secundum exigentiam cognitionum feruntur in obiecta. Tunc arguitur sic: talis volitio sequeretur iudicium propositionale ut si assentiret illi ‘ego sum equalis Deo’, igitur non apprehensionem sine iudicio. Consequentia tenet per suppositionem: dicitur quod iudicium propositioni superadditum non variat rationem secundum quam voluntas fertur in obiectum, quia previe voluntas fertur in obiectum iuxta exigentiam cognitionum, sed iudicium non est cognitio.
Tertia[7] solutio: ponitur a quibusdam quod angelus potuit errare antequam peccavit, sed ille error non fuisset pena de virtute termini, quia pena connotat quod infertur propter peccatum.
Sed contra hoc: nichil variat, quia omne malum aliud