F.63R
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

[63r] eorum[1] conditionibus et quandoque hiis que eis acciderunt vel que futura erant illis vel per illos. Quarta pars propositionis patet, quia si concordia vel concordantia nominis cum re esset secundum constellationes, tunc semper homines similiter fortunati et fataliter dispositi haberent similia propria nomina, cuius tamen falsitas manifestissima est, quia plurimi vocantur uno nomine qui tamen sunt valde diversi in complexionibus, moribus et fortunis.

Item quandoque pessimus habet nomen optime interpretationis et econverso.

Ex qua ratione sequitur corollarie contra dictum superstitiosum auctorem quod ex nulla occulta dispositione celi vel nature latent in nominibus conditiones hominum et fortune. Patet, quia homines valde dissimiliter fortunati et morigerati reperiuntur similium nominum vel mali bonorum nominum vel econverso, ut dictum est, alias probationes pro nunc obmitto et revertar ad secundam partem propositionis. Ultimo ergo patet secunda pars propositionis, videlicet quod quandoque ex intentione hominum nominis significatio competit nominato, quia ex communi humana consuetudine vocum est quod homines consueverunt multotiens ex intentione filiis nomina inponere ex eventibus tempore nativitatis vel ex conditione seu proprietate rei, sicut maxime patet de hominibus Veteris Testamenti, qui ut plurimum ex nominibus appellativis fabricaverunt per compositionem nomina propria habentia certam significationem vel connotationem alicuius conditionis vel eventus. Verbi gratia: sicut si quis vocaret filium suum in latino ydiomate Deodatus vel Manufortis etc., similiter in teutonico possunt componi nomina tali modo quo olim hebrei composuerunt propria Sterch* aut huiusmodi. Sed quia aut veteres fuit talis modus compositis et inponis nominum propriorum, modo potest dici quod forte talem modum faciendi nomina propria habuerunt primi homines ab Adam qui forte tali modo consuevit inponere omnibus rebus, postea vero cum erant illis propria nomina multiplicata et formata sufficienter posteriores potius predecessorum nominibus volebant uti propter memoriam et imitationem predecessorum quam nova nomina formare. Alia ratio, quia propter misticam intelligentiam divinarum scripturarum divinitus provisum fuit quod nomina propria que in eis habentur secundum varias interpretationes inponerentur congruentes variis sensibus spiritualibus divine Scripture. Et hoc ipsum certe, quia propria nomina hominum, montium, urbium, fluviorum etc. contenta in divinis Scripturis habent sic varias interpretationes. Est signum quod Spiritus Sanctus non solum intendit in illis Scripturis sensum litteralem vel historialem, sed potius multiplicem sensum spiritualem et multiplex misterium, quia sufficienter alias causa reddi non possit tante diversitatis interpretationis nominum propriorum hebraicorum. Non plus. Henricus de Hassia.


De sacramento ordinis


In distinctione 24 quarti libri Magister determinat de sacramento ordinis. Nota septem sunt ordines a septiformi gratia Spiritus Sancti cuius qui non sunt participes non sunt digni ut assumantur ad ordines; ordines dantur in augmentum gratie et virtutum.

Hii sunt recipiendi ad ordines qui gratia decori et apti edificare alios vita et doctrina et melius est episcopo ut paucos habeat ministros dignos et[2] ydoneos quam multos ineptos et distortos. Isti sunt gradus ecclesiastici: hostiarius, lector, exorcista, accolitus, subdyaconus, dyaconus, et presbyter. Dicuntur clerici, id est sortiti, corona enim est regale decus per Ysidorum. Dicuntur clerici[3] quia prius per apostolos ordinatus fuit sorte electus, scilicet Mathias, et omnes debent tondi usque ad aures. Usus tonsure venit a Nazareis.

Hostiarii[4] in Veteri Testamento fuerunt ianitores templi, 1 Paralipomenorum 23 et 27, 2 Paralipomenorum 20, ut non ingredieretur immundus. Hoc officium Christus exhibuit cum ementes et vendentes de templo eiecit et ipse dixit ego sum hostium, Iohannis 10.

Lector[5] debet scire recte accentuare et recte legere. Christus hoc habuit cum in medio seniorum librum Ysaie aperuit et legit Spiritus Domini super me, Ysaie 61, ut recitatur Luce 4. Hic ordo a prophetis initium habere dicitur, quibus dicitur clama, ne cesses, Ysaie 58.

Exorcista[6] est tertius et valet tantum quantum adiurans vel increpans, quia imponendo manus et exorcizando[7] debet malignum spiritum repellere. Christus hoc exhibuit quando saliva aures et linguam surdi et muti apperuit dicens effeta, quod est apperire, Luce 7, etiam cum demoniacos sanavit. Hic ordo videtur a Salomone emanasse, qui quemdam modum expellendi[8] demones invenit, et de hiis dicitur Mathei 12 si ego demonia in Beelzebub eicio, filii vestri in[9] quo eicient?.

Acoliti[10] id est ceroferarii qui habent preparare luminaria et urceolos cum vino et aqua, et hoc officium testatur Dominus se habere Iohannis 8: ego sum lux mundi. Et illud officium in Veteri Testamento habebant qui luminaria et candelabrum componebant, Exodi 25.

Subdyacones[11] dicuntur qui subiacent preceptis et officiis levitarum, oblationes a fidelibus recipiunt et levitis deferunt ad superponendum altari. Hii apud[12] Hebreos dicebantur nathinei, 1 Esdre, et hii debent patenam et calicem ad altare deferre, de quibus dicitur Ysaie 52 mundamini, qui fertis vasa Domini, id est debent linteum tenere et hoc officio est Dominus cum lintheo se precinxit, Iohannis 13.

Dyaconi[13] qui in Veteri Testamento a tribu Levi et dicebantur quasi ministri et a 27 et 25 annis missi sunt servire in tabernaculo et portabant archam. In signum huius nunc ponit sibi stolam super humerum levum et stola complicata tempore 40me quia quidquid laboris est et tollerantie que sustinentur quasi in leva donec in dextera eternitate requies habeantur. Hic est celebratus ab apostolis dum septem viros predictos Spiritu Sancto elegerunt Actuum 7, quales dyaconi esse debeant docetur, 1 Thymotei 3. Hoc officio usus est Christus quando post cenam sacramenta corporis et sanguinis discipulis dispensavit et eos dormientes ad orationem incitavit.

Presbyter[14] Grece senior interpretatur non